(1,1)Tempora
cum causis Latium digesta per annum
(1,2)lapsaque
sub terras ortaque signa canam.
(1,3)excipe
pacato, Caesar Germanice, voltu
(1,4)hoc opus
et timidae derige navis iter,
(1,5)officioque,
levem non aversatus honorem,
(1,6)en tibi
devoto numine dexter ades.
(1,7)sacra
recognosces annalibus eruta priscis
(1,8)et quo
sit merito quaeque notata dies.
(1,9)invenies
illic et festa domestica vobis;
(1,10)saepe
tibi pater est, saepe legendus avus,
(1,11)quaeque
ferunt illi, pictos signantia fastos,
(1,12)tu
quoque cum Druso praemia fratre feres.
(1,13)Caesaris
arma canant alii: nos Caesaris aras
(1,14)et
quoscumque sacris addidit ille dies.
(1,15)adnue
conanti per laudes ire tuorum
(1,16)deque
meo pavidos excute corde metus.
(1,17)da mihi te
placidum, dederis in carmina vires:
(1,18)ingenium
voltu statque caditque tuo.
(1,19)pagina
iudicium docti subitura movetur
(1,20)principis,
ut Clario missa legenda deo.
(1,21)quae sit
enim culti facundia sensimus oris,
(1,22)civica
pro trepidis cum tulit arma reis.
(1,23)scimus
et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
(1,24)ingenii
currant flumina quanta tui.
(1,25)si licet
et fas est, vates rege vatis habenas,
(1,26)auspice
te felix totus ut annus eat.
(1,27)Tempora
digereret cum conditor Urbis, in anno
(1,28)constituit
menses quinque bis esse suo.
(1,29)scilicet
arma magis quam sidera, Romule, noras,
(1,30)curaque
finitimos vincere maior erat.
(1,31)est
tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum,
(1,32)erroremque
suum quo tueatur habet.
(1,33)quod
satis est, utero matris dum prodeat infans,
(1,34)hoc anno
statuit temporis esse satis;
(1,35)per
totidem menses a funere coniugis uxor
(1,36)sustinet
in vidua tristia signa domo.
(1,37)haec
igitur vidit trabeati cura Quirini,
(1,38)cum rudibus
populis annua iura daret.
(1,39)Martis
erat primus mensis, Venerisque secundus;
(1,40)haec
generis princeps, ipsius ille pater:
(1,41)tertius
a senibus, iuvenum de nomine quartus,
(1,42)quae
sequitur, numero turba notata fuit.
(1,43)at Numa nec Ianum nec avitas
praeterit umbras,
(1,44)mensibus
antiquis praeposuitque duos.
(1,45)Ne tamen
ignores variorum iura dierum,
(1,46)non
habet officii Lucifer omnis idem.
(1,47)ille
nefastus erit, per quem tria verba silentur:
(1,48)fastus
erit, per quem lege licebit agi.
(1,49)nec toto
perstare die sua iura putaris:
(1,50)qui iam fastus erit, mane nefastus
erat;
(1,51)nam simul exta deo data sunt, licet
omnia fari,
(1,52)verbaque honoratus libera praetor
habet.
(1,53)est quoque, quo populum ius est
includere saeptis;
(1,54)est
quoque, qui nono semper ab orbe redit.
(1,55)vindicat
Ausonias Iunonis cura Kalendas;
(1,56)Idibus
alba Iovi grandior agna cadit;
(1,57)Nonarum
tutela deo caret. omnibus istis
(1,58)(ne
fallare cave) proximus ater erit.
(1,59)omen ab
eventu est: illis nam Roma diebus
(1,60)damna
sub averso tristia Marte tulit.
(1,61)haec
mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
(1,62)ne
seriem rerum scindere cogar, erunt.
(1,63)Ecce
tibi faustum, Germanice, nuntiat annum
(1,64)inque
meo primum carmine Ianus adest.
(1,65)Iane
biceps, anni tacite labentis origo,
(1,66)solus de
superis qui tua terga vides,
(1,67)dexter
ades ducibus, quorum secura labore
(1,68)otia
terra ferax, otia pontus habet:
(1,69)dexter
ades patribusque tuis populoque Quirini,
(1,70)et
resera nutu candida templa tuo.
(1,71)prospera
lux oritur: linguis animisque favete;
(1,72)nunc
dicenda bona sunt bona verba die.
(1,73)lite
vacent aures, insanaque protinus absint
(1,74)iurgia:
differ opus, livida turba, tuum.
(1,75)cernis
odoratis ut luceat ignibus aether,
(1,76)et sonet
accensis spica Cilissa focis?
(1,77)flamma
nitore suo templorum verberat aurum,
(1,78)et
tremulum summa spargit in aede iubar.
(1,79)vestibus
intactis Tarpeias itur in arces,
(1,80)et
populus festo concolor ipse suo est,
(1,81)iamque
novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
(1,82)et nova
conspicuum pondera sentit ebur.
(1,83)colla
rudes operum praebent ferienda iuvenci,
(1,84)quos
aluit campis herba Falisca suis.
(1,85)Iuppiter
arce sua totum cum spectet in orbem,
(1,86)nil nisi
Romanum quod tueatur habet.
(1,87)salve,
laeta dies, meliorque revertere semper,
(1,88)a populo
rerum digna potente coli.
(1,89)Quem tamen esse deum te dicam, Iane
biformis?
(1,90)nam tibi par nullum Graecia numen
habet.
(1,91)ede
simul causam, cur de caelestibus unus
(1,92)sitque
quod a tergo sitque quod ante vides.
(1,93)haec ego
cum sumptis agitarem mente tabellis,
(1,94)lucidior
visa est quam fuit ante domus.
(1,95)tum
sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
(1,96)bina
repens oculis obtulit ora meis.
(1,97)extimui
sensique metu riguisse capillos,
(1,98)et
gelidum subito frigore pectus erat.
(1,99)ille
tenens baculum dextra clavemque sinistra
(1,100)edidit
hos nobis ore priore sonos:
(1,101)disce
metu posito, vates operose dierum,
(1,102)quod
petis, et voces percipe mente meas.
(1,103)me
Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
(1,104)aspice
quam longi temporis acta canam.
(1,105)lucidus
hic aer et quae tria corpora restant,
(1,106)ignis,
aquae, tellus, unus acervus erat.
(1,107)ut
semel haec rerum secessit lite suarum
(1,108)inque
novas abiit massa soluta domos,
(1,109)flamma
petit altum, propior locus aera cepit,
(1,110)sederunt
medio terra fretumque solo.
(1,111)tunc
ego, qui fueram globus et sine imagine moles,
(1,112)in
faciem redii dignaque membra deo.
(1,113)nunc
quoque, confusae quondam nota parva figurae,
(1,114)ante
quod est in me postque videtur idem.
(1,115)accipe
quaesitae quae causa sit altera formae,
(1,116)hanc
simul ut noris officiumque meum.
(1,117)quicquid
ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,
(1,118)omnia
sunt nostra clausa patentque manu.
(1,119)me
penes est unum vasti custodia mundi,
(1,120)et ius
vertendi cardinis omne meum est.
(1,121)cum libuit
Pacem placidis emittere tectis,
(1,122)libera
perpetuas ambulat illa vias:
(1,123)sanguine
letifero totus miscebitur orbis,
(1,124)ni
teneant rigidae condita Bella serae.
(1,125)praesideo foribus caeli cum
mitibus Horis
(1,126)(it,
redit officio Iuppiter ipse meo):
(1,127)inde
vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos
(1,128)imponit
libum farraque mixta sale,
(1,129)nomina
ridebis: modo namque Patulcius idem
(1,130)et modo
sacrifico Clusius ore vocor.
(1,131)scilicet
alterno voluit rudis illa vetustas
(1,132)nomine
diversas significare vices.
(1,133)vis mea
narrata est; causam nunc disce figurae:
(1,134)iam
tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
(1,135)omnis
habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes,
(1,136)e quibus haec populum spectat,
at illa Larem,
(1,137)utque sedens primi vester
prope limina tecti
(1,138)ianitor egressus
introitusque videt,
(1,139)sic ego perspicio caelestis
ianitor aulae
(1,140)Eoas partes Hesperiasque
simul.
(1,141)ora vides Hecates in tres
vertentia partes,
(1,142)servet ut in ternas compita
secta vias:
(1,143)et mihi, ne flexu cervicis
tempora perdam,
(1,144)cernere non moto corpore
bina licet.
(1,145)dixerat: et voltu, si plura
requirere vellem,
(1,146)difficilem mihi se non fore
pactus erat.
(1,147)sumpsi animum, gratesque deo
non territus egi,
(1,148)verbaque sum spectans plura
locutus humum:
(1,149)dic, age, frigoribus quare
novus incipit annus,
(1,150)qui melius per ver
incipiendus erat?
(1,151)omnia tunc florent, tunc est
nova temporis aetas,
(1,152)et nova de gravido palmite
gemma tumet,
(1,153)et modo formatis operitur
frondibus arbor,
(1,154)prodit et in summum seminis
herba solum,
(1,155)et tepidum volucres
concentibus aera mulcent,
(1,156)ludit et in pratis
luxuriatque pecus.
(1,157)tum blandi soles, ignotaque
prodit hirundo
(1,158)et luteum celsa sub trabe
figit opus:
(1,159)tum patitur cultus ager et
renovatur aratro.
(1,160)haec anni novitas iure
vocanda fuit.
(1,161)quaesieram multis; non
multis ille moratus
(1,162)contulit in versus sic sua
verba duos:
(1,163)bruma novi prima est
veterisque novissima solis:
(1,164)principium capiunt Phoebus
et annus idem.
(1,165)post ea mirabar cur non sine
litibus esset
(1,166)prima dies. causam percipe
Ianus ait.
(1,167)tempora commisi nascentia
rebus agendis,
(1,168)totus ab auspicio ne foret
annus iners.
(1,169)quisque suas artes ob idem
delibat agendo,
(1,170)nec plus quam solitum
testificatur opus.
(1,171)mox ego, cur, quamvis
aliorum numina placem,
(1,172)Iane, tibi primum tura
merumque fero?
(1,173)ut possis aditum per me, qui
limina servo,
(1,174)ad quoscumque voles inquit
habere deos.
(1,175)at cur laeta tuis dicuntur
verba Kalendis,
(1,176)et damus alternas
accipimusque preces?
(1,177)tum deus incumbens baculo,
quod dextra gerebat,
(1,178)omina principiis inquit
inesse solent.
(1,179)ad primam vocem timidas
advertitis aures,
(1,180)et visam primum consulit
augur avem.
(1,181)templa patent auresque deum,
nec lingua caducas
(1,182)concipit ulla preces,
dictaque pondus habent.
(1,183)desierat Ianus. nec longa
silentia feci,
(1,184)sed tetigi verbis ultima
verba meis:
(1,185)quid volt palma sibi
rugosaque carica dixi
(1,186)et data sub niveo candida
mella cado?
(1,187)omen ait causa est, ut res
sapor ille sequatur
(1,188)et peragat coeptum dulcis ut
annus iter.
(1,189)dulcia cur dentur video:
stipis adice causam,
(1,190)pars mihi de festo ne labet
ulla tuo.
(1,191)risit, et o quam te fallunt
tua saecula dixit,
(1,192)qui stipe mel sumpta dulcius
esse putas!
(1,193)vix ego Saturno quemquam
regnante videbam
(1,194)cuius non animo dulcia lucra
forent.
(1,195)tempore crevit amor, qui
nunc est summus, habendi:
(1,196)vix ultra quo iam
progrediatur habet.
(1,197)pluris opes nunc sunt quam
prisci temporis annis,
(1,198)dum populus pauper, dum nova
Roma fuit,
(1,199)dum casa Martigenam capiebat
parva Quirinum,
(1,200)et dabat exiguum fluminis
ulva torum.
(1,201)Iuppiter angusta vix totus
stabat in aede,
(1,202)inque Iovis dextra fictile
fulmen erat.
(1,203)frondibus ornabant quae nunc
Capitolia gemmis,
(1,204)pascebatque suas ipse
senator oves:
(1,205)nec pudor in stipula
placidam cepisse quietem
(1,206)et fenum capiti subposuisse
fuit.
(1,207)iura dabat populis posito
modo praetor aratro,
(1,208)et levis argenti lammina
crimen erat.
(1,209)at postquam fortuna loci
caput extulit huius
(1,210)et tetigit summo vertice
Roma deos,
(1,211)creverunt et opes et opum
furiosa cupido,
(1,212)et, cum possideant plurima,
plura petunt.
(1,213)quaerere ut absumant,
absumpta requirere certant,
(1,214)atque ipsae vitiis sunt
alimenta vices:
(1,215)sic quibus intumuit suffusa
venter ab unda,
(1,216)quo plus sunt potae, plus
sitiuntur aquae.
(1,217)in pretio pretium nunc est:
dat census honores,
(1,218)census amicitias; pauper
ubique iacet.
(1,219)tu tamen auspicium si sit
stipis utile quaeris,
(1,220)curque iuvent nostras aera
vetusta manus,
(1,221)aera dabant olim: melius
nunc omen in auro est,
(1,222)victaque concessit prisca
moneta novae.
(1,223)nos quoque templa iuvant,
quamvis antiqua probemus,
(1,224)aurea: maiestas convenit
ipsa deo.
(1,225)laudamus veteres, sed
nostris utimur annis:
(1,226)mos tamen est aeque dignus
uterque coli.
(1,227)finierat monitus. placidis
ita rursus, ut ante,
(1,228)clavigerum verbis adloquor
ipse deum:
(1,229)multa quidem didici: sed cur
navalis in aere
(1,230)altera signata est, altera
forma biceps?
(1,231)noscere me duplici posses ut
imagine dixit,
(1,232)ni vetus ipsa dies
extenuasset opus.
(1,233)causa ratis superest: Tuscum
rate venit ad amnem
(1,234)ante pererrato falcifer orbe
deus.
(1,235)hac ego Saturnum memini
tellure receptum
(1,236)(caelitibus regnis a Iove
pulsus erat).
(1,237)inde diu genti mansit
Saturnia nomen;
(1,238)dicta quoque est Latium terra
latente deo.
(1,239)at bona posteritas puppem
formavit in aere,
(1,240)hospitis adventum
testificata dei.
(1,241)ipse solum colui, cuius
placidissima laevum
(1,242)radit harenosi Thybridis
unda latus.
(1,243)hic, ubi nunc Roma est,
incaedua silva virebat,
(1,244)tantaque res paucis pascua
bubus erat.
(1,245)arx mea collis erat, quem
volgo nomine nostro
(1,246)nuncupat haec aetas
Ianiculumque vocat.
(1,247)tunc ego regnabam, patiens
cum terra deorum
(1,248)esset, et humanis numina
mixta locis.
(1,249)nondum Iustitiam facinus
mortale fugarat
(1,250)(ultima de superis illa
reliquit humum),
(1,251)proque metu populum sine vi
pudor ipse regebat;
(1,252)nullus erat iustis reddere
iura labor.
(1,253)nil mihi cum bello: pacem
postesque tuebar,
(1,254)et, clavem ostendens, haec
ait arma gero.
(1,255)presserat ora deus. tunc sic
ego nostra resolvi,
(1,256)voce mea voces eliciente
dei:
(1,257)cum tot sint iani, cur stas
sacratus in uno,
(1,258)hic ubi iuncta foris templa
duobus habes?
(1,259)ille, manu mulcens propexam
ad pectora barbam,
(1,260)protinus Oebalii rettulit
arma Tati,
(1,261)utque levis custos, armillis
capta, Sabinos
(1,262)ad summae tacitos duxerit
arcis iter.
(1,263)inde, velut nunc est, per
quem descenditis, inquit
(1,264)arduus in valles per fora
clivus erat.
(1,265)et iam contigerat portam,
Saturnia cuius
(1,266)dempserat oppositas
invidiosa seras;
(1,267)cum tanto veritus committere
numine pugnam,
(1,268)ipse meae movi callidus
artis opus,
(1,269)oraque, qua pollens ope sum,
fontana reclusi,
(1,270)sumque repentinas eiaculatus
aquas.
(1,271)ante tamen madidis subieci
sulpura venis,
(1,272)clauderet ut Tatio fervidus
umor iter.
(1,273)cuius ut utilitas pulsis
percepta Sabinis,
(1,274)quae fuerat, tuto reddita
forma loco est;
(1,275)ara mihi posita est parvo
coniuncta sacello:
(1,276)haec adolet flammis cum
strue farra suis.
(1,277)at cur pace lates, motisque
recluderis armis?
(1,278)nec mora, quaesiti reddita
causa mihi est:
(1,279)ut populo reditus pateant ad
bella profecto,
(1,280)tota patet dempta ianua
nostra sera.
(1,281)pace fores obdo, ne qua
discedere possit;
(1,282)Caesareoque diu numine
clausus ero.
(1,283)dixit, et attollens oculos
diversa videntes
(1,284)aspexit toto quicquid in
orbe fuit:
(1,285)pax erat, et vestri,
Germanice, causa triumphi,
(1,286)tradiderat famulas iam tibi
Rhenus aquas.
(1,287)Iane, fac aeternos pacem
pacisque ministros,
(1,288)neve suum praesta deserat
auctor opus.
(1,289)Quod tamen ex ipsis licuit
mihi discere fastis,
(1,290)sacravere patres hac duo
templa die.
(1,291)accepit Phoebo nymphaque
Coronide natum
(1,292)insula, dividua quam premit
amnis aqua.
(1,293)Iuppiter in parte est: cepit
locus unus utrumque
(1,294)iunctaque sunt magno templa
nepotis avo.
(1,295)Quid vetat et stellas, ut
quaeque oriturque caditque,
(1,296)dicere? promissi pars sit et
ista mei.
(1,297)felices animae, quibus haec
cognoscere primis
(1,298)inque domos superas scandere
cura fuit!
(1,299)credibile est illos pariter
vitiisque locisque
(1,300)altius humanis exseruisse
caput.
(1,301)non Venus et vinum sublimia
pectora fregit
(1,302)officiumque fori militiaeve
labor;
(1,303)nec levis ambitio perfusaque
gloria fuco
(1,304)magnarumque fames
sollicitavit opum.
(1,305)admovere oculis distantia
sidera mentis
(1,306)aetheraque ingenio
subposuere suo.
(1,307)sic petitur caelum, non ut
ferat Ossan Olympus
(1,308)summaque Peliacus sidera
tangat apex.
(1,309)nos quoque sub ducibus
caelum metabimur illis,
(1,310)ponemusque suos ad vaga signa
dies.
(1,311)Ergo ubi nox aderit venturis
tertia Nonis,
(1,312)sparsaque caelesti rore
madebit humus,
(1,313)octipedis frustra quaerentur
bracchia Cancri:
(1,314)praeceps occiduas ille
subibit aquas.
(1,315)Institerint Nonae, missi
tibi nubibus atris
(1,316)signa dabunt imbres
exoriente Lyra.
(1,317)Quattuor adde dies ductos ex
ordine Nonis,
(1,318)Ianus Agonali luce piandus
erit.
(1,319)nominis esse potest
succinctus causa minister,
(1,320)hostia caelitibus quo
feriente cadit,
(1,321)qui calido strictos
tincturus sanguine cultros
(1,322)semper agatne rogat nec nisi
iussus agit.
(1,323)pars, quia non veniant
pecudes, sed agantur, ab actu
(1,324)nomen Agonalem credit habere
diem.
(1,325)pars putat hoc festum
priscis Agnalia dictum,
(1,326)una sit ut proprio littera
dempta loco.
(1,327)an, quia praevisos in aqua
timet hostia cultros,
(1,328)a pecoris lux est ipsa
notata metu?
(1,329)fas etiam fieri solitis
aetate priorum
(1,330)nomina de ludis Graeca
tulisse diem.
(1,331)et pecus antiquus dicebat
agonia sermo;
(1,332)veraque iudicio est ultima
causa meo.
(1,333)utque ea non certa est, ita
rex placare sacrorum
(1,334)numina lanigerae coniuge
debet ovis.
(1,335)victima quae dextra cecidit
victrice vocatur;
(1,336)hostibus a domitis hostia
nomen habet.
(1,337)ante, deos homini quod
conciliare valeret,
(1,338)far erat et puri lucida mica
salis.
(1,339)nondum pertulerat lacrimatas
cortice murras
(1,340)acta per aequoreas hospita
navis aquas,
(1,341)tura nec Euphrates nec
miserat India costum,
(1,342)nec fuerant rubri cognita
fila croci.
(1,343)ara dabat fumos herbis
contenta Sabinis,
(1,344)et non exiguo laurus adusta
sono;
(1,345)siquis erat factis prati de
flore coronis
(1,346)qui posset violas addere,
dives erat.
(1,347)hic, qui nunc aperit
percussi viscera tauri,
(1,348)in sacris nullum culter
habebat opus.
(1,349)prima Ceres avidae gavisa
est sanguine porcae,
(1,350)ulta suas merita caede
nocentis opes:
(1,351)nam sata vere novo teneris
lactentia sucis
(1,352)eruta saetigerae comperit
ore suis.
(1,353)sus dederat poenas: exemplo
territus huius
(1,354)palmite debueras
abstinuisse, caper.
(1,355)quem spectans aliquis dentes
in vite prementem,
(1,356)talia non tacito dicta
dolore dedit:
(1,357)rode, caper, vitem: tamen hinc,
cum stabis ad aram,
(1,358)in tua quod spargi cornua
possit erit.
(1,359)verba fides sequitur: noxae
tibi deditus hostis
(1,360)spargitur adfuso cornua,
Bacche, mero.
(1,361)culpa sui nocuit, nocuit
quoque culpa capellae:
(1,362)quid bos, quid placidae
commeruistis oves?
(1,363)flebat Aristaeus, quod apes
cum stirpe necatas
(1,364)viderat inceptos destituisse
favos;
(1,365)caerula quem genetrix aegre
solata dolentem
(1,366)addidit haec dictis ultima
verba suis:
(1,367)siste, puer, lacrimas: Proteus
tua damna levabit
(1,368)quoque modo repares quae
periere dabit.
(1,369)decipiat ne te versis tamen
ille figuris,
(1,370)impediant geminas vincula
firma manus.
(1,371)pervenit ad vatem iuvenis,
resolutaque somno
(1,372)alligat aequorei bracchia
capta senis.
(1,373)ille sua faciem transformis
adulterat arte;
(1,374)mox domitus vinclis in sua
membra redit,
(1,375)oraque caerulea tollens
rorantia barba
(1,376)qua dixit repares arte
requiris apes?
(1,377)obrue mactati corpus tellure
iuvenci:
(1,378)quod petis a nobis, obrutus
ille dabit.
(1,379)iussa facit pastor; fervent
examina putri
(1,380)de bove: mille animas una
necata dedit.
(1,381)poscit ovem fatum: verbenas
improba carpsit,
(1,382)quas pia dis ruris ferre
solebat anus.
(1,383)quid tuti superest, animam
cum ponat in aris
(1,384)lanigerumque pecus
ruricolaeque boves?
(1,385)placat equo Persis radiis
Hyperiona cinctum,
(1,386)ne detur celeri victima
tarda deo.
(1,387)quod semel est geminae pro
virgine caesa Dianae,
(1,388)nunc quoque pro nulla
virgine cerva cadit.
(1,389)exta canum vidi Triviae
libare Sapaeos
(1,390)et quicumque tuas accolit,
Haeme, nives.
(1,391)caeditur et rigido custodi
ruris asellus;
(1,392)causa pudenda quidem, sed
tamen apta deo.
(1,393)festa corymbiferi
celebrabas, Graecia, Bacchi,
(1,394)tertia quae solito tempore
bruma refert.
(1,395)di quoque cultores in idem
venere Lyaei
(1,396)et quicumque iocis non
alienus erat,
(1,397)Panes et in Venerem
Satyrorum prona iuventus
(1,398)quaeque colunt amnes solaque
rura deae.
(1,399)venerat et senior pando
Silenus asello,
(1,400)quique ruber pavidas inguine
terret aves.
(1,401)dulcia qui dignum nemus in
convivia nacti
(1,402)gramine vestitis accubuere
toris:
(1,403)vina dabat Liber, tulerat
sibi quisque coronam,
(1,404)miscendas parce rivus agebat
aquas.
(1,405)Naides effusis aliae sine
pectinis usu,
(1,406)pars aderant positis arte
manuque comis;
(1,407)illa super suras tunicam
collecta ministrat,
(1,408)altera dissuto pectus aperta
sinu;
(1,409)exserit haec umerum, vestes
trahit illa per herbas,
(1,410)impediunt teneros vincula
nulla pedes.
(1,411)hinc aliae Satyris incendia
mitia praebent,
(1,412)pars tibi, qui pinu tempora
nexa geris:
(1,413)te quoque, inexstinctae
Silene libidinis, urunt:
(1,414)nequitia est quae te non
sinit esse senem.
(1,415)at ruber, hortorum decus et
tutela, Priapus
(1,416)omnibus ex illis Lotide
captus erat:
(1,417)hanc cupit, hanc optat, sola
suspirat in illa,
(1,418)signaque dat nutu
sollicitatque notis.
(1,419)fastus inest pulchris
sequiturque superbia formam:
(1,420)inrisum voltu despicit illa
suo.
(1,421)nox erat, et vino somnum
faciente iacebant
(1,422)corpora diversis victa
sopore locis;
(1,423)Lotis in herbosa sub acernis
ultima ramis,
(1,424)sicut erat lusu fessa,
quievit humo.
(1,425)surgit amans animamque
tenens vestigia furtim
(1,426)suspenso digitis fert
taciturna gradu.
(1,427)ut tetigit niveae secreta
cubilia nymphae,
(1,428)ipsa sui flatus ne sonet
aura cavet;
(1,429)et iam finitima corpus librabat
in herba:
(1,430)illa tamen multi plena
soporis erat.
(1,431)gaudet et a pedibus tracto
velamine vota
(1,432)ad sua felici coeperat ire
via.
(1,433)ecce rudens rauco Sileni
vector asellus
(1,434)intempestivos edidit ore
sonos.
(1,435)territa consurgit nymphe,
manibusque Priapum
(1,436)reicit, et fugiens concitat
omne nemus.
(1,437)at deus, obscena nimium
quoque parte paratus,
(1,438)omnibus ad lunae lumina
risus erat.
(1,439)morte dedit poenas auctor
clamoris; et haec est
(1,440)Hellespontiaco victima grata
deo.
(1,441)intactae fueratis aves,
solacia ruris,
(1,442)adsuetum silvis innocuumque
genus,
(1,443)quae facitis nidos et plumis
ova fovetis,
(1,444)et facili dulces editis ore
modos;
(1,445)sed nihil ista iuvant, quia
linguae crimen habetis,
(1,446)dique putant mentes vos
aperire suas.
(1,447)(nec tamen hoc falsum: nam,
dis ut proxima quaeque,
(1,448)nunc pinna veras, nunc datis
ore notas.)
(1,449)tuta diu volucrum proles tum
denique caesa est,
(1,450)iuveruntque deos indicis exta
sui.
(1,451)ergo saepe suo coniunx
abducta marito
(1,452)uritur Idaliis alba columba
focis.
(1,453)nec defensa iuvant
Capitolia, quo minus anser
(1,454)det iecur in lances,
Inachioti, tuas.
(1,455)nocte deae Nocti cristatus
caeditur ales,
(1,456)quod tepidum vigili provocet
ore diem.
(1,457)Interea Delphin clarum super
aequora sidus
(1,458)tollitur et patriis exserit
ora vadis.
(1,459)Postera lux hiemem medio
discrimine signat,
(1,460)aequaque praeteritae quae
superabit erit.
(1,461)Proxima prospiciet Tithono
nupta relicto
(1,462)Arcadiae sacrum pontificale
deae.
(1,463)te quoque lux eadem, Turni
soror, aede recepit,
(1,464)hic ubi Virginea Campus
obitur aqua.
(1,465)unde petam causas horum
moremque sacrorum?
(1,466)deriget in medio quis mea
vela freto?
(1,467)ipsa mone, quae nomen habes
a carmine ductum,
(1,468)propositoque fave, ne tuus
erret honor.
(1,469)orta prior luna, de se si
creditur ipsi,
(1,470)a magno tellus Arcade nomen
habet.
(1,471)hinc fuit Euander, qui,
quamquam clarus utroque,
(1,472)nobilior sacrae sanguine
matris erat;
(1,473)quae, simul aetherios animo
conceperat ignes,
(1,474)ore dabat vero carmina plena
dei.
(1,475)dixerat haec nato motus
instare sibique,
(1,476)multaque praeterea tempore
nacta fidem.
(1,477)nam iuvenis nimium vera cum
matre fugatus
(1,478)deserit Arcadiam
Parrhasiumque larem.
(1,479)cui genetrix flenti fortuna
viriliter inquit
(1,480)(siste, precor, lacrimas)
ista ferenda tibi est.
(1,481)sic erat in fatis, nec te
tua culpa fugavit,
(1,482)sed deus: offenso pulsus es
urbe deo.
(1,483)non meriti poenam pateris,
sed numinis iram:
(1,484)est aliquid magnis crimen
abesse malis.
(1,485)conscia mens ut cuique sua
est, ita concipit intra
(1,486)pectora pro facto spemque
metumque suo.
(1,487)nec tamen ut primus maere
mala talia passus:
(1,488)obruit ingentes ista
procella viros.
(1,489)passus idem est Tyriis qui
quondam pulsus ab oris
(1,490)Cadmus in Aonia constitit
exul humo;
(1,491)passus idem Tydeus et idem
Pagasaeus Iason,
(1,492)et quos praeterea longa
referre mora est.
(1,493)omne solum forti patria est,
ut piscibus aequor,
(1,494)ut volucri vacuo quicquid in
orbe patet.
(1,495)nec fera tempestas toto
tamen horret in anno:
(1,496)et tibi, crede mihi, tempora
veris erunt.
(1,497)vocibus Euander firmata
mente parentis
(1,498)nave secat fluctus
Hesperiamque tenet.
(1,499)iamque ratem doctae monitu
Carmentis in amnem
(1,500)egerat et Tuscis obvius ibat
aquis:
(1,501)fluminis illa latus, cui
sunt vada iuncta Tarenti,
(1,502)aspicit et sparsas per loca
sola casas;
(1,503)utque erat, immissis puppem
stetit ante capillis,
(1,504)continuitque manum torva
regentis iter,
(1,505)et procul in dextram tendens
sua bracchia ripam
(1,506)pinea non sano ter pede
texta ferit,
(1,507)neve daret saltum properans
insistere terrae
(1,508)vix est Euandri vixque
retenta manu;
(1,509)di que petitorum dixit
salvete locorum,
(1,510)tuque, novos caelo terra
datura deos,
(1,511)fluminaque et fontes, quibus
utitur hospita tellus,
(1,512)et nemorum silvae Naiadumque
chori,
(1,513)este bonis avibus visi
natoque mihique,
(1,514)ripaque felici tacta sit
ista pede.
(1,515)fallor, an hi fient ingentia
moenia colles,
(1,516)iuraque ab hac terra cetera
terra petet?
(1,517)montibus his olim totus promittitur
orbis.
(1,518)quis tantum fati credat
habere locum?
(1,519)et iam Dardaniae tangent
haec litora pinus:
(1,520)hic quoque causa novi femina
Martis erit.
(1,521)care nepos Palla, funesta
quid induis arma?
(1,522)indue: non humili vindice
caesus eris.
(1,523)victa tamen vinces
eversaque, Troia, resurges:
(1,524)obruit hostiles ista ruina
domos.
(1,525)urite victrices Neptunia
Pergama flammae:
(1,526)num minus hic toto est
altior orbe cinis?
(1,527)iam pius Aeneas sacra et,
sacra altera, patrem
(1,528)adferet: Iliacos accipe,
Vesta, deos.
(1,529)tempus erit cum vos orbemque
tuebitur idem,
(1,530)et fient ipso sacra colente
deo,
(1,531)et penes Augustos patriae
tutela manebit:
(1,532)hanc fas imperii frena
tenere domum.
(1,533)inde nepos natusque dei,
licet ipse recuset,
(1,534)pondera caelesti mente
paterna feret,
(1,535)utque ego perpetuis olim
sacrabor in aris,
(1,536)sic Augusta novum Iulia
numen erit.
(1,537)talibus ut dictis nostros
descendit in annos,
(1,538)substitit in medio praescia
lingua sono.
(1,539)puppibus egressus Latia
stetit exul in herba:
(1,540)felix, exilium cui locus
ille fuit!
(1,541)nec mora longa fuit: stabant
nova tecta, nec alter
(1,542)montibus Ausoniis Arcade
maior erat.
(1,543)ecce boves illuc Erytheidas
adplicat heros
(1,544)emensus longi claviger orbis
iter,
(1,545)dumque huic hospitium domus
est Tegeaea, vagantur
(1,546)incustoditae lata per arva
boves.
(1,547)mane erat: excussus somno
Tirynthius actor
(1,548)de numero tauros sentit
abesse duos.
(1,549)nulla videt quaerens taciti
vestigia furti:
(1,550)traxerat aversos Cacus in
antra ferox,
(1,551)Cacus, Aventinae timor atque
infamia silvae,
(1,552)non leve finitimis
hospitibusque malum.
(1,553)dira viro facies, vires pro
corpore, corpus
(1,554)grande (pater monstri
Mulciber huius erat),
(1,555)proque domo longis spelunca
recessibus ingens,
(1,556)abdita, vix ipsis invenienda
feris;
(1,557)ora super postes adfixaque
bracchia pendent,
(1,558)squalidaque humanis ossibus
albet humus.
(1,559)servata male parte boum Iove
natus abibat:
(1,560)mugitum rauco furta dedere
sono.
(1,561)accipio revocamen ait,
vocemque secutus
(1,562)impia per silvas ultor ad
antra venit.
(1,563)ille aditum fracti
praestruxerat obice montis;
(1,564)vix iuga movissent quinque
bis illud opus.
(1,565)nititur hic umeris (caelum
quoque sederat illis),
(1,566)et vastum motu conlabefactat
onus.
(1,567)quod simul eversum est,
fragor aethera terruit ipsum,
(1,568)ictaque subsedit pondere
molis humus.
(1,569)prima movet Cacus conlata
proelia dextra
(1,570)remque ferox saxis
stipitibusque gerit.
(1,571)quis ubi nil agitur, patrias
male fortis ad artes
(1,572)confugit, et flammas ore
sonante vomit;
(1,573)quas quotiens proflat,
spirare Typhoea credas
(1,574)et rapidum Aetnaeo fulgur ab
igne iaci.
(1,575)occupat Alcides, adductaque
clava trinodis
(1,576)ter quater adverso sedit in
ore viri.
(1,577)ille cadit mixtosque vomit
cum sanguine fumos
(1,578)et lato moriens pectore
plangit humum.
(1,579)immolat ex illis taurum
tibi, Iuppiter, unum
(1,580)victor et Euandrum
ruricolasque vocat,
(1,581)constituitque sibi, quae
Maxima dicitur, aram,
(1,582)hic ubi pars Urbis de bove
nomen habet.
(1,583)nec tacet Euandri mater
prope tempus adesse
(1,584)Hercule quo tellus sit satis
usa suo.
(1,585)at felix vates, ut dis
gratissima vixit,
(1,586)possidet hunc Iani sic dea
mense diem.
(1,587)Idibus in magni castus Iovis
aede sacerdos
(1,588)semimaris flammis viscera
libat ovis;
(1,589)redditaque est omnis populo
provincia nostro
(1,590)et tuus Augusto nomine
dictus avus.
(1,591)perlege dispositas generosa
per atria ceras:
(1,592)contigerunt nulli nomina
tanta viro.
(1,593)Africa victorem de se vocat,
alter Isauras
(1,594)aut Cretum domitas
testificatur opes;
(1,595)hunc Numidae faciunt, illum
Messana superbum;
(1,596)ille Numantina traxit ab
urbe notam:
(1,597)et mortem et nomen Druso
Germania fecit;
(1,598)me miserum, virtus quam
brevis illa fuit!
(1,599)si petat a victis, tot sumet
nomina Caesar
(1,600)quot numero gentes maximus
orbis habet.
(1,601)ex uno quidam celebres aut
torquis adempti
(1,602)aut corvi titulos auxiliaris
habent.
(1,603)Magne, tuum nomen rerum est
mensura tuarum:
(1,604)sed qui te vicit nomine
maior erat.
(1,605)nec gradus est supra Fabios
cognominis ullus:
(1,606)illa domus meritis Maxima
dicta suis.
(1,607)sed tamen humanis
celebrantur honoribus omnes,
(1,608)hic socium summo cum Iove
nomen habet.
(1,609)sancta vocant augusta
patres, augusta vocantur
(1,610)templa sacerdotum rite
dicata manu:
(1,611)huius et augurium dependet
origine verbi
(1,612)et quodcumque sua Iuppiter
auget ope.
(1,613)augeat imperium nostri
ducis, augeat annos,
(1,614)protegat et vestras querna
corona fores:
(1,615)auspicibusque deis tanti
cognominis heres
(1,616)omine suscipiat, quo pater,
orbis onus.
(1,617)Respiciet Titan actas ubi
tertius Idus,
(1,618)fient Parrhasiae sacra
relata deae.
(1,619)nam prius Ausonias matres
carpenta vehebant
(1,620)(haec quoque ab Euandri
dicta parente reor);
(1,621)mox honor eripitur,
matronaque destinat omnis
(1,622)ingratos nulla prole novare
viros,
(1,623)neve daret partus, ictu
temeraria caeco
(1,624)visceribus crescens
excutiebat onus.
(1,625)corripuisse patres ausas
immitia nuptas,
(1,626)ius tamen exemptum
restituisse ferunt,
(1,627)binaque nunc pariter
Tegeaeae sacra parenti
(1,628)pro pueris fieri
virginibusque iubent.
(1,629)scortea non illi fas est
inferre sacello,
(1,630)ne violent puros exanimata
focos.
(1,631)siquis amas veteres ritus,
adsiste precanti;
(1,632)nomina percipies non tibi
nota prius.
(1,633)Porrima placatur
Postvertaque, sive sorores,
(1,634)sive fugae comites, Maenali
diva, tuae;
(1,635)altera quod porro fuerat
cecinisse putatur,
(1,636)altera venturum postmodo
quicquid erat.
(1,637)Candida, te niveo posuit lux
proxima templo,
(1,638)qua fert sublimes alta
Moneta gradus,
(1,639)nunc bene prospiciens Latiam
Concordia turbam,
(1,640)nunc te sacratae constituere
manus.
(1,641)Furius antiquam, populi
superator Etrusci,
(1,642)voverat et voti solverat
ille fidem.
(1,643)causa, quod a patribus
sumptis secesserat armis
(1,644)volgus, et ipsa suas Roma
timebat opes.
(1,645)causa recens melior: passos
Germania crines
(1,646)porrigit auspiciis, dux
venerande, tuis.
(1,647)inde triumphatae libasti
munera gentis
(1,648)templaque fecisti, quam
colis ipse, deae.
(1,649)hanc tua constituit genetrix
et rebus et ara,
(1,650)sola toro magni digna
reperta Iovis.
(1,651)Haec ubi transierint,
Capricorno, Phoebe, relicto
(1,652)per iuvenis curres signa
regentis aquam.
(1,653)septimus hinc Oriens cum se
demiserit undis,
(1,654)fulgebit toto iam Lyra nulla
polo.
(1,655)Sidere ab hoc ignis venienti
nocte, Leonis
(1,656)qui micat in medio pectore,
mersus erit.
(1,657)Ter quater evolvi signantes
tempora fastos,
(1,658)nec Sementiva est ulla
reperta dies;
(1,659)cum mihi (sensit enim) lux
haec indicitur inquit
(1,660)Musa, quid a fastis non
stata sacra petis?
(1,661)utque dies incerta sacri,
sic tempora certa,
(1,662)seminibus iactis est ubi
fetus ager.
(1,663)state coronati plenum ad
praesepe, iuvenci:
(1,664)cum tepido vestrum vere
redibit opus.
(1,665)rusticus emeritum palo
suspendat aratrum:
(1,666)omne reformidat frigore
volnus humus.
(1,667)vilice, da requiem terrae semente
peracta;
(1,668)da requiem, terram qui
coluere, viris.
(1,669)pagus agat festum: pagum
lustrate, coloni,
(1,670)et date paganis annua liba
focis.
(1,671)placentur frugum matres,
Tellusque Ceresque,
(1,672)farre suo gravidae
visceribusque suis:
(1,673)officium commune Ceres et
Terra tuentur;
(1,674)haec praebet causam
frugibus, illa locum.
(1,675)consortes operis, per quas
correcta vetustas
(1,676)quernaque glans victa est
utiliore cibo,
(1,677)frugibus immensis avidos
satiate colonos,
(1,678)ut capiant cultus praemia
digna sui.
(1,679)vos date perpetuos teneris
sementibus auctus,
(1,680)nec nova per gelidas herba
sit usta nives.
(1,681)cum serimus, caelum ventis
aperite serenis;
(1,682)cum latet, aetheria spargite
semen aqua.
(1,683)neve graves cultis Cerialia
rura cavete
(1,684)agmine laesuro depopulentur
aves.
(1,685)vos quoque, formicae,
subiectis parcite granis:
(1,686)post messem praedae copia
maior erit.
(1,687)interea crescat scabrae
robiginis expers
(1,688)nec vitio caeli palleat ulla
seges,
(1,689)et neque deficiat macie nec
pinguior aequo
(1,690)divitiis pereat luxuriosa
suis;
(1,691)et careant loliis oculos
vitiantibus agri,
(1,692)nec sterilis culto surgat
avena solo;
(1,693)triticeos fetus passuraque
farra bis ignem
(1,694)hordeaque ingenti fenore
reddat ager.
(1,695)haec ego pro vobis, haec vos
optate coloni,
(1,696)efficiatque ratas utraque
diva preces.
(1,697)bella diu tenuere viros:
erat aptior ensis
(1,698)vomere, cedebat taurus
arator equo;
(1,699)sarcula cessabant, versique
in pila ligones,
(1,700)factaque de rastri pondere
cassis erat.
(1,701)gratia dis domuique tuae:
religata catenis
(1,702)iampridem vestro sub pede
Bella iacent.
(1,703)sub iuga bos veniat, sub
terras semen aratas:
(1,704)Pax Cererem nutrit, Pacis
alumna Ceres.
(1,705)At quae venturas praecedit
sexta Kalendas,
(1,706)hac sunt Ledaeis templa
dicata deis:
(1,707)fratribus illa deis fratres
de gente deorum
(1,708)circa Iuturnae composuere
lacus.
(1,709)Ipsum nos carmen deduxit Pacis
ad aram:
(1,710)haec erit a mensis fine
secunda dies.
(1,711)frondibus Actiacis comptos
redimita capillos,
(1,712)Pax, ades et toto mitis in
orbe mane.
(1,713)dum desint hostes, desit
quoque causa triumphi:
(1,714)tu ducibus bello gloria
maior eris.
(1,715)sola gerat miles, quibus
arma coerceat, arma,
(1,716)canteturque fera nil nisi
pompa tuba.
(1,717)horreat Aeneadas et primus
et ultimus orbis:
(1,718)siqua parum Romam terra
timebat, amet.
(1,719)tura, sacerdotes, Pacalibus
addite flammis,
(1,720)albaque perfusa victima
fronte cadat;
(1,721)utque domus, quae praestat
eam, cum pace perennet
(1,722)ad pia propensos vota rogate
deos.
(1,723)Sed iam prima mei pars est
exacta laboris,
(1,724)cumque suo finem mense
libellus habet.
(2,1)Ianus habet finem. cum carmine
crescit et annus:
(2,2)alter ut hic mensis, sic liber
alter eat.
(2,3)nunc primum velis, elegi,
maioribus itis:
(2,4)exiguum, memini, nuper eratis
opus.
(2,5)ipse ego vos habui faciles in
amore ministros,
(2,6)cum lusit numeris prima
iuventa suis.
(2,7)idem sacra cano signataque
tempora fastis:
(2,8)ecquis ad haec illinc crederet
esse viam?
(2,9)haec mea militia est; ferimus
quae possumus arma,
(2,10)dextraque non omni munere
nostra vacat.
(2,11)si mihi non valido torquentur
pila lacerto
(2,12)nec bellatoris terga
premuntur equi,
(2,13)nec galea tegimur, nec acuto
cingimur ense
(2,14)(his habilis telis quilibet
esse potest),
(2,15)at tua prosequimur studioso
pectore, Caesar,
(2,16)nomina, per titulos
ingredimurque tuos.
(2,17)ergo ades et placido paulum
mea munera voltu
(2,18)respice, pacando siquid ab
hoste vacat.
(2,19)Februa Romani dixere piamina
patres:
(2,20)nunc quoque dant verbo
plurima signa fidem.
(2,21)pontifices ab rege petunt et
flamine lanas,
(2,22)quis veterum lingua februa
nomen erat;
(2,23)quaeque capit lictor domibus
purgamina certis,
(2,24)torrida cum mica farra,
vocantur idem;
(2,25)nomen idem ramo, qui caesus
ab arbore pura
(2,26)casta sacerdotum tempora
fronde tegit.
(2,27)ipse ego flaminicam poscentem
februa vidi;
(2,28)februa poscenti pinea virga
data est.
(2,29)denique quodcumque est quo
corpora nostra piantur,
(2,30)hoc apud intonsos nomen
habebat avos.
(2,31)mensis ab his dictus, secta
quia pelle Luperci
(2,32)omne solum lustrant, idque
piamen habent;
(2,33)aut quia placatis sunt
tempora pura sepulcris,
(2,34)tum cum ferales praeteriere
dies.
(2,35)omne nefas omnemque mali
purgamina causam
(2,36)credebant nostri tollere
posse senes.
(2,37)Graecia principium moris
dedit: illa nocentes
(2,38)impia lustratos ponere facta
putat.
(2,39)Actoriden Peleus, ipsum
quoque Pelea Phoci
(2,40)caede per Haemonias solvit
Acastus aquas;
(2,41)vectam frenatis per inane
draconibus Aegeus
(2,42)credulus immerita Phasida
fovit ope;
(2,43)Amphiareiades Naupactoo
Acheloo
(2,44)solve nefas dixit, solvit et
ille nefas.
(2,45)ah nimium faciles, qui
tristia crimina caedis
(2,46)fluminea tolli posse putatis
aqua!
(2,47)Sed tamen, antiqui ne nescius
ordinis erres,
(2,48)primus, ut est, Iani mensis
et ante fuit;
(2,49)qui sequitur Ianum, veteris
fuit ultimus anni:
(2,50)tu quoque sacrorum, Termine,
finis eras.
(2,51)primus enim Iani mensis, quia
ianua prima est:
(2,52)qui sacer est imis manibus,
imus erat.
(2,53)postmodo creduntur spatio
distantia longo
(2,54)tempora bis quini continuasse
viri.
(2,55)Principio mensis Phrygiae
contermina Matri
(2,56)Sospita delubris dicitur
aucta novis.
(2,57)nunc ubi sunt, illis quae
sunt sacrata Kalendis
(2,58)templa deae? longa procubuere
die.
(2,59)cetera ne simili caderent
labefacta ruina
(2,60)cavit sacrati provida cura
ducis,
(2,61)sub quo delubris sentitur
nulla senectus;
(2,62)nec satis est homines,
obligat ille deos.
(2,63)templorum positor, templorum
sancte repostor,
(2,64)sit superis opto mutua cura
tui.
(2,65)dent tibi caelestes, quos tu
caelestibus, annos,
(2,66)proque tua maneant in
statione domo.
(2,67)tum quoque vicini lucus
celebratur Alerni,
(2,68)qua petit aequoreas advena
Thybris aquas.
(2,69)ad penetrale Numae
Capitolinumque Tonantem
(2,70)inque Iovis summa caeditur
arce bidens.
(2,71)saepe graves pluvias
adopertus nubibus aether
(2,72)concitat, aut posita sub nive
terra latet.
(2,73)Proximus Hesperias Titan
abiturus in undas
(2,74)gemmea purpureis cum iuga
demet equis,
(2,75)illa nocte aliquis, tollens
ad sidera voltum,
(2,76)dicet ubi est hodie quae Lyra
fulsit heri?
(2,77)dumque Lyram quaeret, medii
quoque terga Leonis
(2,78)in liquidas subito mersa
notabit aquas.
(2,79)Quem modo caelatum stellis
Delphina videbas,
(2,80)is fugiet visus nocte
sequente tuos,
(2,81)seu fuit occultis felix in
amoribus index,
(2,82)Lesbida cum domino seu tulit
ille lyram.
(2,83)quod mare non novit, quae
nescit Ariona tellus?
(2,84)carmine currentes ille
tenebat aquas.
(2,85)saepe sequens agnam lupus est
a voce retentus,
(2,86)saepe avidum fugiens restitit
agna lupum;
(2,87)saepe canes leporesque umbra
iacuere sub una,
(2,88)et stetit in saxo proxima
cerva leae,
(2,89)et sine lite loquax cum
Palladis alite cornix
(2,90)sedit, et accipitri iuncta
columba fuit.
(2,91)Cynthia saepe tuis fertur,
vocalis Arion,
(2,92)tamquam fraternis obstipuisse
modis.
(2,93)nomen Arionium Siculas
impleverat urbes
(2,94)captaque erat lyricis Ausonis
ora sonis;
(2,95)inde domum repetens puppem conscendit
Arion,
(2,96)atque ita quaesitas arte
ferebat opes.
(2,97)forsitan, infelix, ventos
undasque timebas:
(2,98)at tibi nave tua tutius
aequor erat.
(2,99)namque gubernator destricto
constitit ense
(2,100)ceteraque armata conscia
turba manu.
(2,101)quid tibi cum gladio? dubiam
rege, navita, puppem:
(2,102)non haec sunt digitis arma
tenenda tuis.
(2,103)ille, metu pavidus, mortem
non deprecor inquit,
(2,104)sed liceat sumpta pauca
referre lyra.
(2,105)dant veniam ridentque moram:
capit ille coronam,
(2,106)quae possit crines, Phoebe,
decere tuos;
(2,107)induerat Tyrio bis tinctam
murice pallam:
(2,108)reddidit icta suos pollice
chorda sonos,
(2,109)flebilibus numeris veluti
canentia dura
(2,110)traiectus penna tempora
cantat olor.
(2,111)protinus in medias ornatus
desilit undas;
(2,112)spargitur impulsa caerula
puppis aqua.
(2,113)inde (fide maius) tergo
delphina recurvo
(2,114)se memorant oneri
subposuisse novo.
(2,115)ille, sedens citharamque
tenens, pretiumque vehendi
(2,116)cantat et aequoreas carmine
mulcet aquas.
(2,117)di pia facta vident: astris
delphina recepit
(2,118)Iuppiter et stellas iussit
habere novem.
(2,119)Nunc mihi mille sonos quoque
est memoratus Achilles
(2,120)vellem, Maeonide, pectus
inesse tuum,
(2,121)dum canimus sacras alterno
carmine Nonas.
(2,122)maximus hic fastis
accumulatur honor.
(2,123)deficit ingenium, maioraque
viribus urgent:
(2,124)haec mihi praecipuo est ore
canenda dies.
(2,125)quid volui demens elegis
imponere tantum
(2,126)ponderis? heroi res erat
ista pedis.
(2,127)sancte pater patriae, tibi
plebs, tibi curia nomen
(2,128)hoc dedit, hoc dedimus nos
tibi nomen, eques.
(2,129)res tamen ante dedit: sero
quoque vera tulisti
(2,130)nomina, iam pridem tu pater
orbis eras.
(2,131)hoc tu per terras, quod in
aethere Iuppiter alto,
(2,132)nomen habes: hominum tu
pater, ille deum.
(2,133)Romule, concedes: facit hic
tua magna tuendo
(2,134)moenia, tu dederas
transilienda Remo.
(2,135)te Tatius parvique Cures
Caeninaque sensit,
(2,136)hoc duce Romanum est solis
utrumque latus;
(2,137)tu breve nescioquid victae
telluris habebas,
(2,138)quodcumque est alto sub
Iove, Caesar habet.
(2,139)tu rapis, hic castas duce se
iubet esse maritas;
(2,140)tu recipis luco, reppulit
ille nefas;
(2,141)vis tibi grata fuit, florent
sub Caesare leges;
(2,142)tu domini nomen, principis
ille tenet;
(2,143)te Remus incusat, veniam
dedit hostibus ille;
(2,144)caelestem fecit te pater,
ille patrem.
(2,145)Iam puer Idaeus media tenus
eminet alvo,
(2,146)et liquidas mixto nectare
fundit aquas.
(2,147)en etiam, siquis Borean
horrere solebat,
(2,148)gaudeat: a Zephyris mollior
aura venit.
(2,149)Quintus ab aequoreis nitidum
iubar extulit undis
(2,150)Lucifer, et primi tempora
veris erunt.
(2,151)ne fallare tamen, restant
tibi frigora, restant,
(2,152)magnaque discedens signa
reliquit hiems.
(2,153)Tertia nox veniat, Custodem
protinus Ursae
(2,154)aspicies geminos exseruisse
pedes.
(2,155)inter hamadryadas
iaculatricemque Dianam
(2,156)Callisto sacri pars fuit una
chori.
(2,157)illa, deae tangens arcus,
quos tangimus arcus,
(2,158)este meae testes
virginitatis ait.
(2,159)Cynthia laudavit, promissa
que foedera serva,
(2,160)et comitum princeps tu mihi
dixit eris.
(2,161)foedera servasset, si non
formosa fuisset:
(2,162)cavit mortales, de Iove
crimen habet.
(2,163)mille feras Phoebe silvis
venata redibat
(2,164)aut plus aut medium sole
tenente diem;
(2,165)ut tetigit lucum (densa
niger ilice lucus,
(2,166)in medio gelidae fons erat
altus aquae),
(2,167)hic ait in silva, virgo
Tegeaea, lavemur;
(2,168)erubuit falso virginis illa
sono.
(2,169)dixerat et nymphis. nymphae
velamina ponunt;
(2,170)hanc pudet, et tardae dat
mala signa morae.
(2,171)exuerat tunicas; uteri
manifesta tumore
(2,172)proditur indicio ponderis
ipsa suo.
(2,173)cui dea virgineos, periura
Lycaoni, coetus
(2,174)desere, nec castas pollue
dixit aquas.
(2,175)luna novum decies implerat
cornibus orbem:
(2,176)quae fuerat virgo credita,
mater erat.
(2,177)laesa furit Iuno, formam
mutatque puellae:
(2,178)quid facis? invito est
pectore passa Iovem.
(2,179)utque ferae vidit turpes in
paelice voltus,
(2,180)huius in amplexus, Iuppiter,
inquit eas.
(2,181)ursa per incultos errabat
squalida montes
(2,182)quae fuerat summo nuper
amata Iovi.
(2,183)iam tria lustra puer furto
conceptus agebat,
(2,184)cum mater nato est obvia
facta suo.
(2,185)illa quidem, tamquam
cognosceret, adstitit amens,
(2,186)et gemuit: gemitus verba
parentis erant.
(2,187)hanc puer ignarus iaculo
fixisset acuto
(2,188)ni foret in superas raptus
uterque domos.
(2,189)signa propinqua micant:
prior est, quam dicimus Arcton,
(2,190)Arctophylax formam terga
sequentis habet.
(2,191)saevit adhuc canamque rogat
Saturnia Tethyn
(2,192)Maenaliam tactis ne lavet
Arcton aquis.
(2,193)Idibus agrestis fumant
altaria Fauni
(2,194)hic ubi discretas insula
rumpit aquas.
(2,195)haec fuit illa dies in qua
Veientibus armis
(2,196)ter centum Fabii ter
cecidere duo.
(2,197)una domus vires et onus
susceperat urbis:
(2,198)sumunt gentiles arma
professa manus.
(2,199)egreditur castris miles
generosus ab isdem,
(2,200)e quis dux fieri quilibet
aptus erat.
(2,201)Carmentis portae dextro est
via proxima iano:
(2,202)ire per hanc noli, quisquis
es; omen habet.
(2,203)illa fama refert Fabios
exisse trecentos:
(2,204)porta vacat culpa, sed tamen
omen habet.
(2,205)ut celeri passu Cremeram
tetigere rapacem
(2,206)(turbidus hibernis ille
fluebat aquis),
(2,207)castra loco ponunt:
destrictis ensibus ipsi
(2,208)Tyrrhenum valido Marte per
agmen eunt;
(2,209)non aliter quam cum Libyca
de gente leones
(2,210)invadunt sparsos lata per
arva greges.
(2,211)diffugiunt hostes
inhonestaque volnera tergo
(2,212)accipiunt: Tusco sanguine
terra rubet.
(2,213)sic iterum, sic saepe
cadunt; ubi vincere aperte
(2,214)non datur, insidias armaque
tecta parant.
(2,215)campus erat, campi
claudebant ultima colles
(2,216)silvaque montanas occulere
apta feras.
(2,217)in medio paucos armentaque
rara relinquunt,
(2,218)cetera virgultis abdita
turba latet.
(2,219)ecce velut torrens undis
pluvialibus auctus
(2,220)aut nive, quae Zephyro victa
tepente fluit,
(2,221)per sata perque vias fertur
nec, ut ante solebat,
(2,222)riparum clausas margine
finit aquas,
(2,223)sic Fabii vallem latis
discursibus implent,
(2,224)quodque vident sternunt, nec
metus alter inest.
(2,225)quo ruitis, generosa domus?
male creditis hosti:
(2,226)simplex nobilitas, perfida
tela cave.
(2,227)fraude perit virtus: in
apertos undique campos
(2,228)prosiliunt hostes et latus
omne tenent.
(2,229)quid faciant pauci contra
tot milia fortes?
(2,230)quidve, quod in misero
tempore restet, adest?
(2,231)sicut aper longe silvis
latratibus actus
(2,232)fulmineo celeres dissipat
ore canes,
(2,233)mox tamen ipse perit, sic
non moriuntur inulti,
(2,234)volneraque alterna dantque
feruntque manu.
(2,235)una dies Fabios ad bellum
miserat omnes,
(2,236)ad bellum missos perdidit
una dies.
(2,237)ut tamen Herculeae
superessent semina gentis,
(2,238)credibile est ipsos consuluisse
deos:
(2,239)nam puer impubes et adhuc
non utilis armis
(2,240)unus de Fabia gente relictus
erat;
(2,241)scilicet ut posses olim tu,
Maxime, nasci,
(2,242)cui res cunctando
restituenda foret.
(2,243)Continuata loco tria sidera,
Corvus et Anguis
(2,244)et medius Crater inter
utrumque, iacent.
(2,245)Idibus illa latent, oriuntur
nocte sequenti;
(2,246)quae, tibi, cur tria sint
tam sociata, canam.
(2,247)forte Iovi Phoebus festum
sollemne parabat
(2,248)(non faciet longas fabula
nostra moras):
(2,249)i, mea dixit avis, ne quid
pia sacra moretur,
(2,250)et tenuem vivis fontibus
adfer aquam.
(2,251)corvus inauratum pedibus
cratera recurvis
(2,252)tollit et aerium pervolat
altus iter.
(2,253)stabat adhuc duris ficus
densissima pomis:
(2,254)temptat eam rostro, non erat
apta legi;
(2,255)immemor imperii sedisse sub
arbore fertur,
(2,256)dum fierent tarda dulcia
poma mora.
(2,257)iamque satur nigris longum
rapit unguibus hydrum,
(2,258)ad dominumque redit,
fictaque verba refert:
(2,259)hic mihi causa morae,
vivarum obsessor aquarum:
(2,260)hic tenuit fontes
officiumque meum.
(2,261)addis ait culpae mendacia
Phoebus et audes
(2,262)fatidicum verbis fallere
velle deum?
(2,263)at tibi, dum lactens
haerebit in arbore ficus,
(2,264)de nullo gelidae fonte
bibentur aquae.
(2,265)dixit, et, antiqui monimenta
perennia facti,
(2,266)Anguis, avis, Crater sidera
iuncta micant.
(2,267)Tertia post Idus nudos
aurora Lupercos
(2,268)aspicit, et Fauni sacra
bicornis eunt.
(2,269)dicite, Pierides, sacrorum
quae sit origo,
(2,270)attigerint Latias unde
petita domos.
(2,271)Pana deum pecoris veteres
coluisse feruntur
(2,272)Arcades; Arcadiis plurimus
ille iugis.
(2,273)testis erit Pholoe, testes
Stymphalides undae,
(2,274)quique citis Ladon in mare
currit aquis,
(2,275)cinctaque pinetis nemoris
iuga Nonacrini,
(2,276)altaque Tricrene
Parrhasiaeque nives.
(2,277)Pan erat armenti, Pan illic
numen equarum,
(2,278)munus ob incolumes ille
ferebat oves.
(2,279)transtulit Euander
silvestria numina secum:
(2,280)hic, ubi nunc urbs est, tum
locus urbis erat.
(2,281)inde deum colimus devectaque
sacra Pelasgis:
(2,282)flamen ad haec prisco more
Dialis erat.
(2,283)cur igitur currant, et cur
(sic currere mos est)
(2,284)nuda ferant posita corpora
veste, rogas?
(2,285)ipse deus velox discurrere
gaudet in altis
(2,286)montibus, et subitas
concipit ipse fugas:
(2,287)ipse deus nudus nudos iubet
ire ministros;
(2,288)nec satis ad cursus commoda
vestis erit.
(2,289)ante Iovem genitum terras
habuisse feruntur
(2,290)Arcades, et luna gens prior
illa fuit.
(2,291)vita feris similis, nullos
agitata per usus:
(2,292)artis adhuc expers et rude
volgus erat.
(2,293)pro domibus frondes norant,
pro frugibus herbas;
(2,294)nectar erat palmis hausta
duabus aqua.
(2,295)nullus anhelabat sub adunco
vomere taurus,
(2,296)nulla sub imperio terra
colentis erat:
(2,297)nullus adhuc erat usus equi;
se quisque ferebat:
(2,298)ibat ovis lana corpus amicta
sua.
(2,299)sub Iove durabant et corpora
nuda gerebant,
(2,300)docta graves imbres et
tolerare Notos.
(2,301)nunc quoque detecti referunt
monimenta vetusti
(2,302)moris, et antiquas
testificantur opes.
(2,303)Sed cur praecipue fugiat
velamina Faunus,
(2,304)traditur antiqui fabula
plena ioci.
(2,305)forte comes dominae iuvenis
Tirynthius ibat:
(2,306)vidit ab excelso Faunus
utrumque iugo;
(2,307)vidit et incaluit, montana
que numina, dixit
(2,308)nil mihi vobiscum est: hic
meus ardor erit.
(2,309)ibat odoratis umeros perfusa
capillis
(2,310)Maeonis, aurato conspicienda
sinu:
(2,311)aurea pellebant tepidos
umbracula soles,
(2,312)quae tamen Herculeae
sustinuere manus.
(2,313)iam Bacchi nemus et Tmoli
vineta tenebat,
(2,314)Hesperos et fusco roscidus
ibat equo.
(2,315)antra subit tofis laqueata
et pumice vivo;
(2,316)garrulus in primo limine
rivus erat.
(2,317)dumque parant epulas
potandaque vina ministri,
(2,318)cultibus Alciden instruit
illa suis:
(2,319)dat tenues tunicas Gaetulo
murice tinctas,
(2,320)dat teretem zonam, qua modo
cincta fuit.
(2,321)ventre minor zona est;
tunicarum vincla relaxat,
(2,322)ut posset magnas exseruisse
manus.
(2,323)fregerat armillas non illa
ad bracchia factas,
(2,324)scindebant magni vincula
parva pedes.
(2,325)ipsa capit clavamque gravem
spoliumque leonis
(2,326)conditaque in pharetra tela
minora sua.
(2,327)sic epulis functi sic dant
sua corpora somno,
(2,328)et positis iuxta secubuere
toris:
(2,329)causa, repertori vitis quia
sacra parabant,
(2,330)quae facerent pure, cum
foret orta dies.
(2,331)noctis erat medium. quid non
amor improbus audet?
(2,332)roscida per tenebras Faunus
ad antra venit:
(2,333)utque videt comites somno
vinoque solutos,
(2,334)spem capit in dominis esse
soporis idem.
(2,335)intrat et huc illuc
temerarius errat adulter,
(2,336)et praefert cautas
subsequiturque manus.
(2,337)venerat ad strati captata
cubilia lecti,
(2,338)et felix prima sorte futurus
erat;
(2,339)ut tetigit fulvi saetis
hirsuta leonis
(2,340)vellera, pertimuit
sustinuitque manum,
(2,341)attonitusque metu rediit, ut
saepe viator
(2,342)turbatum viso rettulit angue
pedem.
(2,343)inde tori qui iunctus erat
velamina tangit
(2,344)mollia, mendaci decipiturque
nota.
(2,345)ascendit spondaque sibi
propiore recumbit,
(2,346)et tumidum cornu durius
inguen erat.
(2,347)interea tunicas ora subducit
ab ima:
(2,348)horrebant densis aspera
crura pilis.
(2,349)cetera temptantem subito
Tirynthius heros
(2,350)reppulit: e summo decidit
ille toro.
(2,351)fit sonus, inclamat comites
et lumina poscit
(2,352)Maeonis: inlatis ignibus
acta patent.
(2,353)ille gemit lecto graviter
deiectus ab alto,
(2,354)membraque de dura vix sua
tollit humo.
(2,355)ridet et Alcides et qui
videre iacentem,
(2,356)ridet amatorem Lyda puella
suum.
(2,357)veste deus lusus fallentes
lumina vestes
(2,358)non amat, et nudos ad sua
sacra vocat.
(2,359)Adde peregrinis causas, mea
Musa, Latinas,
(2,360)inque suo noster pulvere
currat equus.
(2,361)cornipedi Fauno caesa de
more capella
(2,362)venit ad exiguas turba
vocata dapes.
(2,363)dumque sacerdotes veribus
transuta salignis
(2,364)exta parant, medias sole
tenente vias,
(2,365)Romulus et frater
pastoralisque iuventus
(2,366)solibus et campo corpora
nuda dabant.
(2,367)vectibus et iaculis et misso
pondere saxi
(2,368)bracchia per lusus
experienda dabant:
(2,369)pastor ab excelso per devia
rura iuvencos,
(2,370)Romule, praedones, et Reme,
dixit agunt.
(2,371)longum erat armari: diversis
exit uterque
(2,372)partibus, occursu praeda
recepta Remi.
(2,373)ut rediit, veribus stridentia
detrahit exta
(2,374)atque ait haec certe non
nisi victor edet.
(2,375)dicta facit, Fabiique simul.
venit inritus illuc
(2,376)Romulus et mensas ossaque
nuda videt.
(2,377)risit, et indoluit Fabios
potuisse Remumque
(2,378)vincere, Quintilios non
potuisse suos.
(2,379)forma manet facti: posito
velamine currunt,
(2,380)et memorem famam quod bene
cessit habet.
(2,381)Forsitan et quaeras cur sit
locus ille Lupercal,
(2,382)quaeve diem tali nomine
causa notet.
(2,383)Silvia Vestalis caelestia semina
partu
(2,384)ediderat, patruo regna
tenente suo;
(2,385)is iubet auferri parvos et
in amne necari:
(2,386)quid facis? ex istis Romulus
alter erit.
(2,387)iussa recusantes peragunt
lacrimosa ministri
(2,388)(flent tamen) et geminos in
loca sola ferunt.
(2,389)Albula, quem Tiberim mersus
Tiberinus in undis
(2,390)reddidit, hibernis forte
tumebat aquis:
(2,391)hic, ubi nunc fora sunt,
lintres errare videres,
(2,392)quaque iacent valles, Maxime
Circe, tuae.
(2,393)huc ubi venerunt (neque enim
procedere possunt
(2,394)longius), ex illis unus et
alter ait:
(2,395)at quam sunt similes! at
quam formosus uterque!
(2,396)plus tamen ex illis iste
vigoris habet.
(2,397)si genus arguitur voltu,
nisi fallit imago,
(2,398)nescioquem in vobis suspicor
esse deum.
(2,399)at siquis vestrae deus esset
originis auctor,
(2,400)in tam praecipiti tempore
ferret opem:
(2,401)ferret opem certe, si non
ope, mater, egeret,
(2,402)quae facta est uno mater et
orba die.
(2,403)nata simul, moritura simul,
simul ite sub undas
(2,404)corpora. desierat,
deposuitque sinu.
(2,405)vagierunt ambo pariter:
sensisse putares;
(2,406)hi redeunt udis in sua tecta
genis.
(2,407)sustinet impositos summa
cavus alveus unda:
(2,408)heu quantum fati parva
tabella tulit!
(2,409)alveus in limo silvis
adpulsus opacis
(2,410)paulatim fluvio deficiente
sedet.
(2,411)arbor erat: remanent
vestigia, quaeque vocatur
(2,412)Rumina nunc ficus Romula
ficus erat.
(2,413)venit ad expositos, mirum,
lupa feta gemellos:
(2,414)quis credat pueris non
nocuisse feram?
(2,415)non nocuisse parum est,
prodest quoque. quos lupa nutrit,
(2,416)perdere cognatae sustinuere
manus.
(2,417)constitit et cauda teneris
blanditur alumnis,
(2,418)et fingit lingua corpora
bina sua.
(2,419)Marte satos scires: timor
abfuit. ubera ducunt
(2,420)nec sibi promissi lactis
aluntur ope.
(2,421)illa loco nomen fecit, locus
ipse Lupercis;
(2,422)magna dati nutrix praemia
lactis habet.
(2,423)Quid vetat Arcadio dictos a
monte Lupercos?
(2,424)Faunus in Arcadia templa
Lycaeus habet.
(2,425)Nupta, quid exspectas? non
tu pollentibus herbis
(2,426)nec prece nec magico carmine
mater eris;
(2,427)excipe fecundae patienter
verbera dextrae,
(2,428)iam socer optatum nomen
habebit avi.
(2,429)nam fuit illa dies, dura cum
sorte maritae
(2,430)reddebant uteri pignora rara
sui.
(2,431)quid mihi clamabat prodest
rapuisse Sabinas
(2,432)Romulus (hoc illo sceptra
tenente fuit),
(2,433)si mea non vires, sed bellum
iniuria fecit?
(2,434)utilius fuerat non habuisse
nurus.
(2,435)monte sub Esquilio multis
incaeduus annis
(2,436)Iunonis magnae nomine lucus
erat.
(2,437)huc ubi venerunt, pariter
nuptaeque virique
(2,438)suppliciter posito
procubuere genu:
(2,439)cum subito motae tremuere
cacumina silvae,
(2,440)et dea per lucos mira locuta
suos.
(2,441)Italidas matres inquit sacer
hircus inito.
(2,442)obstipuit dubio territa
turba sono.
(2,443)augur erat, nomen longis
intercidit annis:
(2,444)nuper ab Etrusca venerat
exul humo;
(2,445)ille caprum mactat: iussae
sua terga puellae
(2,446)pellibus exsectis
percutienda dabant.
(2,447)luna resumebat decimo nova
cornua motu,
(2,448)virque pater subito nuptaque
mater erat.
(2,449)gratia Lucinae: dedit haec
tibi nomina lucus,
(2,450)aut quia principium tu, dea,
lucis habes.
(2,451)parce, precor, gravidis,
facilis Lucina, puellis,
(2,452)maturumque utero molliter
aufer onus.
(2,453)Orta dies fuerit, tu desine
credere ventis;
(2,454)perdidit illius temporis
aura fidem.
(2,455)flamina non constant, et sex
reserata diebus
(2,456)carceris Aeolii ianua lata
patet.
(2,457)iam levis obliqua subsedit
Aquarius urna:
(2,458)proximus aetherios excipe,
Piscis, equos.
(2,459)te memorant fratremque tuum
(nam iuncta micatis
(2,460)signa) duos tergo
sustinuisse deos.
(2,461)terribilem quondam fugiens
Typhona Dione,
(2,462)tum, cum pro caelo Iuppiter
arma tulit,
(2,463)venit ad Euphraten comitata
Cupidine parvo,
(2,464)inque Palaestinae margine
sedit aquae.
(2,465)populus et cannae riparum
summa tenebant,
(2,466)spemque dabant salices hos
quoque posse tegi.
(2,467)dum latet, insonuit vento
nemus: illa timore
(2,468)pallet, et hostiles credit
adesse manus,
(2,469)utque sinu tenuit natum,
succurrite, nymphae,
(2,470)et dis auxilium ferte duobus
ait.
(2,471)nec mora, prosiluit. pisces
subiere gemelli:
(2,472)pro quo nunc, cernis, sidera
nomen habent.
(2,473)inde nefas ducunt genus hoc
imponere mensis
(2,474)nec violant timidi piscibus
ora Syri.
(2,475)Proxima lux vacua est; at
tertia dicta Quirino,
(2,476)qui tenet hoc nomen (Romulus
ante fuit),
(2,477)sive quod hasta curis
priscis est dicta Sabinis
(2,478)(bellicus a telo venit in
astra deus);
(2,479)sive suum regi nomen posuere
Quirites,
(2,480)seu quia Romanis iunxerat
ille Cures.
(2,481)nam pater armipotens postquam
nova moenia vidit,
(2,482)multaque Romulea bella
peracta manu,
(2,483)Iuppiter, inquit habet
Romana potentia vires:
(2,484)sanguinis officio non eget
illa mei.
(2,485)redde patri natum: quamvis
intercidit alter,
(2,486)pro se proque Remo qui mihi
restat erit.
(2,487)unus erit quem tu tolles in
caerula caeli
(2,488)tu mihi dixisti: sint rata
dicta Iovis.
(2,489)Iuppiter adnuerat: nutu
tremefactus uterque
(2,490)est polus, et caeli pondera
novit Atlas.
(2,491)est locus, antiqui Caprae
dixere paludem:
(2,492)forte tuis illic, Romule,
iura dabas.
(2,493)sol fugit, et removent
subeuntia nubila caelum,
(2,494)et gravis effusis decidit
imber aquis.
(2,495)hinc tonat, hinc missis
abrumpitur ignibus aether:
(2,496)fit fuga, rex patriis astra
petebat equis.
(2,497)luctus erat, falsaeque
patres in crimine caedis,
(2,498)haesissetque animis forsitan
illa fides;
(2,499)sed Proculus Longa veniebat
Iulius Alba,
(2,500)lunaque fulgebat, nec facis
usus erat,
(2,501)cum subito motu saepes
tremuere sinistrae:
(2,502)rettulit ille gradus,
horrueruntque comae.
(2,503)pulcher et humano maior
trabeaque decorus
(2,504)Romulus in media visus
adesse via
(2,505)et dixisse simul prohibe
lugere Quirites,
(2,506)nec violent lacrimis numina
nostra suis:
(2,507)tura ferant placentque novum
pia turba Quirinum,
(2,508)et patrias artes militiamque
colant.
(2,509)iussit et in tenues oculis
evanuit auras;
(2,510)convocat hic populos
iussaque verba refert.
(2,511)templa deo fiunt: collis
quoque dictus ab illo est,
(2,512)et referunt certi sacra
paterna dies.
(2,513)Lux quoque cur eadem
Stultorum festa vocetur
(2,514)accipe: parva quidem causa,
sed apta, subest.
(2,515)non habuit doctos tellus
antiqua colonos:
(2,516)lassabant agiles aspera
bella viros.
(2,517)plus erat in gladio quam
curvo laudis aratro:
(2,518)neglectus domino pauca
ferebat ager.
(2,519)farra tamen veteres
iaciebant, farra metebant,
(2,520)primitias Cereri farra
resecta dabant:
(2,521)usibus admoniti flammis
torrenda dederunt,
(2,522)multaque peccato damna
tulere suo;
(2,523)nam modo verrebant nigras
pro farre favillas,
(2,524)nunc ipsas ignes corripuere
casas.
(2,525)facta dea est Fornax: laeti
Fornace coloni
(2,526)orant ut fruges temperet
illa suas.
(2,527)curio legitimis nunc Fornacalia
verbis
(2,528)maximus indicit nec stata
sacra facit:
(2,529)inque foro, multa circum
pendente tabella,
(2,530)signatur certa curia quaeque
nota,
(2,531)stultaque pars populi quae
sit sua curia nescit,
(2,532)sed facit extrema sacra
relata die.
(2,533)Est honor et tumulis, animas
placare paternas,
(2,534)parvaque in exstructas
munera ferre pyras.
(2,535)parva petunt manes: pietas
pro divite grata est
(2,536)munere; non avidos Styx
habet ima deos.
(2,537)tegula porrectis satis est
velata coronis
(2,538)et sparsae fruges parcaque
mica salis,
(2,539)inque mero mollita Ceres
violaeque solutae:
(2,540)haec habeat media testa
relicta via.
(2,541)nec maiora veto, sed et his
placabilis umbra est:
(2,542)adde preces positis et sua
verba focis.
(2,543)hunc morem Aeneas, pietatis
idoneus auctor,
(2,544)attulit in terras, iuste
Latine, tuas.
(2,545)ille patris Genio sollemnia
dona ferebat:
(2,546)hinc populi ritus edidicere
pios.
(2,547)at quondam, dum longa gerunt
pugnacibus armis
(2,548)bella, Parentales deseruere
dies.
(2,549)non impune fuit; nam dicitur
omine ab isto
(2,550)Roma suburbanis incaluisse
rogis.
(2,551)vix equidem credo: bustis
exisse feruntur
(2,552)et tacitae questi tempore
noctis avi,
(2,553)perque vias Urbis latosque ululasse
per agros
(2,554)deformes animas, volgus
inane, ferunt.
(2,555)post ea praeteriti tumulis
redduntur honores,
(2,556)prodigiisque venit
funeribusque modus.
(2,557)dum tamen haec fiunt, viduae
cessate puellae:
(2,558)exspectet puros pinea taeda dies,
(2,559)nec tibi, quae cupidae
matura videbere matri,
(2,560)comat virgineas hasta
recurva comas.
(2,561)conde tuas, Hymenaee, faces,
et ab ignibus atris
(2,562)aufer: habent alias maesta
sepulcra faces.
(2,563)di quoque templorum foribus
celentur opertis,
(2,564)ture vacent arae stentque
sine igne foci.
(2,565)nunc animae tenues et
corpora functa sepulcris
(2,566)errant, nunc posito pascitur
umbra cibo.
(2,567)nec tamen haec ultra, quam
tot de mense supersint
(2,568)Luciferi, quot habent carmina
nostra pedes.
(2,569)hanc, quia iusta ferunt,
dixere Feralia lucem;
(2,570)ultima placandis manibus
illa dies.
(2,571)Ecce anus in mediis residens
annosa puellis
(2,572)sacra facit Tacitae (vix
tamen ipsa tacet),
(2,573)et digitis tria tura tribus
sub limine ponit,
(2,574)qua brevis occultum mus sibi
fecit iter:
(2,575)tum cantata ligat cum fusco
licia plumbo,
(2,576)et septem nigras versat in
ore fabas,
(2,577)quodque pice adstrinxit,
quod acu traiecit aena,
(2,578)obsutum maenae torret in igne
caput;
(2,579)vina quoque instillat: vini
quodcumque relictum est,
(2,580)aut ipsa aut comites, plus
tamen ipsa, bibit.
(2,581)hostiles linguas inimicaque
vinximus ora
(2,582)dicit discedens ebriaque
exit anus.
(2,583)protinus a nobis quae sit
dea Muta requires:
(2,584)disce per antiquos quae mihi
nota senes.
(2,585)Iuppiter, inmodico Iuturnae
victus amore,
(2,586)multa tulit tanto non
patienda deo:
(2,587)illa modo in silvis inter
coryleta latebat,
(2,588)nunc in cognatas desiliebat
aquas.
(2,589)convocat hic nymphas, Latium
quaecumque tenebant,
(2,590)et iacit in medio talia
verba choro:
(2,591)invidet ipsa sibi vitatque
quod expedit illi
(2,592)vestra soror, summo iungere
membra deo.
(2,593)consulite ambobus: nam quae
mea magna voluptas,
(2,594)utilitas vestrae magna
sororis erit.
(2,595)vos illi in prima fugienti
obsistite ripa,
(2,596)ne sua fluminea corpora
mergat aqua.
(2,597)dixerat; adnuerant nymphae
Tiberinides omnes
(2,598)quaeque colunt thalamos,
Ilia diva, tuos.
(2,599)forte fuit Nais, Lara
nomine; prima sed illi
(2,600)dicta bis antiquum syllaba
nomen erat,
(2,601)ex vitio positum. saepe illi
dixerat Almo
(2,602)nata, tene linguam: nec
tamen illa tenet.
(2,603)quae simul ac tetigit
Iuturnae stagna sororis,
(2,604)effuge ait ripas, dicta
refertque Iovis.
(2,605)illa etiam Iunonem adiit,
miserataque nuptas
(2,606)Naida Iuturnam vir tuus
inquit amat.
(2,607)Iuppiter intumuit, quaque
est non usa modeste
(2,608)eripit huic linguam,
Mercuriumque vocat:
(2,609)duc hanc ad manes: locus
ille silentibus aptus.
(2,610)nympha, sed infernae nympha
paludis erit.
(2,611)iussa Iovis fiunt. accepit
lucus euntes:
(2,612)dicitur illa duci tum
placuisse deo.
(2,613)vim parat hic, voltu pro
verbis illa precatur,
(2,614)et frustra muto nititur ore
loqui,
(2,615)fitque gravis geminosque
parit, qui compita servant
(2,616)et vigilant nostra semper in
urbe Lares.
(2,617)Proxima cognati dixere
Karistia kari,
(2,618)et venit ad socios turba
propinqua deos.
(2,619)scilicet a tumulis et qui
periere propinquis
(2,620)protinus ad vivos ora
referre iuvat,
(2,621)postque tot amissos quicquid
de sanguine restat
(2,622)aspicere et generis
dinumerare gradus.
(2,623)innocui veniant: procul
hinc, procul impius esto
(2,624)frater et in partus mater
acerba suos,
(2,625)cui pater est vivax, qui
matris digerit annos,
(2,626)quae premit invisam socrus
iniqua nurum.
(2,627)Tantalidae fratres absint et
Iasonis uxor,
(2,628)et quae ruricolis semina
tosta dedit,
(2,629)et soror et Procne Tereusque
duabus iniquus
(2,630)et quicumque suas per scelus
auget opes.
(2,631)dis generis date tura boni:
Concordia fertur
(2,632)illa praecipue mitis adesse
die;
(2,633)et libate dapes, ut, grati
pignus honoris,
(2,634)nutriat incinctos missa
patella Lares.
(2,635)iamque, ubi suadebit
placidos nox umida somnos,
(2,636)larga precaturi sumite vina
manu,
(2,637)et bene vos, bene te,
patriae pater, optime Caesar
(2,638)dicite; suffuso sint bona
verba mero.
(2,639)Nox ubi transierit, solito
celebretur honore
(2,640)separat indicio qui deus
arva suo.
(2,641)Termine, sive lapis sive es
defossus in agro
(2,642)stipes, ab antiquis tu
quoque numen habes.
(2,643)te duo diversa domini de
parte coronant,
(2,644)binaque serta tibi binaque
liba ferunt.
(2,645)ara fit: huc ignem curto
fert rustica testo
(2,646)sumptum de tepidis ipsa
colona focis.
(2,647)ligna senex minuit
concisaque construit arte,
(2,648)et solida ramos figere
pugnat humo;
(2,649)tum sicco primas inritat
cortice flammas;
(2,650)stat puer et manibus lata
canistra tenet.
(2,651)inde ubi ter fruges medios
immisit in ignes,
(2,652)porrigit incisos filia parva
favos.
(2,653)vina tenent alii: libantur
singula flammis;
(2,654)spectant, et linguis candida
turba favet.
(2,655)spargitur et caeso communis
Terminus agno,
(2,656)nec queritur lactans cum
sibi porca datur.
(2,657)conveniunt celebrantque
dapes vicinia simplex
(2,658)et cantant laudes, Termine
sancte, tuas:
(2,659)tu populos urbesque et regna
ingentia finis:
(2,660)omnis erit sine te
litigiosus ager.
(2,661)nulla tibi ambitio est,
nullo corrumperis auro,
(2,662)legitima servas credita rura
fide.
(2,663)si tu signasses olim
Thyreatida terram,
(2,664)corpora non leto missa
trecenta forent,
(2,665)nec foret Othryades
congestis lectus in armis.
(2,666)o quantum patriae sanguinis
ille dedit!
(2,667)quid, nova cum fierent
Capitolia? nempe deorum
(2,668)cuncta Iovi cessit turba
locumque dedit;
(2,669)Terminus, ut veteres
memorant, inventus in aede
(2,670)restitit et magno cum Iove
templa tenet.
(2,671)nunc quoque, se supra ne
quid nisi sidera cernat,
(2,672)exiguum templi tecta foramen
habent.
(2,673)Termine, post illud levitas
tibi libera non est:
(2,674)qua positus fueris in
statione, mane;
(2,675)nec tu vicino quicquam concede
roganti,
(2,676)ne videare hominem
praeposuisse Iovi:
(2,677)et seu vomeribus seu tu
pulsabere rastris,
(2,678)clamato tuus est hic ager,
ille tuus.
(2,679)est via quae populum
Laurentes ducit in agros,
(2,680)quondam Dardanio regna
petita duci:
(2,681)illa lanigeri pecoris tibi,
Termine, fibris
(2,682)sacra videt fieri sextus ab
Urbe lapis.
(2,683)gentibus est aliis tellus
data limite certo:
(2,684)Romanae spatium est Urbis et
orbis idem.
(2,685)Nunc mihi dicenda est regis
fuga. traxit ab illa
(2,686)sextus ab extremo nomina
mense dies.
(2,687)ultima Tarquinius Romanae
gentis habebat
(2,688)regna, vir iniustus, fortis
ad arma tamen.
(2,689)ceperat hic alias, alias
everterat urbes,
(2,690)et Gabios turpi fecerat arte
suos.
(2,691)namque trium minimus, proles
manifesta Superbi,
(2,692)in medios hostes nocte
silente venit.
(2,693)nudarant gladios: occidite
dixit inermem:
(2,694)hoc cupiant fratres
Tarquiniusque pater,
(2,695)qui mea crudeli laceravit
verbere terga
(2,696)(dicere ut hoc posset,
verbera passus erat).
(2,697)luna fuit: spectant iuvenem,
gladiosque recondunt,
(2,698)tergaque, deducta veste,
notata vident:
(2,699)flent quoque, et ut secum
tueatur bella precantur.
(2,700)callidus ignaris adnuit ille
viris.
(2,701)iamque potens misso
genitorem appellat amico,
(2,702)perdendi Gabios quod sibi
monstret iter.
(2,703)hortus odoratis suberat
cultissimus herbis,
(2,704)sectus humum rivo lene
sonantis aquae:
(2,705)illic Tarquinius mandata
latentia nati
(2,706)accipit, et virga lilia
summa metit.
(2,707)nuntius ut rediit decussaque
lilia dixit,
(2,708)filius agnosco iussa
parentis ait.
(2,709)nec mora, principibus caesis
ex urbe Gabina,
(2,710)traduntur ducibus moenia
nuda suis.
(2,711)ecce, nefas visu, mediis
altaribus anguis
(2,712)exit et exstinctis ignibus
exta rapit.
(2,713)consulitur Phoebus. sors est
ita reddita: matri
(2,714)qui dederit princeps oscula,
victor erit.
(2,715)oscula quisque suae matri
properata tulerunt,
(2,716)non intellecto credula turba
deo.
(2,717)Brutus erat stulti sapiens
imitator, ut esset
(2,718)tutus ab insidiis, dire
Superbe, tuis.
(2,719)ille iacens pronus matri
dedit oscula Terrae,
(2,720)creditus offenso procubuisse
pede.
(2,721)cingitur interea Romanis
Ardea signis,
(2,722)et patitur longas obsidione
moras.
(2,723)dum vacat et metuunt hostes
committere pugnam,
(2,724)luditur in castris, otia
miles agit.
(2,725)Tarquinius iuvenis socios
dapibusque meroque
(2,726)accipit; ex illis rege
creatus ait:
(2,727)dum nos sollicitos pigro
tenet Ardea bello,
(2,728)nec sinit ad patrios arma
referre deos,
(2,729)ecquid in officio torus est
socialis? et ecquid
(2,730)coniugibus nostris mutua
cura sumus?
(2,731)quisque suam laudat: studiis
certamina crescunt,
(2,732)et fervet multo linguaque
corque mero.
(2,733)surgit cui dederat clarum
Collatia nomen:
(2,734)non opus est verbis, credite
rebus ait.
(2,735)nox superest: tollamur equis
Urbemque petamus;
(2,736)dicta placent, frenis
impediuntur equi.
(2,737)pertulerant dominos. regalia
protinus illi
(2,738)tecta petunt: custos in fore
nullus erat.
(2,739)ecce nurum regis fusis per
colla coronis
(2,740)inveniunt posito pervigilare
mero.
(2,741)inde cito passu petitur
Lucretia, cuius
(2,742)ante torum calathi lanaque
mollis erat.
(2,743)lumen ad exiguum famulae
data pensa trahebant;
(2,744)inter quas tenui sic ait
illa sono:
(2,745)mittenda est domino (nunc,
nunc properate, puellae)
(2,746)quamprimum nostra facta
lacerna manu.
(2,747)quid tamen auditis (nam
plura audire potestis)?
(2,748)quantum de bello dicitur
esse super?
(2,749)postmodo victa cades:
melioribus, Ardea, restas,
(2,750)improba, quae nostros cogis
abesse viros.
(2,751)sint tantum reduces. sed
enim temerarius ille
(2,752)est meus, et stricto
qualibet ense ruit.
(2,753)mens abit et morior,
quotiens pugnantis imago
(2,754)me subit, et gelidum pectora
frigus habet.
(2,755)desinit in lacrimas
inceptaque fila remisit,
(2,756)in gremio voltum deposuitque
suum.
(2,757)hoc ipsum decuit: lacrimae
decuere pudicam,
(2,758)et facies animo dignaque
parque fuit.
(2,759)pone metum, veni coniunx
ait; illa revixit,
(2,760)deque viri collo dulce
pependit onus.
(2,761)interea iuvenis furiales
regius ignes
(2,762)concipit, et caeco raptus
amore furit.
(2,763)forma placet niveusque color
flavique capilli
(2,764)quique aderat nulla factus
ab arte decor:
(2,765)verba placent et vox et quod
corrumpere non est;
(2,766)quoque minor spes est, hoc
magis ille cupit.
(2,767)iam dederat cantus lucis
praenuntius ales,
(2,768)cum referunt iuvenes in sua
castra pedem.
(2,769)carpitur attonitos absentis
imagine sensus
(2,770)ille; recordanti plura
magisque placent.
(2,771)sic sedit, sic culta fuit,
sic stamina nevit,
(2,772)iniectae collo sic iacuere
comae,
(2,773)hos habuit voltus, haec illi
verba fuerunt,
(2,774)hic color, haec facies, hic
decor oris erat.
(2,775)ut solet a magno fluctus
languescere flatu,
(2,776)sed tamen a vento, qui fuit,
unda tumet,
(2,777)sic, quamvis aberat placitae
praesentia formae,
(2,778)quem dederat praesens forma,
manebat amor.
(2,779)ardet, et iniusti stimulis
agitatus amoris
(2,780)comparat indigno vimque
metumque toro.
(2,781)exitus in dubio est:
audebimus ultima dixit:
(2,782)viderit! audentes forsque
deusque iuvat.
(2,783)cepimus audendo Gabios
quoque. talia fatus
(2,784)ense latus cinxit tergaque
pressit equi.
(2,785)accipit aerata iuvenem
Collatia porta,
(2,786)condere iam voltus sole
parante suos.
(2,787)hostis ut hospes init
penetralia Collatini:
(2,788)comiter excipitur; sanguine
iunctus erat.
(2,789)quantum animis erroris
inest! parat inscia rerum
(2,790)infelix epulas hostibus illa
suis.
(2,791)functus erat dapibus:
poscunt sua tempora somnum;
(2,792)nox erat, et tota lumina
nulla domo.
(2,793)surgit et aurata vagina liberat
ensem
(2,794)et venit in thalamos, nupta
pudica, tuos;
(2,795)utque torum pressit, ferrum,
Lucretia, mecum est
(2,796)natus ait regis,
Tarquiniusque loquor.
(2,797)illa nihil, neque enim vocem
viresque loquendi
(2,798)aut aliquid toto pectore mentis
habet;
(2,799)sed tremit, ut quondam
stabulis deprensa relictis
(2,800)parva sub infesto cum iacet
agna lupo.
(2,801)quid faciat? pugnet?
vincetur femina pugnans.
(2,802)clamet? at in dextra, qui
vetet, ensis erat.
(2,803)effugiat? positis urgentur
pectora palmis,
(2,804)tum primum externa pectora
tacta manu.
(2,805)instat amans hostis precibus
pretioque minisque:
(2,806)nec prece nec pretio nec
movet ille minis.
(2,807)nil agis: eripiam dixit per
crimina vitam:
(2,808)falsus adulterii testis
adulter ero:
(2,809)interimam famulum, cum quo
deprensa fereris.
(2,810)succubuit famae victa puella
metu.
(2,811)quid, victor, gaudes? haec
te victoria perdet.
(2,812)heu quanto regnis nox stetit
una tuis!
(2,813)iamque erat orta dies:
passis sedet illa capillis,
(2,814)ut solet ad nati mater itura
rogum,
(2,815)grandaevumque patrem fido
cum coniuge castris
(2,816)evocat: et posita venit
uterque mora.
(2,817)utque vident habitum, quae
luctus causa, requirunt,
(2,818)cui paret exsequias, quoque
sit icta malo.
(2,819)illa diu reticet
pudibundaque celat amictu
(2,820)ora: fluunt lacrimae more
perennis aquae.
(2,821)hinc pater, hinc coniunx
lacrimas solantur et orant
(2,822)indicet et caeco flentque
paventque metu.
(2,823)ter conata loqui ter destitit,
ausaque quarto
(2,824)non oculos ideo sustulit
illa suos.
(2,825)hoc quoque Tarquinio
debebimus? eloquar inquit,
(2,826)eloquar infelix dedecus ipsa
meum?
(2,827)quaeque potest, narrat;
restabant ultima: flevit,
(2,828)et matronales erubuere
genae.
(2,829)dant veniam facto genitor
coniunxque coactae:
(2,830)quam dixit veniam vos datis,
ipsa nego.
(2,831)nec mora, celato fixit sua
pectora ferro,
(2,832)et cadit in patrios
sanguinulenta pedes.
(2,833)tum quoque iam moriens ne
non procumbat honeste
(2,834)respicit: haec etiam cura
cadentis erat.
(2,835)ecce super corpus, communia
damna gementes,
(2,836)obliti decoris virque
paterque iacent.
(2,837)Brutus adest, tandemque
animo sua nomina fallit,
(2,838)fixaque semanimi corpore
tela rapit,
(2,839)stillantemque tenens
generoso sanguine cultrum
(2,840)edidit impavidos ore minante
sonos:
(2,841)per tibi ego hunc iuro
fortem castumque cruorem,
(2,842)perque tuos manes, qui mihi
numen erunt,
(2,843)Tarquinium profuga poenas
cum stirpe daturum.
(2,844)iam satis est virtus
dissimulata diu.
(2,845)illa iacens ad verba oculos
sine lumine movit,
(2,846)visaque concussa dicta
probare coma.
(2,847)fertur in exsequias animi
matrona virilis
(2,848)et secum lacrimas
invidiamque trahit.
(2,849)volnus inane patet: Brutus
clamore Quirites
(2,850)concitat et regis facta
nefanda refert.
(2,851)Tarquinius cum prole fugit:
capit annua consul
(2,852)iura: dies regnis illa
suprema fuit.
(2,853)Fallimur, an veris
praenuntia venit hirundo,
(2,854)nec metuit ne qua versa
recurrat hiems?
(2,855)saepe tamen, Procne, nimium
properasse quereris,
(2,856)virque tuo Tereus frigore
laetus erit.
(2,857)Iamque duae restant noctes
de mense secundo,
(2,858)Marsque citos iunctis
curribus urget equos;
(2,859)ex vero positum permansit
Equirria nomen,
(2,860)quae deus in campo prospicit
ipse suo.
(2,861)iure venis, Gradive: locum
tua tempora poscunt,
(2,862)signatusque tuo nomine
mensis adest.
(2,863)venimus in portum libro cum
mense peracto.
(2,864)naviget hinc alia iam mihi
linter aqua.
(3,1)Bellice, depositis clipeo
paulisper et hasta,
(3,2)Mars, ades et nitidas casside
solve comas.
(3,3)forsitan ipse roges quid sit
cum Marte poetae:
(3,4)a te qui canitur nomina mensis
habet.
(3,5)ipse vides manibus peragi fera
bella Minervae:
(3,6)num minus ingenuis artibus
illa vacat?
(3,7)Palladis exemplo ponendae
tempora sume
(3,8)cuspidis: invenies et quod
inermis agas.
(3,9)tum quoque inermis eras, cum
te Romana sacerdos
(3,10)cepit, ut huic urbi semina
magna dares.
(3,11)Silvia Vestalis (quid enim
vetat inde moveri?)
(3,12)sacra lavaturas mane petebat
aquas.
(3,13)ventum erat ad molli declivem
tramite ripam;
(3,14)ponitur e summa fictilis urna
coma:
(3,15)fessa resedit humo, ventosque
accepit aperto
(3,16)pectore, turbatas
restituitque comas.
(3,17)dum sedet, umbrosae salices
volucresque canorae
(3,18)fecerunt somnos et leve
murmur aquae;
(3,19)blanda quies furtim victis
obrepsit ocellis,
(3,20)et cadit a mento languida
facta manus.
(3,21)Mars videt hanc visamque
cupit potiturque cupita,
(3,22)et sua divina furta fefellit
ope.
(3,23)somnus abit, iacet ipsa
gravis; iam scilicet intra
(3,24)viscera Romanae conditor
urbis erat.
(3,25)languida consurgit, nec scit
cur languida surgat,
(3,26)et peragit tales arbore nixa
sonos:
(3,27)utile sit faustumque, precor,
quod imagine somni
(3,28)vidimus: an somno clarius
illud erat?
(3,29)ignibus Iliacis aderam, cum
lapsa capillis
(3,30)decidit ante sacros lanea
vitta focos.
(3,31)inde duae pariter, visu mirabile,
palmae
(3,32)surgunt: ex illis altera
maior erat,
(3,33)et gravibus ramis totum
protexerat orbem,
(3,34)contigeratque sua sidera
summa coma.
(3,35)ecce meus ferrum patruus
molitur in illas:
(3,36)terreor admonitu, corque
timore micat.
(3,37)Martia, picus, avis gemino
pro stipite pugnant
(3,38)et lupa: tuta per hos utraque
palma fuit.
(3,39)dixerat, et plenam non firmis
viribus urnam
(3,40)sustulit: implerat, dum sua
visa refert.
(3,41)interea crescente Remo,
crescente Quirino,
(3,42)caelesti tumidus pondere
venter erat.
(3,43)quo minus emeritis exiret
cursibus annus
(3,44)restabant nitido iam duo
signa deo:
(3,45)Silvia fit mater; Vestae
simulacra feruntur
(3,46)virgineas oculis opposuisse
manus.
(3,47)ara deae certe tremuit
pariente ministra,
(3,48)et subiit cineres territa
flamma suos.
(3,49)hoc ubi cognovit contemptor
Amulius aequi
(3,50)(nam raptas fratri victor
habebat opes),
(3,51)amne iubet mergi geminos.
scelus unda refugit:
(3,52)in sicca pueri destituuntur
humo.
(3,53)lacte quis infantes nescit
crevisse ferino,
(3,54)et picum expositis saepe
tulisse cibos?
(3,55)non ego te, tantae nutrix
Larentia gentis,
(3,56)nec taceam vestras, Faustule
pauper, opes:
(3,57)vester honos veniet, cum
Larentalia dicam:
(3,58)acceptus geniis illa December
habet.
(3,59)Martia ter senos proles
adoleverat annos,
(3,60)et suberat flavae iam nova
barba comae:
(3,61)omnibus agricolis
armentorumque magistris
(3,62)Iliadae fratres iura petita
dabant.
(3,63)saepe domum veniunt praedonum
sanguine laeti
(3,64)et redigunt actos in sua rura
boves.
(3,65)ut genus audierunt, animos
pater editus auget,
(3,66)et pudet in paucis nomen
habere casis,
(3,67)Romuleoque cadit traiectus
Amulius ense,
(3,68)regnaque longaevo
restituuntur avo.
(3,69)moenia conduntur, quae,
quamvis parva fuerunt,
(3,70)non tamen expediit
transiluisse Remo.
(3,71)iam, modo quae fuerant silvae
pecorumque recessus,
(3,72)urbs erat, aeternae cum pater
urbis ait:
(3,73)arbiter armorum, de cuius
sanguine natus
(3,74)credor et, ut credar, pignora
multa dabo,
(3,75)a te principium Romano
dicimus anno:
(3,76)primus de patrio nomine
mensis erit.
(3,77)vox rata fit, patrioque vocat
de nomine mensem:
(3,78)dicitur haec pietas grata
fuisse deo.
(3,79)et tamen ante omnes Martem
coluere priores;
(3,80)hoc dederat studiis bellica
turba suis.
(3,81)Pallada Cecropidae, Minoia
Creta Dianam,
(3,82)Volcanum tellus Hypsipylaea
colit,
(3,83)Iunonem Sparte Pelopeiadesque
Mycenae,
(3,84)pinigerum Fauni Maenalis ora
caput:
(3,85)Mars Latio venerandus erat,
quia praesidet armis;
(3,86)arma ferae genti remque
decusque dabant.
(3,87)quod si forte vacas,
peregrinos inspice fastos:
(3,88)mensis in his etiam nomine
Martis erit.
(3,89)tertius Albanis, quintus fuit
ille Faliscis,
(3,90)sextus apud populos, Hernica
terra, tuos;
(3,91)inter Aricinos Albanaque
tempora constat
(3,92)factaque Telegoni moenia
celsa manu;
(3,93)quintum Laurentes, bis
quintum Aequiculus acer,
(3,94)a tribus hunc primum turba
Curensis habet;
(3,95)et tibi cum proavis, miles
Paeligne, Sabinis
(3,96)convenit; huic genti quartus
utrique deus.
(3,97)Romulus, hos omnes ut
vinceret ordine saltem,
(3,98)sanguinis auctori tempora
prima dedit.
(3,99)nec totidem veteres, quot
nunc, habuere Kalendas:
(3,100)ille minor geminis mensibus
annus erat.
(3,101)nondum tradiderat victas
victoribus artes
(3,102)Graecia, facundum sed male
forte genus:
(3,103)qui bene pugnabat, Romanam
noverat artem;
(3,104)mittere qui poterat pila,
disertus erat.
(3,105)quis tunc aut Hyadas aut
Pliadas Atlanteas
(3,106)senserat, aut geminos esse
sub axe polos,
(3,107)esse duas Arctos, quarum
Cynosura petatur
(3,108)Sidoniis, Helicen Graia
carina notet,
(3,109)signaque quae longo frater
percenseat anno,
(3,110)ire per haec uno mense
sororis equos?
(3,111)libera currebant et
inobservata per annum
(3,112)sidera; constabat sed tamen
esse deos.
(3,113)non illi caelo labentia
signa tenebant,
(3,114)sed sua, quae magnum perdere
crimen erat,
(3,115)illa quidem [e] feno, sed
erat reverentia feno
(3,116)quantam nunc aquilas cernis
habere tuas.
(3,117)pertica suspensos portabat
longa maniplos,
(3,118)unde maniplaris nomina miles
habet.
(3,119)ergo animi indociles et
adhuc ratione carentes
(3,120)mensibus egerunt lustra
minora decem.
(3,121)annus erat decimum cum luna
receperat orbem:
(3,122)hic numerus magno tunc in
honore fuit,
(3,123)seu quia tot digiti, per
quos numerare solemus,
(3,124)seu quia bis quinto femina
mense parit,
(3,125)seu quod adusque decem
numero crescente venitur,
(3,126)principium spatiis sumitur
inde novis.
(3,127)inde patres centum denos
secrevit in orbes
(3,128)Romulus, hastatos
instituitque decem,
(3,129)et totidem princeps, totidem
pilanus habebat
(3,130)corpora, legitimo quique
merebat equo.
(3,131)quin etiam partes totidem
Titiensibus ille,
(3,132)quosque vocant Ramnes,
Luceribusque dedit.
(3,133)adsuetos igitur numeros
servavit in anno;
(3,134)hoc luget spatio femina
maesta virum.
(3,135)neu dubites primae fuerint
quin ante Kalendae
(3,136)Martis, ad haec animum signa
referre potes.
(3,137)laurea flaminibus quae toto
perstitit anno
(3,138)tollitur, et frondes sunt in
honore novae;
(3,139)ianua tum regis posita viret
arbore Phoebi;
(3,140)ante tuas fit idem, Curia
prisca, fores.
(3,141)Vesta quoque ut folio niteat
velata recenti,
(3,142)cedit ab Iliacis laurea cana
focis.
(3,143)adde quod arcana fieri novus
ignis in aede
(3,144)dicitur, et vires flamma
refecta capit.
(3,145)nec mihi parva fides annos
hinc isse priores
(3,146)Anna quod hoc coepta est
mense Perenna coli.
(3,147)hinc etiam veteres initi
memorantur honores
(3,148)ad spatium belli, perfide
Poene, tui.
(3,149)denique quintus ab hoc
fuerat Quintilis, et inde
(3,150)incipit a numero nomina
quisquis habet.
(3,151)primus, oliviferis Romam
deductus ab arvis,
(3,152)Pompilius menses sensit
abesse duos,
(3,153)sive hoc a Samio doctus, qui
posse renasci
(3,154)nos putat, Egeria sive
monente sua.
(3,155)sed tamen errabant etiam
nunc tempora, donec
(3,156)Caesaris in multis haec
quoque cura fuit.
(3,157)non haec ille deus tantaeque
propaginis auctor
(3,158)credidit officiis esse
minora suis,
(3,159)promissumque sibi voluit
praenoscere caelum
(3,160)nec deus ignotas hospes
inire domos.
(3,161)ille moras solis, quibus in
sua signa rediret,
(3,162)traditur exactis disposuisse
notis;
(3,163)is decies senos ter centum
et quinque diebus
(3,164)iunxit et a pleno tempora
quinta die.
(3,165)hic anni modus est: in
lustrum accedere debet,
(3,166)quae consummatur partibus,
una dies.
(3,167)Si licet occultos monitus
audire deorum
(3,168)vatibus, ut certe fama
licere putat,
(3,169)cum sis officiis, Gradive,
virilibus aptus,
(3,170)dic mihi matronae cur tua
festa colant.
(3,171)sic ego. sic posita dixit
mihi casside Mavors
(3,172)(sed tamen in dextra
missilis hasta fuit):
(3,173)nunc primum studiis pacis
deus utilis armis
(3,174)advocor, et gressus in nova
castra fero.
(3,175)nec piget incepti: iuvat hac
quoque parte morari,
(3,176)hoc solam ne se posse
Minerva putet.
(3,177)disce, Latinorum vates
operose dierum,
(3,178)quod petis, et memori
pectore dicta nota.
(3,179)parva fuit, si prima velis
elementa referre,
(3,180)Roma, sed in parva spes
tamen huius erat.
(3,181)moenia iam stabant, populis
angusta futuris,
(3,182)credita sed turbae tum nimis
ampla suae.
(3,183)quae fuerit nostri si
quaeris regia nati,
(3,184)aspice de canna
straminibusque domum.
(3,185)in stipula placidi capiebat
munera somni,
(3,186)et tamen ex illo venit in
astra toro.
(3,187)iamque loco maius nomen
Romanus habebat,
(3,188)nec coniunx illi nec socer
ullus erat.
(3,189)spernebant generos inopes
vicinia dives,
(3,190)et male credebar sanguinis
auctor ego.
(3,191)in stabulis habitasse et
oves pavisse nocebat
(3,192)iugeraque inculti pauca tenere
soli.
(3,193)cum pare quaeque suo coeunt
volucresque feraeque
(3,194)atque aliquam de qua
procreet anguis habet.
(3,195)extremis dantur conubia
gentibus: at quae
(3,196)Romano vellet nubere nulla
fuit.
(3,197)indolui patriamque dedi
tibi, Romule, mentem.
(3,198)tolle preces, dixi quod
petis arma dabunt.
(3,199)festa parat Conso. Consus
tibi cetera dicet,
(3,200)illa facta die dum sua sacra
canet.
(3,201)intumuere Cures et quos
dolor attigit idem:
(3,202)tum primum generis intulit
arma socer.
(3,203)iamque fere raptae matrum
quoque nomen habebant,
(3,204)tractaque erant longa bella
propinqua mora:
(3,205)conveniunt nuptae dictam
Iunonis in aedem,
(3,206)quas inter mea sic est nurus
ausa loqui:
(3,207)o pariter raptae, quoniam
hoc commune tenemus,
(3,208)non ultra lente possumus
esse piae.
(3,209)stant acies: sed utra di
sint pro parte rogandi
(3,210)eligite; hinc coniunx, hinc
pater arma tenet.
(3,211)quaerendum est viduae fieri
malitis an orbae.
(3,212)consilium vobis forte
piumque dabo.
(3,213)consilium dederat: parent,
crinesque resolvunt
(3,214)maestaque funerea corpora
veste tegunt.
(3,215)iam steterant acies ferro
mortique paratae,
(3,216)iam lituus pugnae signa
daturus erat,
(3,217)cum raptae veniunt inter
patresque virosque,
(3,218)inque sinu natos, pignora
cara, tenent.
(3,219)ut medium campi scissis
tetigere capillis,
(3,220)in terram posito procubuere
genu;
(3,221)et, quasi sentirent, blando
clamore nepotes
(3,222)tendebant ad avos bracchia
parva suos.
(3,223)qui poterat, clamabat avum
tum denique visum,
(3,224)et, qui vix poterat, posse
coactus erat.
(3,225)tela viris animique cadunt,
gladiisque remotis
(3,226)dant soceri generis
accipiuntque manus,
(3,227)laudatasque tenent natas,
scutoque nepotem
(3,228)fert avus: hic scuti dulcior
usus erat.
(3,229)inde diem quae prima meas
celebrare Kalendas
(3,230)Oebaliae matres non leve
munus habent,
(3,231)aut quia committi strictis
mucronibus ausae
(3,232)finierant lacrimis Martia
bella suis;
(3,233)vel quod erat de me
feliciter Ilia mater
(3,234)rite colunt matres sacra
diemque meum.
(3,235)quid quod hiems adoperta
gelu tum denique cedit,
(3,236)et pereunt lapsae sole
tepente nives;
(3,237)arboribus redeunt detonsae
frigore frondes,
(3,238)uvidaque in tenero palmite
gemma tumet;
(3,239)quaeque diu latuit, nunc, se
qua tollat in auras,
(3,240)fertilis occultas invenit
herba vias?
(3,241)nunc fecundus ager, pecoris
nunc hora creandi,
(3,242)nunc avis in ramo tecta
laremque parat.
(3,243)tempora iure colunt Latiae
fecunda parentes,
(3,244)quarum militiam votaque
partus habet.
(3,245)adde quod, excubias ubi rex
Romanus agebat,
(3,246)qui nunc Esquilias nomina
collis habet,
(3,247)illic a nuribus Iunoni
templa Latinis
(3,248)hac sunt, si memini, publica
facta die.
(3,249)quid moror et variis onero
tua pectora causis?
(3,250)eminet ante oculos quod
petis ecce tuos.
(3,251)mater amat nuptas: matris me
turba frequentat.
(3,252)haec nos praecipue tam pia
causa decet.
(3,253)ferte deae flores: gaudet
florentibus herbis
(3,254)haec dea; de tenero cingite
flore caput:
(3,255)dicite tu nobis lucem,
Lucina, dedisti:
(3,256)dicite tu voto parturientis
ades.
(3,257)siqua tamen gravida est,
resoluto crine precetur
(3,258)ut solvat partus molliter
illa suos.
(3,259)Quis mihi nunc dicet quare
caelestia Martis
(3,260)arma ferant Salii
Mamuriumque canant?
(3,261)nympha, mone, nemori
stagnoque operata Dianae;
(3,262)nympha, Numae coniunx, ad
tua facta veni.
(3,263)vallis Aricinae silva
praecinctus opaca
(3,264)est lacus, antiqua religione
sacer;
(3,265)hic latet Hippolytus loris
direptus equorum,
(3,266)unde nemus nullis illud
aditur equis.
(3,267)licia dependent longas
velantia saepes,
(3,268)et posita est meritae multa
tabella deae.
(3,269)saepe potens voti, frontem
redimita coronis,
(3,270)femina lucentes portat ab
Urbe faces.
(3,271)regna tenent fortes manibus
pedibusque fugaces,
(3,272)et perit exemplo postmodo
quisque suo.
(3,273)defluit incerto lapidosus
murmure rivus:
(3,274)saepe, sed exiguis haustibus,
inde bibi.
(3,275)Egeria est quae praebet
aquas, dea grata Camenis:
(3,276)illa Numae coniunx
consiliumque fuit.
(3,277)principio nimium promptos ad
bella Quirites
(3,278)molliri placuit iure deumque
metu.
(3,279)inde datae leges, ne firmior
omnia posset,
(3,280)coeptaque sunt pure tradita
sacra coli.
(3,281)exuitur feritas, armisque
potentius aequum est,
(3,282)et cum cive pudet
conseruisse manus,
(3,283)atque aliquis, modo trux,
visa iam vertitur ara
(3,284)vinaque dat tepidis farraque
salsa focis.
(3,285)ecce deum genitor rutilas
per nubila flammas
(3,286)spargit, et effusis aethera
siccat aquis.
(3,287)non alias missi cecidere
frequentius ignes:
(3,288)rex pavet et volgi pectora
terror habet.
(3,289)cui dea ne nimium terrere:
piabile fulmen
(3,290)est ait et saevi flectitur
ira Iovis.
(3,291)sed poterunt ritum Picus
Faunusque piandi
(3,292)tradere, Romani numen
utrumque soli.
(3,293)nec sine vi tradent: adhibe
tu vincula captis;
(3,294)atque ita qua possint edidit
arte capi.
(3,295)lucus Aventino suberat niger
ilicis umbra,
(3,296)quo posses viso dicere numen
inest.
(3,297)in medio gramen, muscoque
adoperta virenti
(3,298)manabat saxo vena perennis
aquae;
(3,299)inde fere soli Faunus
Picusque bibebant:
(3,300)huc venit et fonti rex Numa
mactat ovem,
(3,301)plenaque odorati disponit
pocula Bacchi,
(3,302)cumque suis antro conditus
ipse latet.
(3,303)ad solitos veniunt
silvestria numina fontes
(3,304)et relevant multo pectora
sicca mero.
(3,305)vina quies sequitur: gelido
Numa prodit ab antro
(3,306)vinclaque sopitas addit in
arta manus.
(3,307)somnus ut abscessit,
pugnando vincula temptant
(3,308)rumpere; pugnantes fortius
illa tenent.
(3,309)tum Numa: di nemorum, factis
ignoscite nostris
(3,310)si scelus ingenio scitis
abesse meo,
(3,311)quoque modo possit fulmen
monstrate piari.
(3,312)sic Numa; sic quatiens
cornua Faunus ait:
(3,313)magna petis, nec quae monitu
tibi discere nostro
(3,314)fas sit: habent fines numina
nostra suos.
(3,315)di sumus agrestes et qui
dominemur in altis
(3,316)montibus; arbitrium est in
sua tecta Iovi.
(3,317)hunc tu non poteris per te
deducere caelo,
(3,318)at poteris nostra forsitan
usus ope.
(3,319)dixerat haec Faunus; par est
sententia Pici.
(3,320)deme tamen nobis vincula, Picus
ait,
(3,321)Iuppiter huc veniet, valida
perductus ab arte:
(3,322)nubila promissi Styx mihi
testis erit.
(3,323)emissi laqueis quid agant,
quae carmina dicant,
(3,324)quaque trahant superis
sedibus arte Iovem
(3,325)scire nefas homini. nobis
concessa canentur
(3,326)quaeque pio dici vatis ab
ore licet.
(3,327)eliciunt caelo te, Iuppiter;
unde minores
(3,328)nunc quoque te celebrant
Eliciumque vocant.
(3,329)constat Aventinae tremuisse
cacumina silvae,
(3,330)terraque subsedit pondere
pressa Iovis:
(3,331)corda micant regis totoque e
corpore sanguis
(3,332)fugit et hirsutae deriguere
comae.
(3,333)ut rediit animus, da certa
piamina dixit
(3,334)fulminis, altorum rexque
paterque deum,
(3,335)si tua contigimus manibus
donaria puris,
(3,336)hoc quoque quod petitur si
pia lingua rogat.
(3,337)adnuit oranti, sed verum
ambage remota
(3,338)abdidit et dubio terruit ore
virum.
(3,339)caede caput dixit; cui rex
parebimus inquit;
(3,340)caedenda est hortis eruta
cepa meis.
(3,341)addidit hic hominis; sumes
ait ille capillos.
(3,342)postulat hic animam; cui
Numa piscis ait.
(3,343)risit, et his inquit facito
mea tela procures,
(3,344)o vir conloquio non abigende
deum.
(3,345)sed tibi, protulerit cum
totum crastinus orbem
(3,346)Cynthius, imperii pignora
certa dabo.
(3,347)dixit et ingenti tonitru
super aethera motum
(3,348)fertur, adorantem
destituitque Numam.
(3,349)ille redit laetus memoratque
Quiritibus acta:
(3,350)tarda venit dictis
difficilisque fides.
(3,351)at certe credemur ait si
verba sequetur
(3,352)exitus: en audi crastina,
quisquis ades.
(3,353)protulerit terris cum totum
Cynthius orbem,
(3,354)Iuppiter imperii pignora
certa dabit.
(3,355)discedunt dubii, promissaque
tarda videntur,
(3,356)dependetque fides a veniente
die.
(3,357)mollis erat tellus rorata
mane pruina:
(3,358)ante sui populus limina
regis adest.
(3,359)prodit et in solio medius
consedit acerno;
(3,360)innumeri circa stantque
silentque viri.
(3,361)ortus erat summo tantummodo
margine Phoebus:
(3,362)sollicitae mentes speque
metuque pavent.
(3,363)constitit atque caput niveo
velatus amictu
(3,364)iam bene dis notas sustulit
ille manus,
(3,365)atque ita tempus adest
promissi muneris inquit;
(3,366)pollicitam dictis, Iuppiter,
adde fidem.
(3,367)dum loquitur, totum iam sol
emoverat orbem,
(3,368)et gravis aetherio venit ab
axe fragor.
(3,369)ter tonuit sine nube deus,
tria fulgura misit.
(3,370)credite dicenti: mira sed
acta loquor:
(3,371)a media caelum regione
dehiscere coepit:
(3,372)summisere oculos cum duce
turba suo.
(3,373)ecce levi scutum versatum
leniter aura
(3,374)decidit: a populo clamor ad
astra venit.
(3,375)tollit humo munus caesa
prius ille iuvenca
(3,376)quae dederat nulli colla
premenda iugo,
(3,377)idque ancile vocat, quod ab
omni parte recisum est,
(3,378)quaque notes oculis angulus
omnis abest.
(3,379)tum, memor imperii sortem
consistere in illo,
(3,380)consilium multae
calliditatis init:
(3,381)plura iubet fieri simili
caelata figura,
(3,382)error ut ante oculos insidiantis
eat.
(3,383)Mamurius, morum fabraene
exactior artis
(3,384)difficile est, illud,
dicere, clausit opus.
(3,385)cui Numa munificus facti
pete praemia dixit:
(3,386)si mea nota fides, inrita
nulla petes.
(3,387)iam dederat Saliis a saltu
nomina ducta
(3,388)armaque et ad certos verba
canenda modos;
(3,389)tum sic Mamurius: merces
mihi gloria detur,
(3,390)nominaque extremo carmine
nostra sonent.
(3,391)inde sacerdotes operi
promissa vetusto
(3,392)praemia persolvunt
Mamuriumque vocant.
(3,393)Nubere siqua voles, quamvis
properabitis ambo,
(3,394)differ; habent parvae
commoda magna morae.
(3,395)arma movent pugnas, pugna
est aliena maritis;
(3,396)condita cum fuerint, aptius
omen erit.
(3,397)His etiam coniunx apicati
cincta Dialis
(3,398)lucibus impexas debet habere
comas.
(3,399)Tertia nox de mense suos ubi
moverit ortus
(3,400)conditus e geminis Piscibus
alter erit.
(3,401)nam duo sunt: Austris hic
est, Aquilonibus ille
(3,402)proximus; a vento nomen
uterque tenet.
(3,403)Cum croceis rorare genis
Tithonia coniunx
(3,404)coeperit et quintae tempora
lucis aget,
(3,405)sive est Arctophylax, sive
est piger ille Bootes,
(3,406)mergetur visus effugietque
tuos.
(3,407)at non effugiet Vindemitor:
hoc quoque causam
(3,408)unde trahat sidus parva
docere mora est.
(3,409)Ampelon intonsum satyro
nymphaque creatum
(3,410)fertur in Ismariis Bacchus
amasse iugis.
(3,411)tradidit huic vitem
pendentem frondibus ulmi,
(3,412)quae nunc de pueri nomine
nomen habet.
(3,413)dum legit in ramo pictas
temerarius uvas,
(3,414)decidit: amissum Liber in
astra tulit.
(3,415)Sextus ubi Oceano clivosum
scandit Olympum
(3,416)Phoebus et alatis aethera
carpit equis,
(3,417)quisquis ades castaeque
colis penetralia Vestae,
(3,418)gratare, Iliacis turaque
pone focis.
(3,419)Caesaris innumeris, quos
maluit ille mereri,
(3,420)accessit titulis
pontificalis honor.
(3,421)ignibus aeternis aeterni
numina praesunt
(3,422)Caesaris: imperii pignora
iuncta vides.
(3,423)di veteris Troiae,
dignissima praeda ferenti,
(3,424)qua gravis Aeneas tutus ab
hoste fuit,
(3,425)ortus ab Aenea tangit
cognata sacerdos
(3,426)numina: cognatum, Vesta,
tuere caput.
(3,427)quos sancta fovet ille manu,
bene vivitis, ignes:
(3,428)vivite inexstincti,
flammaque duxque, precor.
(3,429)Una nota est Marti Nonis,
sacrata quod illis
(3,430)templa putant lucos Veiovis
ante duos.
(3,431)Romulus, ut saxo lucum
circumdedit alto,
(3,432)quilibet huc inquit confuge;
tutus eris.
(3,433)o quam de tenui Romanus
origine crevit,
(3,434)turba vetus quam non
invidiosa fuit!
(3,435)ne tamen ignaro novitas tibi
nominis obstet,
(3,436)disce quis iste deus, curve
vocetur ita.
(3,437)Iuppiter est iuvenis:
iuvenales aspice voltus;
(3,438)aspice deinde manum: fulmina
nulla tenet.
(3,439)fulmina post ausos caelum
adfectare Gigantas
(3,440)sumpta Iovi: primo tempore
inermis erat;
(3,441)ignibus Ossa novis et Pelion
altius Ossa
(3,442)arsit et in solida fixus
Olympus humo.
(3,443)stat quoque capra simul:
nymphae pavisse feruntur
(3,444)Cretides, infanti lac dedit
illa Iovi.
(3,445)nunc vocor ad nomen:
vegrandia farra coloni
(3,446)quae male creverunt,
vescaque parva vocant;
(3,447)vis ea si verbi est, cur non
ego Veiovis aedem
(3,448)aedem non magni suspicer
esse Iovis?
(3,449)Iamque ubi caeruleum
variabunt sidera caelum,
(3,450)suspice: Gorgonei colla
videbis equi.
(3,451)creditur hic caesae gravida
cervice Medusae
(3,452)sanguine respersis
prosiluisse iubis.
(3,453)huic supra nubes et subter
sidera lapso
(3,454)caelum pro terra, pro pede
pinna fuit;
(3,455)iamque indignanti nova frena
receperat ore
(3,456)cum levis Aonias ungula
fodit aquas.
(3,457)nunc fruitur caelo, quod
pinnis ante petebat,
(3,458)et nitidus stellis quinque
decemque micat.
(3,459)Protinus aspicies venienti
nocte Coronam
(3,460)Cnosida: Theseo crimine
facta dea est.
(3,461)iam bene periuro mutarat
coniuge Bacchum
(3,462)quae dedit ingrato fila
legenda viro;
(3,463)sorte tori gaudens quid
flebam rustica? dixit;
(3,464)utiliter nobis perfidus ille
fuit.
(3,465)interea Liber depexos
crinibus Indos
(3,466)vicit, et Eoo dives ab orbe
redit.
(3,467)inter captivas facie
praestante puellas
(3,468)grata nimis Baccho filia
regis erat.
(3,469)flebat amans coniunx,
spatiataque litore curvo
(3,470)edidit incultis talia verba
comis:
(3,471)en iterum, fluctus, similes
audite querellas.
(3,472)en iterum lacrimas accipe,
harena, meas.
(3,473)dicebam, memini, periure et
perfide Theseu!
(3,474)ille abiit, eadem crimina
Bacchus habet.
(3,475)nunc quoque nulla viro
clamabo femina credat;
(3,476)nomine mutato causa relata
mea est.
(3,477)o utinam mea sors qua primum
coeperat isset,
(3,478)iamque ego praesenti tempore
nulla forem.
(3,479)quid me desertis morituram,
Liber, harenis
(3,480)servabas? potui dedoluisse
semel.
(3,481)Bacche levis leviorque tuis,
quae tempora cingunt,
(3,482)frondibus, in lacrimas
cognite Bacche meas,
(3,483)ausus es ante oculos adducta
paelice nostros
(3,484)tam bene compositum
sollicitare torum?
(3,485)heu ubi pacta fides? ubi quae
iurare solebas?
(3,486)me miseram, quotiens haec
ego verba loquar?
(3,487)Thesea culpabas fallacemque
ipse vocabas:
(3,488)iudicio peccas turpius ipse
tuo.
(3,489)ne sciat haec quisquam
tacitisque doloribus urar,
(3,490)ne totiens falli digna fuisse
puter.
(3,491)praecipue cupiam celari
Thesea, ne te
(3,492)consortem culpae gaudeat
esse suae.
(3,493)at, puto, praeposita est
fuscae mihi candida paelex!
(3,494)eveniat nostris hostibus
ille color.
(3,495)quid tamen hoc refert? vitio
tibi gratior ipso est.
(3,496)quid facis? amplexus
inquinat illa tuos.
(3,497)Bacche, fidem praesta, nec
praefer amoribus ullam
(3,498)coniugis: adsuevi semper
amare virum.
(3,499)ceperunt matrem formosi
cornua tauri,
(3,500)me tua; at hic laudi est,
ille pudendus amor.
(3,501)ne noceat quod amo: neque
enim tibi, Bacche, nocebat
(3,502)quod flammas nobis fassus es
ipse tuas.
(3,503)nec, quod nos uris, mirum
facis: ortus in igne
(3,504)diceris, et patria raptus ab
igne manu.
(3,505)illa ego sum cui tu solitus
promittere caelum.
(3,506)ei mihi, pro caelo qualia
dona fero!
(3,507)dixerat; audibat iamdudum
verba querentis
(3,508)Liber, ut a tergo forte
secutus erat.
(3,509)occupat amplexu lacrimasque
per oscula siccat,
(3,510)et pariter caeli summa
petamus ait:
(3,511)tu mihi iuncta toro mihi
iuncta vocabula sumes,
(3,512)nam tibi mutatae Libera
nomen erit,
(3,513)sintque tuae tecum faciam
monimenta coronae,
(3,514)Volcanus Veneri quam dedit,
illa tibi.
(3,515)dicta facit, gemmasque novem
transformat in ignes:
(3,516)aurea per stellas nunc micat
illa novem.
(3,517)Sex ubi sustulerit, totidem
demerserit orbes
(3,518)purpureum rapido qui vehit
axe diem,
(3,519)altera gramineo spectabis
Equirria Campo,
(3,520)quem Tiberis curvis in latus
urget aquis;
(3,521)qui tamen eiecta si forte
tenebitur unda,
(3,522)Caelius accipiat
pulverulentus equos.
(3,523)Idibus est Annae festum
geniale Perennae
(3,524)non procul a ripis, advena
Thybri, tuis.
(3,525)plebs venit ac virides
passim disiecta per herbas
(3,526)potat, et accumbit cum pare
quisque sua.
(3,527)sub Iove pars durat, pauci
tentoria ponunt,
(3,528)sunt quibus e ramis frondea
facta casa est;
(3,529)pars, ubi pro rigidis
calamos statuere columnis,
(3,530)desuper extentas imposuere
togas.
(3,531)sole tamen vinoque calent
annosque precantur
(3,532)quot sumant cyathos, ad
numerumque bibunt.
(3,533)invenies illic qui Nestoris
ebibat annos,
(3,534)quae sit per calices facta
Sibylla suos.
(3,535)illic et cantant quicquid
didicere theatris,
(3,536)et iactant faciles ad sua
verba manus,
(3,537)et ducunt posito duras
cratere choreas,
(3,538)cultaque diffusis saltat
amica comis.
(3,539)cum redeunt, titubant et
sunt spectacula volgi,
(3,540)et fortunatos obvia turba
vocat.
(3,541)occurrit nuper (visa est
mihi digna relatu)
(3,542)pompa: senem potum pota
trahebat anus.
(3,543)quae tamen haec dea sit
quoniam rumoribus errat,
(3,544)fabula proposito nulla
tegenda meo.
(3,545)arserat Aeneae Dido
miserabilis igne,
(3,546)arserat exstructis in sua
fata rogis,
(3,547)compositusque cinis,
tumulique in marmore carmen
(3,548)hoc breve, quod moriens ipsa
reliquit, erat:
(3,549)praebvit aeneas et cavsam
mortis et ensem:
(3,550)ipsa sva dido concidit vsa
manv.
(3,551)protinus invadunt Numidae
sine vindice regnum,
(3,552)et potitur capta Maurus
Iarba domo,
(3,553)seque memor spretum thalamis
tamen inquit Elissae
(3,554)en ego, quem totiens
reppulit illa, fruor.
(3,555)diffugiunt Tyrii quo quemque
agit error, ut olim
(3,556)amisso dubiae rege vagantur
apes.
(3,557)tertia nudandas acceperat
area messes,
(3,558)inque cavos ierant tertia
musta lacus:
(3,559)pellitur Anna domo,
lacrimansque sororia linquit
(3,560)moenia; germanae iusta dat
ante suae.
(3,561)mixta bibunt molles lacrimis
unguenta favillae,
(3,562)vertice libatas accipiuntque
comas,
(3,563)terque vale dixit, cineres
ter ad ora relatos
(3,564)pressit, et est illis visa
subesse soror.
(3,565)nacta ratem comitesque fugae
pede labitur aequo
(3,566)moenia respiciens, dulce
sororis opus.
(3,567)fertilis est Melite sterili
vicina Cosyrae
(3,568)insula, quam Libyci verberat
unda freti.
(3,569)hanc petit, hospitio regis
confisa vetusto:
(3,570)hospes opum dives rex ibi
Battus erat.
(3,571)qui postquam didicit casus
utriusque sororis,
(3,572)haec inquit tellus
quantulacumque tua est.
(3,573)et tamen hospitii servasset
ad ultima munus;
(3,574)sed timuit magnas
Pygmalionis opes.
(3,575)signa recensuerat bis sol
sua, tertius ibat
(3,576)annus, et exilio terra
paranda nova est.
(3,577)frater adest belloque petit.
rex arma perosus
(3,578)nos sumus inbelles, tu fuge
sospes ait.
(3,579)iussa fugit ventoque ratem
committit et undis:
(3,580)asperior quovis aequore
frater erat.
(3,581)est prope piscosos lapidosi
Crathidis amnes
(3,582)parvus ager, Cameren incola
turba vocat:
(3,583)illuc cursus erat. nec
longius abfuit inde
(3,584)quam quantum novies mittere
funda potest:
(3,585)vela cadunt primo et dubia
librantur ab aura:
(3,586)findite remigio navita dixit
aquas;
(3,587)dumque parant torto
subducere carbasa lino,
(3,588)percutitur rapido puppis
adunca Noto,
(3,589)inque patens aequor, frustra
pugnante magistro,
(3,590)fertur, et ex oculis visa
refugit humus.
(3,591)adsiliunt fluctus imoque a
gurgite pontus
(3,592)vertitur, et canas alveus
haurit aquas.
(3,593)vincitur ars vento nec iam
moderator habenis
(3,594)utitur, at votis is quoque
poscit opem.
(3,595)iactatur tumidas exul
Phoenissa per undas,
(3,596)umidaque opposita lumina
veste tegit.
(3,597)tum primum Dido felix est
dicta sorori
(3,598)et quaecumque aliquam
corpore pressit humum.
(3,599)ducitur ad Laurens ingenti
flamine litus
(3,600)puppis, et expositis omnibus
hausta perit.
(3,601)iam pius Aeneas regno
nataque Latini
(3,602)auctus erat, populos
miscueratque duos.
(3,603)litore dotali solo comitatus
Achate
(3,604)secretum nudo dum pede
carpit iter,
(3,605)aspicit errantem, nec
credere sustinet Annam
(3,606)esse: quid in Latios illa
veniret agros?
(3,607)dum secum Aeneas, Anna est!
exclamat Achates:
(3,608)ad nomen voltus sustulit
illa suos.
(3,609)heu, quid agat? fugiat? quos
terrae quaerat hiatus?
(3,610)ante oculos miserae fata
sororis erant.
(3,611)sensit, et adloquitur
trepidam Cythereius heros
(3,612)(flet tamen admonitu motus,
Elissa, tui):
(3,613)Anna, per hanc iuro, quam
quondam audire solebas
(3,614)tellurem fato prosperiore
dari,
(3,615)perque deos comites, hac
nuper sede locatos,
(3,616)saepe meas illos increpuisse
moras.
(3,617)nec timui de morte tamen:
metus abfuit iste.
(3,618)ei mihi, credibili fortior
illa fuit.
(3,619)ne refer: aspexi non illo
corpore digna
(3,620)volnera Tartareas ausus
adire domos.
(3,621)at tu, seu ratio te nostris
adpulit oris
(3,622)sive deus, regni commoda
carpe mei.
(3,623)multa tibi memores, nil non
debemus Elissae:
(3,624)nomine grata tuo, grata
sororis eris.
(3,625)talia dicenti (neque enim
spes altera restat)
(3,626)credidit, errores
exposuitque suos;
(3,627)utque domum intravit Tyrios
induta paratus,
(3,628)incipit Aeneas (cetera turba
tacet):
(3,629)hanc tibi cur tradam, pia
causa, Lavinia coniunx,
(3,630)est mihi: consumpsi
naufragus huius opes.
(3,631)orta Tyro est, regnum Libyca
possedit in ora:
(3,632)quam precor ut carae more
sororis ames.
(3,633)omnia promittit falsumque
Lavinia volnus
(3,634)mente premit tacita
dissimulatque metus;
(3,635)donaque cum videat praeter
sua lumina ferri
(3,636)multa, tamen mitti clam
quoque multa putat.
(3,637)non habet exactum quid agat:
furialiter odit,
(3,638)et parat insidias et cupit
ulta mori.
(3,639)nox erat: ante torum visa
est adstare sororis
(3,640)squalenti Dido sanguinulenta
coma
(3,641)et fuge, ne dubita, maestum
fuge dicere tectum;
(3,642)sub verbum querulas impulit
aura fores.
(3,643)exsilit et velox humili
super ausa fenestra
(3,644)se iacit (audacem fecerat
ipse timor),
(3,645)cumque metu rapitur tunica
velata recincta,
(3,646)currit ut auditis territa
damma lupis,
(3,647)corniger hanc cupidis
rapuisse Numicius undis
(3,648)creditur et stagnis
occuluisse suis.
(3,649)Sidonis interea magno
clamore per agros
(3,650)quaeritur: apparent signa
notaeque pedum;
(3,651)ventum erat ad ripas:
inerant vestigia ripis;
(3,652)sustinuit tacitas conscius
amnis aquas.
(3,653)ipsa loqui visa est placidi
sum nympha Numici:
(3,654)amne perenne latens Anna
Perenna vocor.
(3,655)protinus erratis laeti
vescuntur in agris
(3,656)et celebrant largo seque
diemque mero.
(3,657)Sunt quibus haec Luna est,
quia mensibus impleat annum;
(3,658)pars Themin, Inachiam pars
putat esse bovem.
(3,659)invenies qui te nymphen
Azanida dicant
(3,660)teque Iovi primos, Anna,
dedisse cibos.
(3,661)haec quoque, quam referam,
nostras pervenit ad aures
(3,662)fama, nec a veri dissidet
illa fide.
(3,663)plebs vetus et nullis etiam
nunc tuta tribunis
(3,664)fugit et in Sacri vertice
Montis erat;
(3,665)iam quoque quem secum
tulerant defecerat illos
(3,666)victus et humanis usibus
apta Ceres.
(3,667)orta suburbanis quaedam fuit
Anna Bovillis,
(3,668)pauper, sed multae
sedulitatis anus;
(3,669)illa, levi mitra canos
incincta capillos,
(3,670)fingebat tremula rustica
liba manu,
(3,671)atque ita per populum
fumantia mane solebat
(3,672)dividere: haec populo copia
grata fuit.
(3,673)pace domi facta signum
posuere Perennae,
(3,674)quod sibi defectis illa
ferebat opem.
(3,675)Nunc mihi, cur cantent,
superest, obscena puellae,
(3,676)dicere; nam coeunt certaque
probra canunt.
(3,677)nuper erat dea facta: venit
Gradivus ad Annam,
(3,678)et cum seducta talia verba
facit:
(3,679)mense meo coleris, iunxi mea
tempora tecum;
(3,680)pendet ab officio spes mihi
magna tuo.
(3,681)armifer armiferae correptus
amore Minervae
(3,682)uror, et hoc longo tempore
volnus alo.
(3,683)effice, di studio similes
coeamus in unum:
(3,684)conveniunt partes hae tibi,
comis anus.
(3,685)dixerat; illa deum promisso
ludit inani,
(3,686)et stultam dubia spem trahit
usque mora.
(3,687)saepius instanti mandata
peregimus inquit;
(3,688)evicta est: precibus vix
dedit illa manus.
(3,689)credit amans thalamosque
parat. deducitur illuc
(3,690)Anna tegens voltus, ut nova
nupta, suos.
(3,691)oscula sumpturus subito Mars
aspicit Annam:
(3,692)nunc pudor elusum, nunc
subit ira, deum.
(3,693)ridet amatorem carae nova
diva Minervae,
(3,694)nec res hac Veneri gratior
ulla fuit.
(3,695)inde ioci veteres obscenaque
dicta canuntur,
(3,696)et iuvat hanc magno verba
dedisse deo.
(3,697)Praeteriturus eram gladios
in principe fixos,
(3,698)cum sic a castis Vesta
locuta focis:
(3,699)ne dubita meminisse: meus
fuit ille sacerdos;
(3,700)sacrilegae telis me petiere
manus.
(3,701)ipsa virum rapui
simulacraque nuda reliqui:
(3,702)quae cecidit ferro, Caesaris
umbra fuit.
(3,703)ille quidem caelo positus
Iovis atria vidit,
(3,704)et tenet in magno templa
dicata foro;
(3,705)at quicumque nefas ausi,
prohibente deorum
(3,706)numine, polluerant
pontificale caput,
(3,707)morte iacent merita: testes
estote, Philippi,
(3,708)et quorum sparsis ossibus
albet humus.
(3,709)hoc opus, haec pietas, haec
prima elementa fuerunt
(3,710)Caesaris, ulcisci iusta per
arma patrem.
(3,711)Postera cum teneras aurora
refecerit herbas,
(3,712)Scorpios a prima parte
videndus erit.
(3,713)Tertia post Idus lux est
celeberrima Baccho:
(3,714)Bacche, fave vati, dum tua
festa cano.
(3,715)nec referam Semelen, ad quam
nisi fulmina secum
(3,716)Iuppiter adferret, parvus
inermis eras;
(3,717)nec, puer ut posses maturo
tempore nasci,
(3,718)expletum patrio corpore
matris opus.
(3,719)Sithonas et Scythicos longum
narrare triumphos
(3,720)et domitas gentes, turifer
Inde, tuas.
(3,721)tu quoque Thebanae mala
praeda tacebere matris,
(3,722)inque tuum furiis acte
Lycurge genus.
(3,723)ecce libet subitos pisces
Tyrrhenaque monstra
(3,724)dicere; sed non est carminis
huius opus.
(3,725)carminis huius opus causas
exponere quare
(3,726)vitisator populos ad sua
liba vocet.
(3,727)ante tuos ortus arae sine
honore fuerunt,
(3,728)Liber, et in gelidis herba
reperta focis.
(3,729)te memorant, Gange totoque
Oriente subacto,
(3,730)primitias magno seposuisse
Iovi:
(3,731)cinnama tu primus captivaque
tura dedisti
(3,732)deque triumphato viscera
tosta bove.
(3,733)nomine ab auctoris ducunt
libamina nomen
(3,734)libaque, quod sanctis pars
datur inde focis;
(3,735)liba deo fiunt, sucis quia
dulcibus idem
(3,736)gaudet, et a Baccho mella
reperta ferunt.
(3,737)ibat harenoso satyris
comitatus ab Hebro
(3,738)(non habet ingratos fabula
nostra iocos);
(3,739)iamque erat ad Rhodopen
Pangaeaque florida ventum:
(3,740)aeriferae comitum
concrepuere manus.
(3,741)ecce novae coeunt volucres
tinnitibus actae,
(3,742)quosque movent sonitus aera,
sequuntur apes;
(3,743)colligit errantes et in
arbore claudit inani
(3,744)Liber, et inventi praemia
mellis habet.
(3,745)ut satyri levisque senex
tetigere saporem
(3,746)quaerebant flavos per nemus
omne favos.
(3,747)audit in exesa stridorem
examinis ulmo,
(3,748)aspicit et ceras
dissimulatque senex;
(3,749)utque piger pandi tergo
residebat aselli,
(3,750)adplicat hunc ulmo
corticibusque cavis.
(3,751)constitit ipse super ramoso
stipite nixus,
(3,752)atque avide trunco condita
mella petit:
(3,753)milia crabronum coeunt, et
vertice nudo
(3,754)spicula defigunt oraque sima
notant.
(3,755)ille cadit praeceps et calce
feritur aselli,
(3,756)inclamatque suos auxiliumque
rogat.
(3,757)concurrunt satyri
turgentiaque ora parentis
(3,758)rident: percusso claudicat
ille genu.
(3,759)ridet et ipse deus, limumque
inducere monstrat;
(3,760)hic paret monitis et linit
ora luto.
(3,761)melle pater fruitur, liboque
infusa calenti
(3,762)iure repertori splendida
mella damus.
(3,763)femina cur praesit, non est
rationis opertae:
(3,764)femineos thyrso concitat
ille choros.
(3,765)cur anus hoc faciat,
quaeris? vinosior aetas
(3,766)haec erat et gravidae munera
vitis amat.
(3,767)cur hedera cincta est?
hedera est gratissima Baccho;
(3,768)hoc quoque cur ita sit,
discere nulla mora est.
(3,769)Nysiadas nymphas puerum
quaerente noverca
(3,770)hanc frondem cunis
opposuisse ferunt.
(3,771)Restat ut inveniam quare
toga libera detur
(3,772)Lucifero pueris, candide
Bacche, tuo:
(3,773)sive quod ipse puer semper
iuvenisque videris,
(3,774)et media est aetas inter
utrumque tibi;
(3,775)seu quia tu pater es, patres
sua pignora, natos,
(3,776)commendant curae
numinibusque tuis:
(3,777)sive, quod es Liber, vestis
quoque libera per te
(3,778)sumitur et vitae liberioris
iter:
(3,779)an quia, cum colerent prisci
studiosius agros,
(3,780)et faceret patrio rure
senator opus,
(3,781)et caperet fasces a curvo
consul aratro,
(3,782)nec crimen duras esset
habere manus,
(3,783)rusticus ad ludos populus
veniebat in Urbem -
(3,784)sed dis, non studiis ille
dabatur honor:
(3,785)luce sua ludos uvae
commentor habebat,
(3,786)quos cum taedifera nunc
habet ille dea -
(3,787)ergo ut tironem celebrare
frequentia possit,
(3,788)visa dies dandae non aliena
togae?
(3,789)mite caput, pater, huc
placataque cornua vertas,
(3,790)et des ingenio vela secunda
meo.
(3,791)Itur ad Argeos (qui sint,
sua pagina dicet)
(3,792)hac, si commemini,
praeteritaque die.
(3,793)stella Lycaoniam vergit
declinis ad Arcton
(3,794)Miluus: haec illa nocte
videnda venit.
(3,795)quid dederit volucri, si vis
cognoscere, caelum,
(3,796)Saturnus regnis a Iove
pulsus erat;
(3,797)concitat iratus validos
Titanas in arma,
(3,798)quaeque fuit fatis debita
temptat opem.
(3,799)matre satus Terra, monstrum
mirabile, taurus
(3,800)parte sui serpens posteriore
fuit:
(3,801)hunc triplici muro lucis
incluserat atris
(3,802)Parcarum monitu Styx
violenta trium.
(3,803)viscera qui tauri flammis
adolenda dedisset,
(3,804)sors erat aeternos vincere
posse deos.
(3,805)immolat hunc Briareus facta
ex adamante securi,
(3,806)et iamiam flammis exta
daturus erat:
(3,807)Iuppiter alitibus rapere
imperat: attulit illi
(3,808)miluus, et meritis venit in
astra suis.
(3,809)Una dies media est, et fiunt
sacra Minervae,
(3,810)nomina quae iunctis quinque
diebus habent.
(3,811)sanguine prima vacat, nec
fas concurrere ferro:
(3,812)causa, quod est illa nata
Minerva die.
(3,813)altera tresque super rasa
celebrantur harena:
(3,814)ensibus exsertis bellica
laeta dea est.
(3,815)Pallada nunc pueri
teneraeque orate puellae;
(3,816)qui bene placarit Pallada,
doctus erit.
(3,817)Pallade placata lanam
mollire puellae
(3,818)discant et plenas exonerare
colos.
(3,819)illa etiam stantes radio
percurrere telas
(3,820)erudit et rarum pectine
denset opus.
(3,821)hanc cole, qui maculas
laesis de vestibus aufers:
(3,822)hanc cole, velleribus
quisquis aena paras.
(3,823)nec quisquam invita faciet
bene vincula plantae
(3,824)Pallade, sit Tychio doctior
ille licet:
(3,825)et licet antiquo manibus
conlatus Epeo
(3,826)sit prior, irata Pallade
mancus erit.
(3,827)vos quoque, Phoebea morbos
qui pellitis arte,
(3,828)munera de vestris pauca
referte deae.
(3,829)nec vos, turba fere censu
fraudata, magistri,
(3,830)spernite (discipulos
attrahit illa novos),
(3,831)quique moves caelum,
tabulamque coloribus uris,
(3,832)quique facis docta mollia
saxa manu.
(3,833)mille dea est operum: certe
dea carminis illa est;
(3,834)si mereor, studiis adsit
amica meis.
(3,835)Caelius ex alto qua mons
descendit in aequum,
(3,836)hic, ubi non plana est, sed
prope plana via,
(3,837)parva licet videas Captae
delubra Minervae,
(3,838)quae dea natali coepit
habere suo.
(3,839)nominis in dubio causa est.
capitale vocamus
(3,840)ingenium sollers: ingeniosa
dea est.
(3,841)an quia de capitis fertur
sine matre paterni
(3,842)vertice cum clipeo
prosiluisse suo?
(3,843)an quia perdomitis ad nos
captiva Faliscis
(3,844)venit? et hoc signo littera
prisca docet.
(3,845)an quod habet legem, capitis
quae pendere poenas
(3,846)ex illo iubeat furta recepta
loco?
(3,847)a quacumque trahis ratione
vocabula, Pallas,
(3,848)pro ducibus nostris aegida
semper habe.
(3,849)Summa dies e quinque tubas
lustrare canoras
(3,850)admonet et forti sacrificare
deae.
(3,851)nunc potes ad solem sublato
dicere voltu
(3,852)hic here Phrixeae vellera
pressit ovis.
(3,853)seminibus tostis sceleratae
fraude novercae
(3,854)sustulerat nullas, ut solet,
herba comas:
(3,855)mittitur ad tripodas certa
qui sorte reportet
(3,856)quam sterili terrae
Delphicus edat opem.
(3,857)hic quoque corruptus cum
semine nuntiat Helles
(3,858)et iuvenis Phrixi funera
sorte peti.
(3,859)usque recusantem cives et
tempus et Ino
(3,860)compulerunt regem iussa
nefanda pati;
(3,861)et soror et Phrixus, velati
tempora vittis,
(3,862)stant simul ante aras
iunctaque fata gemunt.
(3,863)aspicit hos, ut forte
pependerat aethere, mater
(3,864)et ferit attonita pectora nuda
manu,
(3,865)inque draconigenam nimbis
comitantibus urbem
(3,866)desilit, et natos eripit
inde suos;
(3,867)utque fugam capiant, aries
nitidissimus auro
(3,868)traditur: ille vehit per
freta longa duos.
(3,869)dicitur infirma cornu
tenuisse sinistra
(3,870)femina, cum de se nomina
fecit aquae.
(3,871)paene simul periit, dum volt
succurrere lapsae,
(3,872)frater, et extentas porrigit
usque manus.
(3,873)flebat, ut amissa gemini
consorte pericli,
(3,874)caeruleo iunctam nescius
esse deo.
(3,875)litoribus tactis aries fit
sidus; at huius
(3,876)pervenit in Colchas aurea
lana domos.
(3,877)Tres ubi Luciferos veniens
praemiserit Eos,
(3,878)tempora nocturnis aequa
diurna feres.
(3,879)Inde quater pastor saturos
ubi clauserit haedos,
(3,880)canuerint herbae rore
recente quater,
(3,881)Ianus adorandus cumque hoc
Concordia mitis
(3,882)et Romana Salus Araque Pacis
erit.
(3,883)Luna regit menses: huius
quoque tempora mensis
(3,884)finit Aventino Luna colenda
iugo.
(4,1)Alma, fave, dixi geminorum
mater Amorum;
(4,2)ad vatem voltus rettulit illa
suos;
(4,3)quid tibi ait mecum? certe
maiora canebas.
(4,4)num vetus in molli pectore
volnus habes?
(4,5)scis, dea, respondi de
volnere. risit, et aether
(4,6)protinus ex illa parte serenus
erat.
(4,7)saucius an sanus numquid tua
signa reliqui?
(4,8)tu mihi propositum, tu mihi
semper opus.
(4,9)quae decuit primis sine
crimine lusimus annis;
(4,10)nunc teritur nostris area
maior equis.
(4,11)tempora cum causis, annalibus
eruta priscis,
(4,12)lapsaque sub terras ortaque
signa cano.
(4,13)venimus ad quartum, quo tu
celeberrima mense:
(4,14)et vatem et mensem scis,
Venus, esse tuos.
(4,15)mota Cytheriaca leviter mea
tempora myrto
(4,16)contigit et coeptum perfice
dixit opus.
(4,17)sensimus, et causae subito
patuere dierum:
(4,18)dum licet et spirant flamina,
navis eat.
(4,19)Siqua tamen pars te de fastis
tangere debet,
(4,20)Caesar, in Aprili quod
tuearis habes:
(4,21)hic ad te magna descendit
imagine mensis,
(4,22)et fit adoptiva nobilitate
tuus.
(4,23)hoc pater Iliades, cum longum
scriberet annum,
(4,24)vidit et auctores rettulit
ipse tuos:
(4,25)utque fero Marti primam dedit
ordine sortem,
(4,26)quod sibi nascendi proxima
causa fuit,
(4,27)sic Venerem gradibus multis
in gente receptam
(4,28)alterius voluit mensis habere
locum;
(4,29)principiumque sui generis
revolutaque quaerens
(4,30)saecula, cognatos venit
adusque deos.
(4,31)Dardanon Electra nesciret
Atlantide natum
(4,32)scilicet, Electran
concubuisse Iovi?
(4,33)huius Ericthonius, Tros est
generatus ab illo,
(4,34)Assaracon creat hic,
Assaracusque Capyn;
(4,35)proximus Anchises, cum quo
commune parentis
(4,36)non dedignata est nomen
habere Venus:
(4,37)hinc satus Aeneas; pietas
spectata per ignes
(4,38)sacra patremque umeris,
altera sacra, tulit.
(4,39)venimus ad felix aliquando
nomen Iuli,
(4,40)unde domus Teucros Iulia
tangit avos.
(4,41)Postumus hinc, qui, quod
silvis fuit ortus in altis,
(4,42)Silvius in Latia gente
vocatus erat.
(4,43)isque, Latine, tibi pater est;
subit Alba Latinum;
(4,44)proximus est titulis Epytus,
Alba, tuis.
(4,45)ille dedit Capyi repetita
vocabula Troiae
(4,46)et tuus est idem, Calpete,
factus avus.
(4,47)cumque patris regnum post
hunc Tiberinus haberet,
(4,48)dicitur in Tuscae gurgite
mersus aquae.
(4,49)iam tamen Agrippam natum
Remulumque nepotem
(4,50)viderat; in Remulum fulmina
missa ferunt.
(4,51)venit Aventinus post hos,
locus unde vocatur,
(4,52)mons quoque; post illum
tradita regna Procae;
(4,53)quem sequitur duri Numitor
germanus Amuli;
(4,54)Ilia cum Lauso de Numitore
sati:
(4,55)ense cadit patrui Lausus;
placet Ilia Marti,
(4,56)teque parit, gemino iuncte
Quirine Remo.
(4,57)ille suos semper Venerem
Martemque parentes
(4,58)dixit, et emeruit vocis
habere fidem:
(4,59)neve secuturi possent nescire
nepotes,
(4,60)tempora dis generis
continuata dedit.
(4,61)sed Veneris mensem Graio
sermone notatum
(4,62)auguror; a spumis est dea
dicta maris.
(4,63)nec tibi sit mirum Graeco rem
nomine dici;
(4,64)Itala nam tellus Graecia
maior erat.
(4,65)venerat Euander plena cum
classe suorum,
(4,66)venerat Alcides, Graius
uterque genus
(4,67)(hospes Aventinis armentum
pavit in herbis
(4,68)claviger, et tanto est Albula
pota deo),
(4,69)dux quoque Neritius; testes
Laestrygones exstant
(4,70)et quod adhuc Circes nomina
litus habet;
(4,71)et iam Telegoni, iam moenia
Tiburis udi
(4,72)stabant, Argolicae quod
posuere manus.
(4,73)venerat Atridae fatis
agitatus Halaesus,
(4,74)a quo se dictam terra Falisca
putat.
(4,75)adice Troianae suasorem
Antenora pacis,
(4,76)et generum Oeniden, Apule
Daune, tuum.
(4,77)serus ab Iliacis, et post
Antenora, flammis
(4,78)attulit Aeneas in loca nostra
deos.
(4,79)huius erat Solimus Phrygia
comes unus ab Ida,
(4,80)a quo Sulmonis moenia nomen
habent,
(4,81)Sulmonis gelidi, patriae,
Germanice, nostrae.
(4,82)me miserum, Scythico quam
procul illa solo est!
(4,83)ergo ego tam longe - sed
supprime, Musa, querellas:
(4,84)non tibi sunt maesta sacra
canenda lyra.
(4,85)Quo non livor abit? sunt qui
tibi mensis honorem
(4,86)eripuisse velint
invideantque, Venus.
(4,87)nam, quia ver aperit tunc
omnia densaque cedit
(4,88)frigoris asperitas fetaque
terra patet,
(4,89)Aprilem memorant ab aperto
tempore dictum,
(4,90)quem Venus iniecta vindicat
alma manu.
(4,91)illa quidem totum dignissima
temperat orbem,
(4,92)illa tenet nullo regna minora
deo,
(4,93)iuraque dat caelo, terrae,
natalibus undis,
(4,94)perque suos initus continet
omne genus.
(4,95)illa deos omnes (longum est
numerare) creavit,
(4,96)illa satis causas
arboribusque dedit,
(4,97)illa rudes animos hominum
contraxit in unum,
(4,98)et docuit iungi cum pare
quemque sua.
(4,99)quid genus omne creat
volucrum, nisi blanda voluptas?
(4,100)nec coeant pecudes, si levis
absit amor.
(4,101)cum mare trux aries cornu
decertat, at idem
(4,102)frontem dilectae laedere
parcit ovis;
(4,103)deposita sequitur taurus
feritate iuvencam,
(4,104)quem toti saltus, quem nemus
omne tremit;
(4,105)vis eadem lato quodcumque
sub aequore vivit
(4,106)servat, et innumeris
piscibus implet aquas.
(4,107)prima feros habitus homini
detraxit: ab illa
(4,108)venerunt cultus mundaque
cura sui.
(4,109)primus amans carmen
vigilatum nocte negata
(4,110)dicitur ad clausas
concinuisse fores,
(4,111)eloquiumque fuit duram
exorare puellam,
(4,112)proque sua causa quisque
disertus erat.
(4,113)mille per hanc artes motae;
studioque placendi,
(4,114)quae latuere prius, multa
reperta ferunt.
(4,115)hanc quisquam titulo mensis
spoliare secundi
(4,116)audeat? a nobis sit furor
iste procul.
(4,117)quid quod ubique potens
templisque frequentibus aucta,
(4,118)urbe tamen nostra ius dea
maius habet?
(4,119)pro Troia, Romane, tua Venus
arma ferebat,
(4,120)cum gemuit teneram cuspide
laesa manum;
(4,121)caelestesque duas Troiano
iudice vicit
(4,122)(ah nolim victas hoc
meminisse deas),
(4,123)Assaracique nurus dicta est,
ut scilicet olim
(4,124)magnus Iuleos Caesar haberet
avos.
(4,125)nec Veneri tempus, quam ver,
erat aptius ullum
(4,126)(vere nitent terrae, vere
remissus ager;
(4,127)nunc herbae rupta tellure
cacumina tollunt,
(4,128)nunc tumido gemmas cortice
palmes agit),
(4,129)et formosa Venus formoso
tempore digna est,
(4,130)utque solet, Marti
continuata suo est.
(4,131)vere monet curvas materna
per aequora puppes
(4,132)ire nec hibernas iam
timuisse minas.
(4,133)Rite deam colitis, Latiae
matresque nurusque
(4,134)et vos, quis vittae longaque
vestis abest.
(4,135)aurea marmoreo redimicula
demite collo,
(4,136)demite divitias: tota
lavanda dea est.
(4,137)aurea siccato redimicula
reddite collo:
(4,138)nunc alii flores, nunc nova
danda rosa est.
(4,139)vos quoque sub viridi myrto
iubet ipsa lavari:
(4,140)causaque cur iubeat,
discite, certa subest.
(4,141)litore siccabat rorantes
nuda capillos:
(4,142)viderunt satyri, turba
proterva, deam.
(4,143)sensit et opposita texit sua
corpora myrto:
(4,144)tuta fuit facto, vosque
referre iubet.
(4,145)discite nunc, quare Fortunae
tura Virili
(4,146)detis eo, gelida qui locus
umet aqua.
(4,147)accipit ille locus posito
velamine cunctas
(4,148)et vitium nudi corporis omne
videt;
(4,149)ut tegat hoc celetque viros,
Fortuna Virilis
(4,150)praestat et hoc parvo ture
rogata facit.
(4,151)nec pigeat tritum niveo cum
lacte papaver
(4,152)sumere et expressis mella
liquata favis:
(4,153)cum primum cupido Venus est
deducta marito,
(4,154)hoc bibit; ex illo tempore
nupta fuit.
(4,155)supplicibus verbis illam
placate: sub illa
(4,156)et forma et mores et bona
fama manet.
(4,157)Roma pudicitia proavorum
tempore lapsa est:
(4,158)Cumaeam, veteres,
consuluistis anum.
(4,159)templa iubet fieri Veneri:
quibus ordine factis
(4,160)inde Venus verso nomina
corde tenet.
(4,161)semper ad Aeneadas placido,
pulcherrima, voltu
(4,162)respice, totque tuas, diva,
tuere nurus.
(4,163)Dum loquor, elatae metuendus
acumine caudae
(4,164)Scorpios in virides
praecipitatur aquas.
(4,165)Nox ubi transierit,
caelumque rubescere primo
(4,166)coeperit, et tactae rore
querentur aves,
(4,167)semustamque facem vigilata
nocte viator
(4,168)ponet, et ad solitum
rusticus ibit opus,
(4,169)Pliades incipient umeros
relevare paternos,
(4,170)quae septem dici, sex tamen
esse solent:
(4,171)seu quod in amplexum sex
hinc venere deorum
(4,172)(nam Steropen Marti
concubuisse ferunt,
(4,173)Neptuno Alcyonen et te,
formosa Celaeno,
(4,174)Maian et Electran
Taygetenque Iovi),
(4,175)septima mortali Merope tibi,
Sisyphe, nupsit;
(4,176)paenitet, et facti sola
pudore latet:
(4,177)sive quod Electra Troiae
spectare ruinas
(4,178)non tulit, ante oculos
opposuitque manum.
(4,179)Ter sine perpetuo caelum
versetur in axe,
(4,180)ter iungat Titan terque
resolvat equos,
(4,181)protinus inflexo Berecyntia
tibia cornu
(4,182)flabit, et Idaeae festa
parentis erunt.
(4,183)ibunt semimares et inania
tympana tundent,
(4,184)aeraque tinnitus aere
repulsa dabunt;
(4,185)ipsa sedens molli comitum
cervice feretur
(4,186)Urbis per medias exululata
vias.
(4,187)scaena sonat, ludique
vocant: spectate, Quirites,
(4,188)et fora Marte suo litigiosa
vacent.
(4,189)quaerere multa libet, sed me
sonus aeris acuti
(4,190)terret et horrendo lotos
adunca sono.
(4,191)da, dea, quam sciter. doctas
Cybeleia neptes
(4,192)vidit et has curae iussit
adesse meae.
(4,193)pandite mandati memores,
Heliconis alumnae,
(4,194)gaudeat assiduo cur dea
Magna sono.
(4,195)sic ego. sic Erato (mensis
Cythereius illi
(4,196)cessit, quod teneri nomen
amoris habet):
(4,197)reddita Saturno sors haec
erat: optime regum,
(4,198)a nato sceptris excutiere
tuis.
(4,199)ille suam metuens, ut
quaeque erat edita, prolem
(4,200)devorat, immersam
visceribusque tenet.
(4,201)saepe Rhea questa est
totiens fecunda nec umquam
(4,202)mater, et indoluit
fertilitate sua.
(4,203)Iuppiter ortus erat: (pro
magno teste vetustas
(4,204)creditur; acceptam parce
movere fidem)
(4,205)veste latens saxum caelesti
gutture sedit:
(4,206)sic genitor fatis
decipiendus erat.
(4,207)ardua iamdudum resonat
tinnitibus Ide,
(4,208)tutus ut infanti vagiat ore
puer.
(4,209)pars clipeos sudibus, galeas
pars tundit inanes:
(4,210)hoc Curetes habent, hoc
Corybantes opus.
(4,211)res latuit, priscique manent
imitamina facti:
(4,212)aera deae comites raucaque
terga movent.
(4,213)cymbala pro galeis, pro
scutis tympana pulsant:
(4,214)tibia dat Phrygios, ut dedit
ante, modos.
(4,215)desierat; coepi: cur huic
genus acre leonum
(4,216)praebent insolitas ad iuga
curva iubas?
(4,217)desieram; coepit: feritas
mollita per illam
(4,218)creditur; id curru
testificata suo est.
(4,219)at cur turrifera caput est
onerata corona?
(4,220)an primis turres urbibus
illa dedit?
(4,221)adnuit. unde venit dixi sua
membra secandi
(4,222)impetus? ut tacui, Pieris
orsa loqui:
(4,223)Phryx puer in silvis, facie
spectabilis, Attis
(4,224)turrigeram casto vinxit
amore deam;
(4,225)hunc sibi servari voluit,
sua templa tueri,
(4,226)et dixit semper fac puer
esse velis.
(4,227)ille fidem iussis dedit, et
si mentiar, inquit
(4,228)ultima, qua fallam, sit
Venus illa mihi.
(4,229)fallit, et in nympha
Sagaritide desinit esse
(4,230)quod fuit: hinc poenas
exigit ira deae.
(4,231)Naida volneribus succidit in
arbore factis,
(4,232)illa perit; fatum Naidos
arbor erat;
(4,233)hic furit, et credens
thalami procumbere tectum
(4,234)effugit, et cursu Dindyma
summa petit;
(4,235)et modo tolle faces, remove
modo verbera clamat,
(4,236)saepe Palaestinas iurat
adesse deas.
(4,237)ille etiam saxo corpus
laniavit acuto,
(4,238)longaque in immundo pulvere
tracta coma est,
(4,239)voxque fuit merui: meritas
do sanguine poenas.
(4,240)ah pereant partes quae
nocuere mihi!
(4,241)ah pereant dicebat adhuc;
onus inguinis aufert,
(4,242)nullaque sunt subito signa
relicta viri.
(4,243)venit in exemplum furor hic,
mollesque ministri
(4,244)caedunt iactatis vilia
membra comis.
(4,245)talibus Aoniae facunda voce
Camenae
(4,246)reddita quaesiti causa
furoris erat.
(4,247)hoc quoque, dux operis,
moneas precor, unde petita
(4,248)venerit; an nostra semper in
urbe fuit?
(4,249)Dindymon et Cybelen et
amoenam fontibus Iden
(4,250)semper et Iliacas Mater
amavit opes:
(4,251)cum Troiam Aeneas Italos
portaret in agros,
(4,252)est dea sacriferas paene
secuta rates,
(4,253)sed nondum fatis Latio sua
numina posci
(4,254)senserat, adsuetis
substiteratque locis.
(4,255)post, ut Roma potens opibus
iam saecula quinque
(4,256)vidit et edomito sustulit
orbe caput,
(4,257)carminis Euboici fatalia
verba sacerdos
(4,258)inspicit; inspectum tale
fuisse ferunt:
(4,259)mater abest: matrem iubeo,
Romane, requiras.
(4,260)cum veniet, casta est
accipienda manu.
(4,261)obscurae sortis patres
ambagibus errant,
(4,262)quaeve parens absit, quove
petenda loco.
(4,263)consulitur Paean, divum que
arcessite Matrem
(4,264)inquit; in Idaeo est
invenienda iugo.
(4,265)mittuntur proceres. Phrygiae
tum sceptra tenebat
(4,266)Attalus; Ausoniis rem negat
ille viris.
(4,267)mira canam: longo tremuit
cum murmure tellus,
(4,268)et sic est adytis diva
locuta suis:
(4,269)ipsa peti volui: ne sit
mora; mitte volentem:
(4,270)dignus Roma locus quo deus omnis
eat.
(4,271)ille soni terrore pavens
proficiscere dixit;
(4,272)nostra eris: in Phrygios
Roma refertur avos.
(4,273)protinus innumerae caedunt
pineta secures
(4,274)illa, quibus fugiens Phryx
pius usus erat.
(4,275)mille manus coeunt, et picta
coloribus ustis
(4,276)caelestum Matrem concava
puppis habet.
(4,277)illa sui per aquas fertur
tutissima nati,
(4,278)longaque Phrixeae stagna
sororis adit,
(4,279)Rhoeteumque capax Sigeaque
litora transit,
(4,280)et Tenedum et veteres
Eetionis opes.
(4,281)Cyclades excipiunt, Lesbo
post terga relicta,
(4,282)quaeque Carysteis frangitur
unda vadis;
(4,283)transit et Icarium, lapsas
ubi perdidit alas
(4,284)Icarus, et vastae nomina
fecit aquae.
(4,285)tum laeva Creten, dextra
Pelopeidas undas
(4,286)deserit, et Veneris sacra
Cythera petit.
(4,287)hinc mare Trinacrium,
candens ubi tinguere ferrum
(4,288)Brontes et Steropes
Acmonidesque solent,
(4,289)aequoraque Afra legit,
Sardoaque regna sinistris
(4,290)respicit a remis,
Ausoniamque tenet.
(4,291)ostia contigerat, qua se
Tiberinus in altum
(4,292)dividit et campo liberiore
natat:
(4,293)omnis eques mixtaque gravis
cum plebe senatus
(4,294)obvius ad Tusci fluminis ora
venit.
(4,295)procedunt pariter matres
nataeque nurusque
(4,296)quaeque colunt sanctos
virginitate focos.
(4,297)sedula fune viri contento
bracchia lassant:
(4,298)vix subit adversas hospita
navis aquas.
(4,299)sicca diu fuerat tellus,
sitis usserat herbas:
(4,300)sedit limoso pressa carina
vado.
(4,301)quisquis adest operi, plus
quam pro parte laborat,
(4,302)adiuvat et fortes voce
sonante manus:
(4,303)illa velut medio stabilis
sedet insula ponto;
(4,304)attoniti monstro stantque
paventque viri.
(4,305)Claudia Quinta genus Clauso
referebat ab alto
(4,306)(nec facies impar nobilitate
fuit),
(4,307)casta quidem, sed non et
credita: rumor iniquus
(4,308)laeserat, et falsi criminis
acta rea est.
(4,309)cultus et ornatis varie
prodisse capillis
(4,310)obfuit ad rigidos promptaque
lingua senes.
(4,311)conscia mens recti famae
mendacia risit,
(4,312)sed nos in vitium credula
turba sumus.
(4,313)haec ubi castarum processit
ab agmine matrum
(4,314)et manibus puram fluminis
hausit aquam,
(4,315)ter caput inrorat, ter
tollit in aethera palmas
(4,316)(quicumque aspiciunt, mente
carere putant),
(4,317)summissoque genu voltus in
imagine divae
(4,318)figit, et hos edit crine
iacente sonos:
(4,319)supplicis, alma, tuae,
genetrix fecunda deorum,
(4,320)accipe sub certa condicione
preces.
(4,321)casta negor: si tu damnas, meruisse
fatebor;
(4,322)morte luam poenas iudice
victa dea;
(4,323)sed si crimen abest, tu
nostrae pignora vitae
(4,324)re dabis, et castas casta
sequere manus.
(4,325)dixit, et exiguo funem
conamine traxit;
(4,326)mira, sed et scaena
testificata loquar:
(4,327)mota dea est, sequiturque
ducem laudatque sequendo;
(4,328)index laetitiae fertur ad
astra sonus.
(4,329)fluminis ad flexum veniunt
(Tiberina priores
(4,330)Atria dixerunt), unde
sinister abit.
(4,331)nox aderat: querno religant
in stipite funem,
(4,332)dantque levi somno corpora
functa cibo.
(4,333)lux aderat: querno solvunt a
stipite funem,
(4,334)ante tamen posito tura
dedere foco,
(4,335)ante coronarunt puppem, sine
labe iuvencam
(4,336)mactarunt operum coniugiique
rudem.
(4,337)est locus, in Tiberim qua
lubricus influit Almo
(4,338)et nomen magno perdit in
amne minor.
(4,339)illic purpurea canus cum
veste sacerdos
(4,340)Almonis dominam sacraque
lavit aquis.
(4,341)exululant comites,
furiosaque tibia flatur,
(4,342)et feriunt molles taurea
terga manus.
(4,343)Claudia praecedit laeto
celeberrima voltu,
(4,344)credita vix tandem teste
pudica dea;
(4,345)ipsa sedens plaustro porta
est invecta Capena:
(4,346)sparguntur iunctae flore
recente boves.
(4,347)Nasica accepit; templi non
perstitit auctor:
(4,348)Augustus nunc est, ante
Metellus erat.
(4,349)substitit hic Erato. mora
fit, si cetera quaeram.
(4,350)dic inquam parva cur stipe
quaerat opes.
(4,351)contulit aes populus, de quo
delubra Metellus
(4,352)fecit ait; dandae mos stipis
inde manet.
(4,353)cur vicibus factis ineant
convivia, quaero,
(4,354)tum magis indictas
concelebrentque dapes.
(4,355)quod bene mutarit sedem
Berecyntia, dixit
(4,356)captant mutatis sedibus omen
idem.
(4,357)institeram, quare primi
Megalesia ludi
(4,358)urbe forent nostra, cum dea
(sensit enim)
(4,359)illa deos inquit peperit:
cessere parenti,
(4,360)principiumque dati Mater
honoris habet.
(4,361)cur igitur Gallos qui se
excidere vocamus,
(4,362)cum tanto a Phrygia Gallica
distet humus?
(4,363)inter ait viridem Cybelen
altasque Celaenas
(4,364)amnis it insana, nomine
Gallus, aqua.
(4,365)qui bibit inde, furit:
procul hinc discedite, quis est
(4,366)cura bonae mentis: qui bibit
inde, furit.
(4,367)non pudet herbosum dixi
posuisse moretum
(4,368)in dominae mensis: an sua
causa subest?
(4,369)lacte mero veteres usi
narrantur et herbis,
(4,370)sponte sua siquas terra
ferebat ait;
(4,371)candidus elisae miscetur
caseus herbae,
(4,372)cognoscat priscos ut dea
prisca cibos.
(4,373)Postera cum caelo motis
Pallantias astris
(4,374)fulserit, et niveos Luna
levarit equos,
(4,375)qui dicet quondam sacrata
est colle Quirini
(4,376)hac Fortuna die Publica,
verus erit.
(4,377)Tertia lux (memini) ludis
erat, ac mihi quidam
(4,378)spectanti senior
continuusque loco
(4,379)haec ait illa dies, Libycis
qua Caesar in oris
(4,380)perfida magnanimi contudit
arma Iubae.
(4,381)dux mihi Caesar erat, sub
quo meruisse tribunus
(4,382)glorior: officio praefuit
ille meo.
(4,383)hanc ego militia sedem, tu
pace parasti,
(4,384)inter bis quinos usus honore
viros.
(4,385)plura locuturi subito
seducimur imbre:
(4,386)pendula caelestes Libra
movebat aquas.
(4,387)Ante tamen quam summa dies
spectacula sistat
(4,388)ensifer Orion aequore mersus
erit.
(4,389)Proxima victricem cum Romam
inspexerit Eos
(4,390)et dederit Phoebo stella
fugata locum,
(4,391)Circus erit pompa celeber
numeroque deorum,
(4,392)primaque ventosis palma
petetur equis.
(4,393)Hinc Cereris ludi: non est
opus indice causae;
(4,394)sponte deae munus
promeritumque patet.
(4,395)panis erat primis virides
mortalibus herbae,
(4,396)quas tellus nullo
sollicitante dabat;
(4,397)et modo carpebant vivax e
caespite gramen,
(4,398)nunc epulae tenera fronde
cacumen erant.
(4,399)postmodo glans nota est:
bene erat iam glande reperta,
(4,400)duraque magnificas quercus
habebat opes.
(4,401)prima Ceres homine ad
meliora alimenta vocato
(4,402)mutavit glandes utiliore
cibo.
(4,403)illa iugo tauros collum
praebere coegit:
(4,404)tum primum soles eruta vidit
humus.
(4,405)aes erat in pretio,
Chalybeia massa latebat:
(4,406)eheu, perpetuo debuit illa
tegi.
(4,407)pace Ceres laeta est; et vos
orate, coloni,
(4,408)perpetuam pacem pacificumque
ducem.
(4,409)farra deae micaeque licet salientis
honorem
(4,410)detis et in veteres turea
grana focos;
(4,411)et, si tura aberunt, unctas
accendite taedas:
(4,412)parva bonae Cereri, sint
modo casta, placent.
(4,413)a bove succincti cultros
removete ministri:
(4,414)bos aret; ignavam sacrificate
suem.
(4,415)apta iugo cervix non est
ferienda securi:
(4,416)vivat et in dura saepe
laboret humo.
(4,417)Exigit ipse locus raptus ut
virginis edam:
(4,418)plura recognosces, pauca
docendus eris.
(4,419)terra tribus scopulis vastum
procurrit in aequor
(4,420)Trinacris, a positu nomen
adepta loci,
(4,421)grata domus Cereri: multas
ea possidet urbes,
(4,422)in quibus est culto fertilis
Henna solo.
(4,423)frigida caelestum matres
Arethusa vocarat:
(4,424)venerat ad sacras et dea
flava dapes.
(4,425)filia, consuetis ut erat
comitata puellis,
(4,426)errabat nudo per sua prata
pede.
(4,427)valle sub umbrosa locus est
aspergine multa
(4,428)uvidus ex alto desilientis
aquae.
(4,429)tot fuerant illic, quot
habet natura, colores,
(4,430)pictaque dissimili flore
nitebat humus.
(4,431)quam simul aspexit, comites,
accedite dixit
(4,432)et mecum plenos flore
referte sinus.
(4,433)praeda puellares animos
prolectat inanis,
(4,434)et non sentitur sedulitate
labor.
(4,435)haec implet lento calathos e
vimine nexos,
(4,436)haec gremium, laxos degravat
illa sinus;
(4,437)illa legit calthas, huic
sunt violaria curae,
(4,438)illa papavereas subsecat
ungue comas;
(4,439)has, hyacinthe, tenes;
illas, amarante, moraris;
(4,440)pars thyma, pars rhoean et meliloton
amat;
(4,441)plurima lecta rosa est, sunt
et sine nomine flores:
(4,442)ipsa crocos tenues liliaque
alba legit.
(4,443)carpendi studio paulatim
longius itur,
(4,444)et dominam casu nulla secuta
comes.
(4,445)hanc videt et visam patruus
velociter aufert
(4,446)regnaque caeruleis in sua
portat equis.
(4,447)illa quidem clamabat io,
carissima mater,
(4,448)auferor!, ipsa suos
abscideratque sinus:
(4,449)panditur interea Diti via,
namque diurnum
(4,450)lumen inadsueti vix
patiuntur equi.
(4,451)at, chorus aequalis,
cumulatae flore ministrae
(4,452)Persephone, clamant ad tua
dona veni.
(4,453)ut clamata silet, montes
ululatibus implent,
(4,454)et feriunt maesta pectora
nuda manu.
(4,455)attonita est plangore Ceres
(modo venerat Hennam)
(4,456)nec mora, me miseram! filia
dixit ubi es?
(4,457)mentis inops rapitur, quales
audire solemus
(4,458)Threicias fusis maenadas ire
comis.
(4,459)ut vitulo mugit sua mater ab
ubere rapto
(4,460)et quaerit fetus per nemus
omne suos,
(4,461)sic dea nec retinet gemitus,
et concita cursu
(4,462)fertur, et e campis incipit,
Henna, tuis.
(4,463)inde puellaris nacta est
vestigia plantae
(4,464)et pressam noto pondere
vidit humum;
(4,465)forsitan illa dies erroris
summa fuisset,
(4,466)si non turbassent signa
reperta sues.
(4,467)iamque Leontinos Amenanaque
flumina cursu
(4,468)praeterit et ripas, herbifer
Aci, tuas:
(4,469)praeterit et Cyanen et
fontes lenis Anapi
(4,470)et te, verticibus non
adeunde Gela.
(4,471)liquerat Ortygien Megareaque
Pantagienque,
(4,472)quaque Symaetheas accipit
aequor aquas,
(4,473)antraque Cyclopum positis
exusta caminis,
(4,474)quique locus curvae nomina
falcis habet,
(4,475)Himeraque et Didymen
Acragantaque Tauromenumque,
(4,476)sacrarumque Mylas pascua
laeta boum:
(4,477)hinc Camerinan adit
Thapsonque et Heloria tempe,
(4,478)quaque iacet Zephyro semper
apertus Eryx.
(4,479)iamque Peloriadem
Lilybaeaque, iamque Pachynon
(4,480)lustrarat, terrae cornua
prima suae:
(4,481)quacumque ingreditur,
miseris loca cuncta querellis
(4,482)implet, ut amissum cum gemit
ales Ityn.
(4,483)perque vices modo
Persephone! modo filia! clamat,
(4,484)clamat et alternis nomen
utrumque ciet;
(4,485)sed neque Persephone Cererem
nec filia matrem
(4,486)audit, et alternis nomen utrumque
perit;
(4,487)unaque, pastorem vidisset an
arva colentem,
(4,488)vox erat hac gressus ecqua
puella tulit?
(4,489)iam color unus inest rebus
tenebrisque teguntur
(4,490)omnia, iam vigiles
conticuere canes:
(4,491)alta iacet vasti super ora
Typhoeos Aetne,
(4,492)cuius anhelatis ignibus
ardet humus;
(4,493)illic accendit geminas pro
lampade pinus:
(4,494)hinc Cereris sacris nunc
quoque taeda datur.
(4,495)est specus exesi structura
pumicis asper,
(4,496)non homini regio, non
adeunda ferae:
(4,497)quo simul ac venit, frenatos
curribus angues
(4,498)iungit et aequoreas sicca
pererrat aquas.
(4,499)effugit et Syrtes et te,
Zanclaea Charybdi,
(4,500)et vos, Nisei, naufraga
monstra, canes,
(4,501)Hadriacumque patens late
bimaremque Corinthum:
(4,502)sic venit ad portus, Attica
terra, tuos.
(4,503)hic primum sedit gelido
maestissima saxo:
(4,504)illud Cecropidae nunc quoque
triste vocant.
(4,505)sub Iove duravit multis
immota diebus,
(4,506)et lunae patiens et
pluvialis aquae.
(4,507)sors sua cuique loco est:
quod nunc Cerialis Eleusin
(4,508)dicitur, hoc Celei rura
fuere senis.
(4,509)ille domum glandes
excussaque mora rubetis
(4,510)portat et arsuris arida
ligna focis.
(4,511)filia parva duas redigebat
monte capellas,
(4,512)et tener in cunis filius
aeger erat.
(4,513)mater ait virgo (mota est
dea nomine matris),
(4,514)quid facis in solis
incomitata locis?
(4,515)perstitit et senior, quamvis
onus urget, et orat
(4,516)tecta suae subeat
quantulacumque casae.
(4,517)illa negat (simularat anum
mitraque capillos
(4,518)presserat); instanti talia
dicta refert:
(4,519)sospes eas semperque parens;
mihi filia rapta est.
(4,520)heu, melior quanto sors tua
sorte mea est!
(4,521)dixit, et ut lacrimae (neque
enim lacrimare deorum est)
(4,522)decidit in tepidos lucida
gutta sinus.
(4,523)flent pariter molles animis
virgoque senexque;
(4,524)e quibus haec iusti verba
fuere senis:
(4,525)sic tibi, quam raptam
quaeris, sit filia sospes;
(4,526)surge, nec exiguae despice
tecta casae.
(4,527)cui dea duc inquit; scisti
qua cogere posses,
(4,528)seque levat saxo
subsequiturque senem.
(4,529)dux comiti narrat quam sit
sibi filius aeger,
(4,530)nec capiat somnos
invigiletque malis.
(4,531)illa soporiferum, parvos
initura penates,
(4,532)colligit agresti lene
papaver humo.
(4,533)dum legit, oblito fertur
gustasse palato
(4,534)longamque imprudens
exsoluisse famem;
(4,535)quae quia principio posuit
ieiunia noctis,
(4,536)tempus habent mystae sidera
visa cibi.
(4,537)limen ut intravit, luctus
videt omnia plena;
(4,538)iam spes in puero nulla
salutis erat.
(4,539)matre salutata (mater
Metanira vocatur)
(4,540)iungere dignata est os
puerile suo.
(4,541)pallor abit, subitasque
vident in corpore vires:
(4,542)tantus caelesti venit ab ore
vigor.
(4,543)tota domus laeta est, hoc
est, materque paterque
(4,544)nataque: tres illi tota
fuere domus.
(4,545)mox epulas ponunt,
liquefacta coagula lacte
(4,546)pomaque et in ceris aurea
mella suis.
(4,547)abstinet alma Ceres,
somnique papavera causas
(4,548)dat tibi cum tepido lacte
bibenda, puer.
(4,549)noctis erat medium
placidique silentia somni:
(4,550)Triptolemum gremio sustulit
illa suo,
(4,551)terque manu permulsit eum,
tria carmina dixit,
(4,552)carmina mortali non
referenda sono,
(4,553)inque foco corpus pueri
vivente favilla
(4,554)obruit, humanum purget ut
ignis onus.
(4,555)excutitur somno stulte pia
mater, et amens
(4,556)quid facis? exclamat,
membraque ab igne rapit.
(4,557)cui dea dum non es, dixit
scelerata fuisti:
(4,558)inrita materno sunt mea dona
metu.
(4,559)iste quidem mortalis erit:
sed primus arabit
(4,560)et seret et culta praemia
tollet humo.
(4,561)dixit et egrediens nubem
trahit, inque dracones
(4,562)transit et aligero tollitur
axe Ceres.
(4,563)Sunion expositum Piraeaque
tuta recessu
(4,564)linquit et in dextrum quae
iacet ora latus;
(4,565)hinc init Aegaeum, quo
Cycladas aspicit omnes,
(4,566)Ioniumque rapax Icariumque
legit,
(4,567)perque urbes Asiae longum
petit Hellespontum,
(4,568)diversumque locis alta
pererrat iter.
(4,569)nam modo turilegos Arabas,
modo despicit Indos;
(4,570)hinc Libys, hinc Meroe
siccaque terra subest;
(4,571)nunc adit Hesperios, Rhenum
Rhodanumque Padumque
(4,572)teque, future parens,
Thybri, potentis aquae.
(4,573)quo feror? immensum est
erratas dicere terras:
(4,574)praeteritus Cereri nullus in
orbe locus.
(4,575)errat et in caelo,
liquidique immunia ponti
(4,576)adloquitur gelido proxima
signa polo:
(4,577)Parrhasides stellae, namque
omnia nosse potestis,
(4,578)aequoreas numquam cum
subeatis aquas,
(4,579)Persephonen natam miserae
monstrate parenti.
(4,580)dixerat. huic Helice talia
verba refert:
(4,581)crimine nox vacua est; Solem
de virgine rapta
(4,582)consule, qui late facta
diurna videt.
(4,583)Sol aditus quam quaeris, ait
ne vana labores,
(4,584)nupta Iovis fratri tertia
regna tenet.
(4,585)questa diu secum, sic est
adfata Tonantem
(4,586)(maximaque in voltu signa
dolentis erant):
(4,587)si memor es de quo mihi sit
Proserpina nata,
(4,588)dimidium curae debet habere
tuae.
(4,589)orbe pererrato sola est
iniuria facti
(4,590)cognita: commissi praemia
raptor habet.
(4,591)at neque Persephone digna
est praedone marito,
(4,592)nec gener hoc nobis more
parandus erat.
(4,593)quid gravius victore Gyge
captiva tulissem
(4,594)quam nunc te caeli sceptra
tenente tuli?
(4,595)verum impune ferat, nos haec
patiemur inultae;
(4,596)reddat et emendet facta
priora novis.
(4,597)Iuppiter hanc lenit,
factumque excusat amore,
(4,598)nec gener est nobis ille pudendus
ait;
(4,599)non ego nobilior: posita est
mihi regia caelo,
(4,600)possidet alter aquas, alter
inane chaos.
(4,601)sed si forte tibi non est
mutabile pectus,
(4,602)statque semel iuncti rumpere
vincla tori,
(4,603)hoc quoque temptemus,
siquidem ieiuna remansit;
(4,604)si minus, inferni coniugis
uxor erit.
(4,605)Tartara iussus adit sumptis
Caducifer alis,
(4,606)speque redit citius visaque
certa refert:
(4,607)rapta tribus dixit solvit
ieiunia granis,
(4,608)Punica quae lento cortice
poma tegunt.
(4,609)non secus indoluit quam si
modo rapta fuisset
(4,610)maesta parens, longa vixque
refecta mora est.
(4,611)atque ita nec nobis caelum
est habitabile dixit;
(4,612)Taenaria recipi me quoque
valle iube.
(4,613)et factura fuit, pactus nisi
Iuppiter esset
(4,614)bis tribus ut caelo mensibus
illa foret.
(4,615)tum demum voltumque Ceres
animumque recepit,
(4,616)imposuitque suae spicea
serta comae:
(4,617)largaque provenit cessatis
messis in arvis,
(4,618)et vix congestas area cepit
opes.
(4,619)alba decent Cererem: vestes
Cerialibus albas
(4,620)sumite; nunc pulli velleris
usus abest.
(4,621)Occupat Apriles Idus
cognomine Victor
(4,622)Iuppiter: hac illi sunt data
templa die.
(4,623)hac quoque, ni fallor,
populo dignissima nostro
(4,624)atria Libertas coepit habere
sua.
(4,625)Luce secutura tutos pete,
navita, portus:
(4,626)ventus ab occasu grandine
mixtus erit.
(4,627)scilicet ut fuerit, tamen
hac Mutinensia Caesar
(4,628)grandine militia perculit
arma sua.
(4,629)Tertia post Veneris cum lux
surrexerit Idus,
(4,630)pontifices, forda sacra
litate bove.
(4,631)forda ferens bos est
fecundaque dicta ferendo:
(4,632)hinc etiam fetus nomen
habere putant.
(4,633)nunc gravidum pecus est,
gravidae quoque semine terrae:
(4,634)Telluri plenae victima plena
datur.
(4,635)pars cadit arce Iovis, ter
denas curia vaccas
(4,636)accipit et largo sparsa
cruore madet.
(4,637)ast ubi visceribus vitulos
rapuere ministri,
(4,638)sectaque fumosis exta dedere
focis,
(4,639)igne cremat vitulos quae
natu maxima Virgo est,
(4,640)luce Palis populos purget ut
ille cinis.
(4,641)rege Numa, fructu non
respondente labori,
(4,642)inrita decepti vota colentis
erant.
(4,643)nam modo siccus erat gelidis
Aquilonibus annus,
(4,644)nunc ager assidua luxuriabat
aqua;
(4,645)saepe Ceres primis dominum
fallebat in herbis,
(4,646)et levis obsesso stabat
avena solo,
(4,647)et pecus ante diem partus
edebat acerbos,
(4,648)agnaque nascendo saepe
necabat ovem.
(4,649)silva vetus nullaque diu
violata securi
(4,650)stabat, Maenalio sacra
relicta deo:
(4,651)ille dabat tacitis animo
responsa quieto
(4,652)noctibus; hic geminas rex
Numa mactat oves.
(4,653)prima cadit Fauno, leni
cadit altera Somno;
(4,654)sternitur in duro vellus
utrumque solo.
(4,655)bis caput intonsum fontana
spargitur unda,
(4,656)bis sua faginea tempora
fronde premit.
(4,657)usus abest Veneris, nec fas
animalia mensis
(4,658)ponere, nec digitis anulus
ullus inest;
(4,659)veste rudi tectus supra nova
vellera corpus
(4,660)ponit, adorato per sua verba
deo.
(4,661)interea placidam redimita
papavere frontem
(4,662)Nox venit, et secum somnia
nigra trahit;
(4,663)Faunus adest, oviumque
premens pede vellera duro
(4,664)edidit a dextro talia verba
toro:
(4,665)morte boum tibi, rex, Tellus
placanda duarum:
(4,666)det sacris animas una
iuvenca duas.
(4,667)excutitur terrore quies:
Numa visa revolvit,
(4,668)et secum ambages caecaque
iussa refert.
(4,669)expedit errantem nemori
gratissima coniunx
(4,670)et dixit gravidae posceris
exta bovis.
(4,671)exta bovis gravidae dantur;
fecundior annus
(4,672)provenit, et fructum terra
pecusque ferunt.
(4,673)Hanc quondam Cytherea diem
properantius ire
(4,674)iussit et admissos
praecipitavit equos,
(4,675)ut titulum imperii cum
primum luce sequenti
(4,676)Augusto iuveni prospera
bella darent.
(4,677)Sed iam praeteritas quartus
tibi Lucifer Idus
(4,678)respicit; hac Hyades Dorida
nocte tenent.
(4,679)Tertia post Hyadas cum lux
erit orta remotas,
(4,680)carcere partitos Circus
habebit equos.
(4,681)cur igitur missae vinctis
ardentia taedis
(4,682)terga ferant volpes causa
docenda mihi est.
(4,683)frigida Carseolis nec olivis
apta ferendis
(4,684)terra, sed ad segetes
ingeniosus ager;
(4,685)hac ego Paelignos, natalia
rura, petebam,
(4,686)parva, sed assiduis obvia
semper aquis.
(4,687)hospitis antiqui solitas
intravimus aedes;
(4,688)dempserat emeritis iam iuga
Phoebus equis.
(4,689)is mihi multa quidem, sed et
haec narrare solebat,
(4,690)unde meum praesens
instrueretur opus:
(4,691)hoc ait in campo (campumque
ostendit) habebat
(4,692)rus breve cum duro parca
colona viro.
(4,693)ille suam peragebat humum,
sive usus aratri,
(4,694)seu curvae falcis, sive
bidentis erat;
(4,695)haec modo verrebat stantem
tibicine villam,
(4,696)nunc matris plumis ova
fovenda dabat,
(4,697)aut virides malvas aut
fungos colligit albos
(4,698)aut humilem grato calfacit
igne focum;
(4,699)et tamen assiduis exercet
bracchia telis,
(4,700)adversusque minas frigoris
arma parat.
(4,701)filius huius erat primo
lascivus in aevo,
(4,702)addideratque annos ad duo
lustra duos.
(4,703)is capit extremi volpem
convalle salicti:
(4,704)abstulerat multas illa
cohortis aves.
(4,705)captivam stipula fenoque
involvit et ignes
(4,706)admovet: urentes effugit illa
manus:
(4,707)qua fugit, incendit vestitos
messibus agros;
(4,708)damnosis vires ignibus aura
dabat.
(4,709)factum abiit, monimenta
manent: nam dicere certam
(4,710)nunc quoque lex volpem
Carseolana vetat,
(4,711)utque luat poenas, gens haec
Cerialibus ardet,
(4,712)quoque modo segetes perdidit
ipsa perit.
(4,713)Proxima cum veniet terras
visura patentes
(4,714)Memnonis in roseis lutea
mater equis,
(4,715)de duce lanigeri pecoris,
qui prodidit Hellen,
(4,716)sol abit: egresso victima
maior adest.
(4,717)vacca sit an taurus non est
cognoscere promptum:
(4,718)pars prior apparet,
posteriora latent.
(4,719)seu tamen est taurus sive
est hoc femina signum,
(4,720)Iunone invita munus amoris
habet.
(4,721)Nox abiit, oriturque aurora:
Parilia poscor;
(4,722)non poscor frustra, si favet
alma Pales.
(4,723)alma Pales, faveas pastoria
sacra canenti,
(4,724)prosequor officio si tua
festa meo.
(4,725)certe ego de vitulo cinerem
stipulasque fabales
(4,726)saepe tuli plena, februa
tosta, manu;
(4,727)certe ego transilui positas
ter in ordine flammas,
(4,728)udaque roratas laurea misit
aquas.
(4,729)mota dea est, operique
favet. navalibus exit
(4,730)puppis; habent ventos iam
mea vela suos.
(4,731)i, pete virginea, populus,
suffimen ab ara;
(4,732)Vesta dabit, Vestae munere
purus eris.
(4,733)sanguis equi suffimen erit
vitulique favilla,
(4,734)tertia res durae culmen
inane fabae.
(4,735)pastor, oves saturas ad
prima crepuscula lustra:
(4,736)unda prius spargat, virgaque
verrat humum;
(4,737)frondibus et fixis
decorentur ovilia ramis,
(4,738)et tegat ornatas longa
corona fores.
(4,739)caerulei fiant puro de
sulpure fumi,
(4,740)tactaque fumanti sulpure
balet ovis.
(4,741)ure mares oleas taedamque
herbasque Sabinas,
(4,742)et crepet in mediis laurus
adusta focis;
(4,743)libaque de milio milii
fiscella sequatur:
(4,744)rustica praecipue est hoc
dea laeta cibo.
(4,745)adde dapes mulctramque suas,
dapibusque resectis
(4,746)silvicolam tepido lacte
precare Palem.
(4,747)consule dic pecori pariter
pecorisque magistris:
(4,748)effugiat stabulis noxa
repulsa meis.
(4,749)sive sacro pavi, sedive sub
arbore sacra,
(4,750)pabulaque e bustis inscia
carpsit ovis;
(4,751)si nemus intravi vetitum,
nostrisve fugatae
(4,752)sunt oculis nymphae semicaperque
deus;
(4,753)si mea falx ramo lucum
spoliavit opaco,
(4,754)unde data est aegrae fiscina
frondis ovi,
(4,755)da veniam culpae: nec, dum
degrandinat, obsit
(4,756)agresti fano subposuisse
pecus.
(4,757)nec noceat turbasse lacus:
ignoscite, nymphae,
(4,758)mota quod obscuras ungula
fecit aquas.
(4,759)tu, dea, pro nobis fontes
fontanaque placa
(4,760)numina, tu sparsos per nemus
omne deos.
(4,761)nec dryadas nec nos videamus
labra Dianae
(4,762)nec Faunum, medio cum premit
arva die.
(4,763)pelle procul morbos; valeant
hominesque gregesque,
(4,764)et valeant vigiles, provida
turba, canes.
(4,765)neve minus multos redigam
quam mane fuerunt,
(4,766)neve gemam referens vellera
rapta lupo.
(4,767)absit iniqua fames: herbae
frondesque supersint,
(4,768)quaeque lavent artus quaeque
bibantur aquae.
(4,769)ubera plena premam, referat
mihi caseus aera,
(4,770)dentque viam liquido vimina
rara sero;
(4,771)sitque salax aries,
conceptaque semina coniunx
(4,772)reddat, et in stabulo multa
sit agna meo;
(4,773)lanaque proveniat nullas
laesura puellas,
(4,774)mollis et ad teneras
quamlibet apta manus.
(4,775)quae precor, eveniant, et
nos faciamus ad annum
(4,776)pastorum dominae grandia
liba Pali.
(4,777)his dea placanda est: haec
tu conversus ad ortus
(4,778)dic quater et vivo perlue
rore manus.
(4,779)tum licet adposita, veluti
cratere, camella
(4,780)lac niveum potes
purpureamque sapam;
(4,781)moxque per ardentes stipulae
crepitantis acervos
(4,782)traicias celeri strenua
membra pede.
(4,783)expositus mos est; moris
mihi restat origo:
(4,784)turba facit dubium coeptaque
nostra tenet.
(4,785)omnia purgat edax ignis
vitiumque metallis
(4,786)excoquit: idcirco cum duce
purgat oves?
(4,787)an, quia cunctarum contraria
semina rerum
(4,788)sunt duo discordes, ignis et
unda, dei,
(4,789)iunxerunt elementa patres,
aptumque putarunt
(4,790)ignibus et sparsa tangere
corpus aqua?
(4,791)an, quod in his vitae causa
est, haec perdidit exul,
(4,792)his nova fit coniunx, haec
duo magna putant?
(4,793)vix equidem credo: sunt qui
Phaethonta referri
(4,794)credant et nimias
Deucalionis aquas.
(4,795)pars quoque, cum saxis
pastores saxa feribant,
(4,796)scintillam subito
prosiluisse ferunt;
(4,797)prima quidem periit,
stipulis excepta secunda est:
(4,798)hoc argumentum flamma
Parilis habet?
(4,799)an magis hunc morem pietas
Aeneia fecit,
(4,800)innocuum victo cui dedit
ignis iter?
(4,801)num tamen est vero propius,
cum condita Roma est,
(4,802)transferri iussos in nova
tecta Lares,
(4,803)mutantesque domum tectis
agrestibus ignem
(4,804)et cessaturae subposuisse
casae,
(4,805)per flammas saluisse pecus,
saluisse colonos?
(4,806)quod fit natali nunc quoque,
Roma, tuo.
(4,807)ipse locum casus vati facit:
Urbis origo
(4,808)venit; ades factis, magne
Quirine, tuis.
(4,809)iam luerat poenas frater
Numitoris, et omne
(4,810)pastorum gemino sub duce
volgus erat;
(4,811)contrahere agrestes et
moenia ponere utrique
(4,812)convenit: ambigitur moenia
ponat uter.
(4,813)nil opus est dixit certamine
Romulus ullo;
(4,814)magna fides avium est:
experiamur aves.
(4,815)res placet: alter init
nemorosi saxa Palati;
(4,816)alter Aventinum mane cacumen
init.
(4,817)sex Remus, hic volucres bis
sex videt ordine; pacto
(4,818)statur, et arbitrium Romulus
urbis habet.
(4,819)apta dies legitur qua moenia
signet aratro:
(4,820)sacra Palis suberant; inde
movetur opus.
(4,821)fossa fit ad solidum, fruges
iaciuntur in ima
(4,822)et de vicino terra petita
solo;
(4,823)fossa repletur humo,
plenaeque imponitur ara,
(4,824)et novus accenso fungitur
igne focus.
(4,825)inde premens stivam designat
moenia sulco;
(4,826)alba iugum niveo cum bove
vacca tulit.
(4,827)vox fuit haec regis:
condenti, Iuppiter, urbem,
(4,828)et genitor Mavors Vestaque
mater, ades,
(4,829)quosque pium est adhibere
deos, advertite cuncti:
(4,830)auspicibus vobis hoc mihi
surgat opus.
(4,831)longa sit huic aetas
dominaeque potentia terrae,
(4,832)sitque sub hac oriens
occiduusque dies.
(4,833)ille precabatur, tonitru
dedit omina laevo
(4,834)Iuppiter, et laevo fulmina
missa polo.
(4,835)augurio laeti iaciunt
fundamina cives,
(4,836)et novus exiguo tempore
murus erat.
(4,837)hoc Celer urget opus, quem
Romulus ipse vocarat,
(4,838)sint que, Celer, curae
dixerat ista tuae,
(4,839)neve quis aut muros aut
factam vomere fossam
(4,840)transeat; audentem talia
dede neci.
(4,841)quod Remus ignorans humiles
contemnere muros
(4,842)coepit, et his populus
dicere tutus erit?
(4,843)nec mora, transiluit: rutro
Celer occupat ausum;
(4,844)ille premit duram
sanguinulentus humum.
(4,845)haec ubi rex didicit,
lacrimas introrsus obortas
(4,846)devorat et clausum pectore
volnus habet.
(4,847)flere palam non volt
exemplaque fortia servat,
(4,848)sic que meos muros transeat
hostis ait.
(4,849)dat tamen exsequias; nec iam
suspendere fletum
(4,850)sustinet, et pietas
dissimulata patet;
(4,851)osculaque adplicuit posito
suprema feretro,
(4,852)atque ait invito frater
adempte, vale,
(4,853)arsurosque artus unxit:
fecere, quod ille,
(4,854)Faustulus et maestas Acca
soluta comas.
(4,855)tum iuvenem nondum facti
flevere Quirites;
(4,856)ultima plorato subdita
flamma rogo est.
(4,857)urbs oritur (quis tunc hoc
ulli credere posset?)
(4,858)victorem terris impositura
pedem.
(4,859)cuncta regas et sis magno
sub Caesare semper,
(4,860)saepe etiam plures nominis
huius habe;
(4,861)et, quotiens steteris domito
sublimis in orbe,
(4,862)omnia sint humeris inferiora
tuis.
(4,863)Dicta Pales nobis: idem
Vinalia dicam.
(4,864)una tamen media est inter
utramque dies.
(4,865)numina, volgares, Veneris
celebrate, puellae:
(4,866)multa professarum quaestibus
apta Venus.
(4,867)poscite ture dato formam
populique favorem,
(4,868)poscite blanditias dignaque
verba ioco;
(4,869)cumque sua dominae date
grata sisymbria myrto
(4,870)tectaque composita iuncea
vincla rosa.
(4,871)templa frequentari Collinae
proxima portae
(4,872)nunc decet; a Siculo nomina
colle tenent,
(4,873)utque Syracusas Arethusidas
abstulit armis
(4,874)Claudius et bello te quoque
cepit, Eryx,
(4,875)carmine vivacis Venus est
translata Sibyllae,
(4,876)inque suae stirpis maluit
urbe coli.
(4,877)cur igitur Veneris festum
Vinalia dicant
(4,878)quaeritis, et quare sit
Iovis ista dies?
(4,879)Turnus an Aeneas Latiae
gener esset Amatae
(4,880)bellum erat: Etruscas Turnus
adorat opes.
(4,881)clarus erat sumptisque ferox
Mezentius armis,
(4,882)et vel equo magnus vel pede
maior erat;
(4,883)quem Rutuli Turnusque suis
adsciscere temptat
(4,884)partibus. haec contra dux
ita Tuscus ait:
(4,885)stat mihi non parvo virtus
mea: volnera testor
(4,886)armaque, quae sparsi
sanguine saepe meo.
(4,887)qui petis auxilium, non
grandia divide mecum
(4,888)praemia, de lacubus proxima
musta tuis.
(4,889)nulla mora est operae:
vestrum est dare, vincere nostrum.
(4,890)quam velit Aeneas ista
negata mihi!
(4,891)adnuerant Rutuli. Mezentius
induit arma,
(4,892)induit Aeneas adloquiturque
Iovem:
(4,893)hostica Tyrrheno vota est
vindemia regi:
(4,894)Iuppiter, e Latio palmite
musta feres.
(4,895)vota valent meliora: cadit
Mezentius ingens
(4,896)atque indignanti pectore
plangit humum.
(4,897)venerat Autumnus calcatis
sordidus uvis:
(4,898)redduntur merito debita vina
Iovi.
(4,899)dicta dies hinc est Vinalia;
Iuppiter illa
(4,900)vindicat, et festis gaudet
inesse suis.
(4,901)Sex ubi, quae restant, luces
Aprilis habebit,
(4,902)in medio cursu tempora veris
erunt,
(4,903)et frustra pecudem quaeres
Athamantidos Helles,
(4,904)signaque dant imbres,
exoriturque Canis.
(4,905)hac mihi Nomento Romam cum
luce redirem,
(4,906)obstitit in media candida
turba via:
(4,907)flamen in antiquae lucum
Robiginis ibat,
(4,908)exta canis flammis, exta
daturus ovis.
(4,909)protinus accessi, ritus ne
nescius essem;
(4,910)edidit haec flamen verba,
Quirine, tuus:
(4,911)aspera Robigo, parcas
Cerialibus herbis,
(4,912)et tremat in summa leve
cacumen humo.
(4,913)tu sata sideribus caeli
nutrita secundi
(4,914)crescere, dum fiant falcibus
apta, sinas.
(4,915)vis tua non levis est: quae
tu frumenta notasti,
(4,916)maestus in amissis illa
colonus habet;
(4,917)nec venti tantum Cereri
nocuere nec imbres,
(4,918)nec sic marmoreo pallet
adusta gelu,
(4,919)quantum si culmos Titan
incalfacit udos:
(4,920)tum locus est irae, diva
timenda, tuae.
(4,921)parce, precor, scabrasque
manus a messibus aufer,
(4,922)neve noce cultis; posse
nocere sat est.
(4,923)nec teneras segetes, sed
durum amplectere ferrum,
(4,924)quodque potest alios perdere
perde prior.
(4,925)utilius gladios et tela
nocentia carpes:
(4,926)nil opus est illis; otia
mundus agit.
(4,927)sarcula nunc durusque bidens
et vomer aduncus,
(4,928)ruris opes, niteant;
inquinet arma situs,
(4,929)conatusque aliquis vagina
ducere ferrum
(4,930)adstrictum longa sentiat
esse mora.
(4,931)at tu ne viola Cererem,
semperque colonus
(4,932)absenti possit solvere vota
tibi.
(4,933)dixerat; a dextra villis
mantele solutis
(4,934)cumque meri patera turis
acerra fuit.
(4,935)tura focis vinumque dedit
fibrasque bidentis
(4,936)turpiaque obscenae (vidimus)
exta canis.
(4,937)tum mihi cur detur sacris
nova victima quaeris?
(4,938)(quaesieram) causam percipe
flamen ait.
(4,939)est Canis, Icarium dicunt,
quo sidere moto
(4,940)tosta sitit tellus
praecipiturque seges:
(4,941)pro cane sidereo canis hic
imponitur arae,
(4,942)et quare fiat nil nisi nomen
habet.
(4,943)Cum Phrygis Assaraci
Tithonia fratre relicto
(4,944)sustulit immenso ter iubar
orbe suum,
(4,945)mille venit variis florum
dea nexa coronis;
(4,946)scaena ioci morem liberioris
habet.
(4,947)exit et in Maias sacrum
Florale Kalendas:
(4,948)tunc repetam, nunc me
grandius urget opus.
(4,949)aufer, Vesta, diem: cognati
Vesta recepta est
(4,950)limine; sic iusti
constituere patres.
(4,951)Phoebus habet partem: Vestae
pars altera cessit:
(4,952)quod superest illis, tertius
ipse tenet.
(4,953)state Palatinae laurus,
praetextaque quercu
(4,954)stet domus: aeternos tres
habet una deos.
(5,1)Quaeritis unde putem Maio data
nomina mensi?
(5,2)non satis est liquido cognita
causa mihi.
(5,3)ut stat et incertus qua sit
sibi nescit eundum,
(5,4)cum videt ex omni parte,
viator, iter,
(5,5)sic, quia posse datur diversas
reddere causas,
(5,6)qua ferar ignoro, copiaque
ipsa nocet.
(5,7)dicite, quae fontes
Aganippidos Hippocrenes,
(5,8)grata Medusaei signa, tenetis,
equi.
(5,9)dissensere deae; quarum
Polyhymnia coepit
(5,10)prima (silent aliae, dictaque
mente notant):
(5,11)post chaos ut primum data
sunt tria corpora mundo
(5,12)inque novas species omne
recessit opus,
(5,13)pondere terra suo subsedit et
aequora traxit:
(5,14)at caelum levitas in loca
summa tulit;
(5,15)sol quoque cum stellis nulla
gravitate retentus
(5,16)et vos, Lunares, exsiluistis,
equi.
(5,17)sed neque terra diu caelo,
nec cetera Phoebo
(5,18)sidera cedebant: par erat
omnis honos.
(5,19)saepe aliquis solio, quod tu,
Saturne, tenebas,
(5,20)ausus de media plebe sedere
deus:
(5,21)nec latus Oceano quisquam
deus advena iunxit,
(5,22)et Themis extremo saepe
recepta loco est,
(5,23)donec Honor placidoque decens
Reverentia voltu
(5,24)corpora legitimis imposuere
toris.
(5,25)hinc sata Maiestas, hos est
dea censa parentes,
(5,26)quaque die partu est edita,
magna fuit.
(5,27)nec mora, consedit medio
sublimis Olympo
(5,28)aurea, purpureo conspicienda
sinu;
(5,29)consedere simul Pudor et
Metus. omne videres
(5,30)numen ad hanc voltus
composuisse suos.
(5,31)protinus intravit mentes
suspectus honorum:
(5,32)fit pretium dignis, nec sibi
quisque placet.
(5,33)hic status in caelo multos
permansit in annos,
(5,34)dum senior fatis excidit arce
deus.
(5,35)Terra feros partus, immania
monstra, Gigantas
(5,36)edidit ausuros in Iovis ire
domum.
(5,37)mille manus illis dedit et
pro cruribus angues,
(5,38)atque ait in magnos arma
movete deos.
(5,39)exstruere hi montes ad sidera
summa parabant
(5,40)et magnum bello sollicitare
Iovem;
(5,41)fulmina de caeli iaculatus
Iuppiter arce
(5,42)vertit in auctores pondera
vasta suos.
(5,43)his bene Maiestas armis
defensa deorum
(5,44)restat, et ex illo tempore
culta manet.
(5,45)assidet inde Iovi, Iovis est
fidissima custos,
(5,46)et praestat sine vi sceptra
timenda Iovi.
(5,47)venit et in terras: coluerunt
Romulus illam
(5,48)et Numa, mox alii, tempore
quisque suo.
(5,49)illa patres in honore pio
matresque tuetur,
(5,50)illa comes pueris
virginibusque venit;
(5,51)illa datos fasces commendat
eburque curule,
(5,52)illa coronatis alta triumphat
equis.
(5,53)finierat voces Polyhymnia:
dicta probarunt
(5,54)Clioque et curvae scita
Thalia lyrae.
(5,55)excipit Uranie: fecere
silentia cunctae,
(5,56)et vox audiri nulla, nisi
illa, potest.
(5,57)magna fuit quondam capitis
reverentia cani,
(5,58)inque suo pretio ruga senilis
erat.
(5,59)Martis opus iuvenes
animosaque bella gerebant,
(5,60)et pro dis aderant in statione
suis;
(5,61)viribus illa minor nec
habendis utilis armis
(5,62)consilio patriae saepe
ferebat opem;
(5,63)nec nisi post annos patuit
tunc curia seros,
(5,64)nomen et aetatis mite senatus
habet.
(5,65)iura dabat populo senior,
finitaque certis
(5,66)legibus est aetas unde
petatur honor,
(5,67)et medius iuvenum, non
indignantibus ipsis,
(5,68)ibat, et interior, si comes
unus erat.
(5,69)verba quis auderet coram sene
digna rubore
(5,70)dicere? censuram longa
senecta dabat.
(5,71)Romulus hoc vidit selectaque
pectora patres
(5,72)dixit: ad hos urbis summa
relata novae.
(5,73)hinc sua maiores tribuisse
vocabula Maio
(5,74)tangor, et aetati consuluisse
suae.
(5,75)et Numitor dixisse potest da,
Romule, mensem
(5,76)hunc senibus, nec avum sustinuisse
nepos.
(5,77)nec leve propositi pignus
successor honoris
(5,78)Iunius, a iuvenum nomine
dictus, habet.
(5,79)tunc sic, neglectos hedera
redimita capillos,
(5,80)prima sui coepit Calliopea
chori:
(5,81)duxerat Oceanus quondam
Titanida Tethyn,
(5,82)qui terram liquidis, qua
patet, ambit aquis;
(5,83)hinc sata Pleione cum
caelifero Atlante
(5,84)iungitur, ut fama est,
Pleiadasque parit.
(5,85)quarum Maia suas forma
superasse sorores
(5,86)traditur et summo concubuisse
Iovi.
(5,87)haec enixa iugo cupressiferae
Cyllenes
(5,88)aetherium volucri qui pede
carpit iter;
(5,89)Arcades hunc Ladonque rapax
et Maenalos ingens
(5,90)rite colunt, luna credita
terra prior.
(5,91)exul ab Arcadia Latios
Euander in agros
(5,92)venerat, impositos attuleratque
deos.
(5,93)hic, ubi nunc Roma est, orbis
caput, arbor et herbae
(5,94)et paucae pecudes et casa
rara fuit:
(5,95)quo postquam ventum est,
consistite, praescia mater
(5,96)nam locus imperii rus erit
istud ait.
(5,97)et matri et vati paret
Nonacrius heros,
(5,98)inque peregrina constitit
hospes humo;
(5,99)sacraque multa quidem, sed
Fauni prima bicornis
(5,100)has docuit gentes
alipedisque dei.
(5,101)semicaper, coleris
cinctutis, Faune, Lupercis,
(5,102)cum lustrant celebres
verbera secta vias;
(5,103)at tu materno donasti nomine
mensem,
(5,104)inventor curvae, furibus
apte, fidis.
(5,105)nec pietas haec prima tua
est: septena putaris,
(5,106)Pleiadum numerum, fila
dedisse lyrae.
(5,107)haec quoque desierat:
laudata est voce suarum.
(5,108)quid faciam? turbae pars
habet omnis idem.
(5,109)gratia Pieridum nobis
aequaliter adsit,
(5,110)nullaque laudetur plusve
minusve mihi.
(5,111)Ab Iove surgat opus. prima
mihi nocte videnda
(5,112)stella est in cunas
officiosa Iovis:
(5,113)nascitur Oleniae signum
pluviale Capellae;
(5,114)illa dati caelum praemia
lactis habet.
(5,115)Nais Amalthea, Cretaea
nobilis Ida,
(5,116)dicitur in silvis occuluisse
Iovem.
(5,117)huic fuit haedorum mater
formosa duorum,
(5,118)inter Dictaeos conspicienda
greges,
(5,119)cornibus aeriis atque in sua
terga recurvis,
(5,120)ubere, quod nutrix posset
habere Iovis.
(5,121)lac dabat illa deo; sed
fregit in arbore cornu,
(5,122)truncaque dimidia parte
decoris erat.
(5,123)sustulit hoc nymphe
cinxitque recentibus herbis,
(5,124)et plenum pomis ad Iovis ora
tulit.
(5,125)ille ubi res caeli tenuit
solioque paterno
(5,126)sedit, et invicto nil Iove
maius erat,
(5,127)sidera nutricem, nutricis
fertile cornu
(5,128)fecit, quod dominae nunc
quoque nomen habet.
(5,129)Praestitibus Maiae Laribus
videre Kalendae
(5,130)aram constitui parvaque
signa deum:
(5,131)voverat illa quidem Curius,
sed multa vetustas
(5,132)destruit; et saxo longa
senecta nocet.
(5,133)causa tamen positi fuerat
cognominis illis
(5,134)quod praestant oculis omnia
tuta suis:
(5,135)stant quoque pro nobis et
praesunt moenibus Urbis,
(5,136)et sunt praesentes
auxiliumque ferunt.
(5,137)at canis ante pedes saxo
fabricatus eodem
(5,138)stabat: quae standi cum Lare
causa fuit?
(5,139)servat uterque domum, domino
quoque fidus uterque:
(5,140)compita grata deo, compita
grata cani.
(5,141)exagitant et Lar et turba
Diania fures:
(5,142)pervigilantque Lares,
pervigilantque canes.
(5,143)bina gemellorum quaerebam
signa deorum
(5,144)viribus annosae facta caduca
morae:
(5,145)mille Lares Geniumque ducis,
qui tradidit illos,
(5,146)Urbs habet, et vici numina
terna colunt.
(5,147)quo feror? Augustus mensis
mihi carminis huius
(5,148)ius dabit: interea Diva
canenda Bona est.
(5,149)est moles nativa, loco res
nomina fecit:
(5,150)appellant Saxum; pars bona
montis ea est.
(5,151)huic Remus institerat
frustra, quo tempore fratri
(5,152)prima Palatinae signa
dedistis aves;
(5,153)templa patres illic oculos
exosa viriles
(5,154)leniter adclivi constituere
iugo.
(5,155)dedicat haec veteris
Crassorum nominis heres,
(5,156)virgineo nullum corpore
passa virum:
(5,157)Livia restituit, ne non
imitata maritum
(5,158)esset et ex omni parte
secuta virum.
(5,159)Postera cum roseam pulsis
Hyperionis astris
(5,160)in matutinis lampada tollet
equis,
(5,161)frigidus Argestes summas
mulcebit aristas,
(5,162)candidaque a Calabris vela
dabuntur aquis.
(5,163)at simul inducent obscura
crepuscula noctem,
(5,164)pars Hyadum toto de grege
nulla latet.
(5,165)ora micant Tauri septem
radiantia flammis,
(5,166)navita quas Hyadas Graius ab
imbre vocat;
(5,167)pars Bacchum nutrisse putat,
pars credidit esse
(5,168)Tethyos has neptes Oceanique
senis.
(5,169)nondum stabat Atlas umeros
oneratus Olympo
(5,170)cum satus est forma
conspiciendus Hyas:
(5,171)hunc stirps Oceani maturis
nixibus Aethra
(5,172)edidit et nymphas, sed prior
ortus Hyas.
(5,173)dum nova lanugo est, pavidos
formidine cervos
(5,174)terret, et est illi praeda
benigna lepus:
(5,175)at postquam virtus annis
adolevit, in apros
(5,176)audet et hirsutas comminus
ire leas;
(5,177)dumque petit latebras fetae
catulosque leaenae,
(5,178)ipse fuit Libycae praeda
cruenta ferae.
(5,179)mater Hyan et Hyan maestae
flevere sorores
(5,180)cervicemque polo
subpositurus Atlas.
(5,181)victus uterque parens tamen
est pietate sororum:
(5,182)illa dedit caelum, nomina
fecit Hyas.
(5,183)Mater, ades, florum, ludis
celebranda iocosis:
(5,184)distuleram partes mense
priore tuas.
(5,185)incipis Aprili, transis in
tempora Maii:
(5,186)alter te fugiens, cum venit
alter habet.
(5,187)cum tua sint cedantque tibi
confinia mensum,
(5,188)convenit in laudes ille vel
ille tuas.
(5,189)Circus in hunc exit
clamataque palma theatris;
(5,190)hoc quoque cum Circi munere
carmen eat.
(5,191)ipsa doce quae sis: hominum
sententia fallax;
(5,192)optima tu proprii nominis
auctor eris.
(5,193)sic ego; sic nostris
respondit diva rogatis
(5,194)(dum loquitur, vernas efflat
ab ore rosas):
(5,195)Chloris eram quae Flora vocor:
corrupta Latino
(5,196)nominis est nostri littera
Graeca sono.
(5,197)Chloris eram, nymphe campi
felicis, ubi audis
(5,198)rem fortunatis ante fuisse
viris.
(5,199)quae fuerit mihi forma,
grave est narrare modestae;
(5,200)sed generum matri repperit
illa deum.
(5,201)ver erat, errabam; Zephyrus
conspexit, abibam;
(5,202)insequitur, fugio: fortior
ille fuit.
(5,203)et dederat fratri Boreas ius
omne rapinae,
(5,204)ausus Erecthea praemia ferre
domo.
(5,205)vim tamen emendat dando mihi
nomina nuptae,
(5,206)inque meo non est ulla
querella toro.
(5,207)[vere fruor semper: semper
nitidissimus annus,
(5,208)arbor habet frondes, pabula
semper humus.]
(5,209)est mihi fecundus dotalibus
hortus in agris;
(5,210)aura fovet, liquidae fonte
rigatur aquae:
(5,211)hunc meus implevit generoso
flore maritus,
(5,212)atque ait arbitrium tu, dea,
floris habe.
(5,213)saepe ego digestos volui
numerare colores,
(5,214)nec potui: numero copia
maior erat.
(5,215)roscida cum primum foliis
excussa pruina est
(5,216)et variae radiis intepuere
comae,
(5,217)conveniunt pictis incinctae
vestibus Horae,
(5,218)inque leves calathos munera
nostra legunt;
(5,219)protinus accedunt Charites,
nectuntque coronas
(5,220)sertaque caelestes
implicitura comas.
(5,221)prima per immensas sparsi
nova semina gentes:
(5,222)unius tellus ante coloris
erat;
(5,223)prima Therapnaeo feci de
sanguine florem,
(5,224)et manet in folio scripta
querella suo.
(5,225)tu quoque nomen habes
cultos, Narcisse, per hortos,
(5,226)infelix, quod non alter et
alter eras.
(5,227)quid Crocon aut Attin
referam Cinyraque creatum,
(5,228)de quorum per me volnere
surgit honor?
(5,229)Mars quoque, si nescis, per
nostras editus artes:
(5,230)Iuppiter hoc, ut adhuc,
nesciat usque, precor.
(5,231)sancta Iovem Iuno nata sine
matre Minerva
(5,232)officio doluit non eguisse
suo.
(5,233)ibat ut Oceano quereretur
facta mariti;
(5,234)restitit ad nostras fessa
labore fores.
(5,235)quam simul aspexi, quid te,
Saturnia, dixi
(5,236)attulit? exponit, quem
petat, illa, locum;
(5,237)addidit et causam. verbis
solabar amicis.
(5,238)non inquit verbis cura
levanda mea est.
(5,239)si pater est factus neglecto
coniugis usu
(5,240)Iuppiter, et solus nomen
utrumque tenet,
(5,241)cur ego desperem fieri sine
coniuge mater,
(5,242)et parere intacto, dummodo
casta, viro?
(5,243)omnia temptabo latis
medicamina terris,
(5,244)et freta Tartareos
excutiamque sinus.
(5,245)vox erat in cursu: voltum
dubitantis habebam.
(5,246)nescioquid, nymphe, posse
videris ait.
(5,247)ter volui promittere opem,
ter lingua retenta est:
(5,248)ira Iovis magni causa
timoris erat.
(5,249)fer, precor, auxilium dixit,
celabitur auctor,
(5,250)et Stygiae numen
testificatur aquae.
(5,251)quod petis, Oleniis inquam
mihi missus ab arvis
(5,252)flos dabit: est hortis
unicus ille meis.
(5,253)qui dabat, hoc dixit
sterilem quoque tange iuvencam,
(5,254)mater erit: tetigi, nec
mora, mater erat.
(5,255)protinus haerentem decerpsi
pollice florem;
(5,256)tangitur, et tacto concipit
illa sinu.
(5,257)iamque gravis Thracen et
laeva Propontidos intrat,
(5,258)fitque potens voti, Marsque
creatus erat.
(5,259)qui memor accepti per me
natalis habeto
(5,260)tu quoque Romulea dixit in
urbe locum.
(5,261)forsitan in teneris tantum
mea regna coronis
(5,262)esse putes. tangit numen et
arva meum.
(5,263)si bene floruerint segetes,
erit area dives:
(5,264)si bene floruerit vinea,
Bacchus erit;
(5,265)si bene floruerint oleae,
nitidissimus annus,
(5,266)pomaque proventum temporis
huius habent.
(5,267)flore semel laeso pereunt
viciaeque fabaeque,
(5,268)et pereunt lentes, advena
Nile, tuae.
(5,269)vina quoque in magnis
operose condita cellis
(5,270)florent, et nebulae dolia
summa tegunt.
(5,271)mella meum munus: volucres
ego mella daturas
(5,272)ad violam et cytisos et
thyma cana voco.
(5,273)[nos quoque idem facimus
tunc, cum iuvenalibus annis
(5,274)luxuriant animi, corporaque
ipsa vigent.]
(5,275)talia dicentem tacitus
mirabar; at illa
(5,276)ius tibi discendi, siqua
requiris ait.
(5,277)dic, dea, respondi ludorum
quae sit origo.
(5,278)vix bene desieram, rettulit
illa mihi:
(5,279)cetera luxuriae nondum
instrumenta vigebant;
(5,280)aut pecus aut latam dives
habebat humum
(5,281)(hinc etiam locuples, hinc
ipsa pecunia dicta est);
(5,282)sed iam de vetito quisque
parabat opes.
(5,283)venerat in morem populi
depascere saltus,
(5,284)idque diu licuit, poenaque
nulla fuit;
(5,285)vindice servabat nullo sua
publica volgus,
(5,286)iamque in privato pascere
inertis erat.
(5,287)plebis ad aediles perducta
licentia talis
(5,288)Publicios; animus defuit
ante viris.
(5,289)rem populus recipit, multam
subiere nocentes:
(5,290)vindicibus laudi publica
cura fuit.
(5,291)multa data est ex parte
mihi, magnoque favore
(5,292)victores ludos instituere
novos;
(5,293)parte locant clivum, qui
tunc erat ardua rupes,
(5,294)utile nunc iter est,
Publiciumque vocant.
(5,295)annua credideram spectacula
facta: negavit,
(5,296)addidit et dictis altera
verba suis:
(5,297)nos quoque tangit honor:
festis gaudemus et aris,
(5,298)turbaque caelestes ambitiosa
sumus.
(5,299)saepe deos aliquis peccando
fecit iniquos,
(5,300)et pro delictis hostia
blanda fuit;
(5,301)saepe Iovem vidi, cum iam
sua mittere vellet
(5,302)fulmina, ture dato sustinuisse
manum.
(5,303)at si neglegimur, magnis
iniuria poenis
(5,304)solvitur, et iustum
praeterit ira modum.
(5,305)respice Thestiaden: flammis
absentibus arsit;
(5,306)causa est, quod Phoebes ara
sine igne fuit.
(5,307)respice Tantaliden: eadem
dea vela tenebat;
(5,308)virgo est, et spretos bis
tamen ulta focos.
(5,309)Hippolyte infelix, velles
coluisse Dionen,
(5,310)cum consternatis diripereris
equis.
(5,311)longa referre mora est
correcta oblivia damnis:
(5,312)me quoque Romani praeteriere
patres.
(5,313)quid facerem, per quod
fierem manifesta doloris?
(5,314)exigerem nostrae qualia
damna notae?
(5,315)excidit officium tristi
mihi: nulla tuebar
(5,316)rura, nec in pretio fertilis
hortus erat;
(5,317)lilia deciderant, violas
arere videres,
(5,318)filaque punicei languida
facta croci.
(5,319)saepe mihi Zephyrus dotes
corrumpere noli
(5,320)ipsa tuas dixit: dos mihi
vilis erat.
(5,321)florebant oleae, venti
nocuere protervi:
(5,322)florebant segetes, grandine
laesa seges.
(5,323)in spe vitis erat, caelum
nigrescit ab Austris
(5,324)et subita frondes
decutiuntur aqua.
(5,325)nec volui fieri nec sum
crudelis in ira;
(5,326)cura repellendi sed mihi
nulla fuit.
(5,327)convenere patres, et, si
bene floreat annus,
(5,328)numinibus nostris annua
festa vovent.
(5,329)adnuimus voto: consul cum
consule ludos
(5,330)Postumio Laenas persoluere
mihi.
(5,331)Quaerere conabar quare
lascivia maior
(5,332)his foret in ludis
liberiorque iocus;
(5,333)sed mihi succurrit numen non
esse severum,
(5,334)aptaque deliciis munera
ferre deam.
(5,335)tempora sutilibus cinguntur
tota coronis,
(5,336)et latet iniecta splendida
mensa rosa;
(5,337)ebrius incinctis philyra
conviva capillis
(5,338)saltat, et imprudens utitur
arte meri;
(5,339)ebrius ad durum formosae
limen amicae
(5,340)cantat, habent unctae mollia
serta comae.
(5,341)nulla coronata peraguntur
seria fronte,
(5,342)nec liquidae vinctis flore
bibuntur aquae;
(5,343)donec eras mixtus nullis,
Acheloe, racemis,
(5,344)gratia sumendae non erat ulla
rosae.
(5,345)Bacchus amat flores: Baccho
placuisse coronam
(5,346)ex Ariadnaeo sidere nosse
potes.
(5,347)scaena levis decet hanc: non
est, mihi credite, non est
(5,348)illa cothurnatas inter
habenda deas.
(5,349)turba quidem cur hos
celebret meretricia ludos
(5,350)non ex difficili causa
petita subest.
(5,351)non est de tetricis, non est
de magna professis:
(5,352)volt sua plebeio sacra
patere choro,
(5,353)et monet aetatis specie, dum
floreat, uti;
(5,354)contemni spinam, cum
cecidere rosae.
(5,355)Cur tamen, ut dantur vestes
Cerialibus albae,
(5,356)sic haec est cultu
versicolore decens?
(5,357)an quia maturis albescit
messis aristis,
(5,358)et color et species floribus
omnis inest?
(5,359)adnuit, et motis flores
cecidere capillis,
(5,360)accidere in mensas ut rosa
missa solet.
(5,361)lumina restabant, quorum me
causa latebat,
(5,362)cum sic errores abstulit
illa meos:
(5,363)vel quia purpureis conlucent
floribus agri,
(5,364)lumina sunt nostros visa
decere dies;
(5,365)vel quia nec flos est hebeti
nec flamma colore,
(5,366)atque oculos in se splendor
uterque trahit;
(5,367)vel quia deliciis nocturna
licentia nostris
(5,368)convenit: a vero tertia
causa venit.
(5,369)est breve praeterea, de quo
mihi quaerere restat,
(5,370)si liceat dixi: dixit et
illa licet.
(5,371)cur tibi pro Libycis
clauduntur rete leaenis
(5,372)inbelles capreae
sollicitusque lepus?
(5,373)non sibi respondit silvas
cessisse, sed hortos
(5,374)arvaque pugnaci non adeunda
ferae.
(5,375)omnia finierat: tenues
secessit in auras,
(5,376)mansit odor; posses scire
fuisse deam.
(5,377)floreat ut toto carmen
Nasonis in aevo,
(5,378)sparge, precor, donis
pectora nostra tuis.
(5,379)Nocte minus quarta promet
sua sidera Chiron
(5,380)semivir et flavi corpore
mixtus equi.
(5,381)Pelion Haemoniae mons est
obversus in Austros:
(5,382)summa virent pinu, cetera
quercus habet.
(5,383)Phillyrides tenuit; saxo
stant antra vetusto,
(5,384)quae iustum memorant
incoluisse senem.
(5,385)ille manus olim missuras
Hectora leto
(5,386)creditur in lyricis
detinuisse modis.
(5,387)venerat Alcides exhausta
parte laborum,
(5,388)iussaque restabant ultima
paene viro.
(5,389)stare simul casu Troiae duo
fata videres:
(5,390)hinc puer Aeacides, hinc
Iove natus erat.
(5,391)excipit hospitio iuvenem
Philyreius heros,
(5,392)et causam adventus hic
rogat, ille docet.
(5,393)respicit interea clavam
spoliumque leonis,
(5,394)vir que ait his armis,
armaque digna viro!
(5,395)nec se, quin horrens
auderent tangere saetis
(5,396)vellus, Achilleae continuere
manus.
(5,397)dumque senex tractat
squalentia tela venenis,
(5,398)excidit et laevo fixa
sagitta pede est.
(5,399)ingemuit Chiron, traxitque e
corpore ferrum:
(5,400)adgemit Alcides Haemoniusque
puer.
(5,401)ipse tamen lectas Pagasaeis
collibus herbas
(5,402)temperat et varia volnera
mulcet ope;
(5,403)virus edax superabat opem,
penitusque recepta
(5,404)ossibus et toto corpore
pestis erat:
(5,405)sanguine Centauri Lernaeae
sanguis echidnae
(5,406)mixtus ad auxilium tempora
nulla dabat.
(5,407)stabat, ut ante patrem,
lacrimis perfusus Achilles:
(5,408)sic flendus Peleus, si
moreretur, erat.
(5,409)saepe manus aegras manibus
fingebat amicis:
(5,410)morum, quos fecit, praemia
doctor habet.
(5,411)oscula saepe dedit, dixit
quoque saepe iacenti
(5,412)vive, precor, nec me, care,
relinque, pater.
(5,413)nona dies aderat, cum tu,
iustissime Chiron,
(5,414)bis septem stellis corpora
cinctus eras.
(5,415)Hunc Lyra curva sequi
cuperet, sed idonea nondum
(5,416)est via: nox aptum tertia
tempus erit.
(5,417)Scorpios in caelo, cum cras
lucescere Nonas
(5,418)dicimus, a media parte
notandus erit.
(5,419)Hinc ubi protulerit formosa
ter Hesperos ora,
(5,420)ter dederint Phoebo sidera
victa locum,
(5,421)ritus erit veteris, nocturna
Lemuria, sacri:
(5,422)inferias tacitis manibus
illa dabunt.
(5,423)annus erat brevior, nec
adhuc pia februa norant,
(5,424)nec tu dux mensum, Iane
biformis, eras:
(5,425)iam tamen exstincto cineri
sua dona ferebant,
(5,426)compositique nepos busta
piabat avi.
(5,427)mensis erat Maius, maiorum
nomine dictus,
(5,428)qui partem prisci nunc
quoque moris habet.
(5,429)nox ubi iam media est
somnoque silentia praebet,
(5,430)et canis et variae
conticuistis aves,
(5,431)ille memor veteris ritus
timidusque deorum
(5,432)surgit (habent gemini
vincula nulla pedes),
(5,433)signaque dat digitis medio
cum pollice iunctis,
(5,434)occurrat tacito ne levis
umbra sibi.
(5,435)cumque manus puras fontana
perluit unda,
(5,436)vertitur et nigras accipit
ante fabas,
(5,437)aversusque iacit; sed dum
iacit, haec ego mitto,
(5,438)his inquit redimo meque
meosque fabis.
(5,439)hoc novies dicit nec
respicit: umbra putatur
(5,440)colligere et nullo terga
vidente sequi.
(5,441)rursus aquam tangit,
Temesaeaque concrepat aera,
(5,442)et rogat ut tectis exeat
umbra suis.
(5,443)cum dixit novies manes exite
paterni
(5,444)respicit, et pure sacra
peracta putat.
(5,445)dicta sit unde dies, quae
nominis exstet origo
(5,446)me fugit: ex aliquo est
invenienda deo.
(5,447)Pliade nate, mone, virga
venerande potenti:
(5,448)saepe tibi est Stygii regia
visa Iovis.
(5,449)venit adoratus Caducifer.
accipe causam
(5,450)nominis: ex ipso est cognita
causa deo.
(5,451)Romulus ut tumulo fraternas
condidit umbras,
(5,452)et male veloci iusta soluta
Remo,
(5,453)Faustulus infelix et passis
Acca capillis
(5,454)spargebant lacrimis ossa
perusta suis;
(5,455)inde domum redeunt sub prima
crepuscula maesti,
(5,456)utque erat, in duro
procubuere toro.
(5,457)umbra cruenta Remi visa est
adsistere lecto,
(5,458)atque haec exiguo murmure
verba loqui:
(5,459)en ego dimidium vestri
parsque altera voti,
(5,460)cernite sim qualis, qui modo
qualis eram!
(5,461)qui modo, si volucres
habuissem regna iubentes,
(5,462)in populo potui maximus esse
meo,
(5,463)nunc sum elapsa rogi flammis
et inanis imago:
(5,464)haec est ex illo forma
relicta Remo.
(5,465)heu ubi Mars pater est? si
vos modo vera locuti,
(5,466)uberaque expositis ille
ferina dedit.
(5,467)quem lupa servavit, manus
hunc temeraria civis
(5,468)perdidit. o quanto mitior
illa fuit!
(5,469)saeve Celer, crudelem animam
per volnera reddas,
(5,470)utque ego, sub terras
sanguinulentus eas.
(5,471)noluit hoc frater, pietas
aequalis in illo est:
(5,472)quod potuit, lacrimas in mea
fata dedit.
(5,473)hunc vos per lacrimas, per
vestra alimenta rogate
(5,474)ut celebrem nostro signet
honore diem.
(5,475)mandantem amplecti cupiunt
et bracchia tendunt:
(5,476)lubrica prensantes effugit
umbra manus.
(5,477)ut secum fugiens somnos
abduxit imago,
(5,478)ad regem voces fratris
uterque ferunt.
(5,479)Romulus obsequitur, lucemque
Remuria dicit
(5,480)illam, qua positis iusta
feruntur avis.
(5,481)aspera mutata est in lenem
tempore longo
(5,482)littera, quae toto nomine prima
fuit;
(5,483)mox etiam lemures animas
dixere silentum:
(5,484)hic sensus verbi, vis ea
vocis erat.
(5,485)fana tamen veteres illis
clausere diebus,
(5,486)ut nunc ferali tempore
operta vides;
(5,487)nec viduae taedis eadem nec
virginis apta
(5,488)tempora: quae nupsit, non
diuturna fuit.
(5,489)hac quoque de causa, si te
proverbia tangunt,
(5,490)mense malas Maio nubere
volgus ait.
(5,491)sed tamen haec tria sunt sub
eodem tempore festa
(5,492)inter se nulla continuata
die.
(5,493)Quorum si mediis Boeotum
Oriona quaeres,
(5,494)falsus eris: signi causa
canenda mihi.
(5,495)Iuppiter et lato qui regnat
in aequore frater
(5,496)carpebant socias
Mercuriusque vias;
(5,497)tempus erat quo versa iugo
referuntur aratra,
(5,498)et pronus saturae lac bibit
agnus ovis.
(5,499)forte senex Hyrieus, angusti
cultor agelli,
(5,500)hos videt, exiguam stabat ut
ante casam,
(5,501)atque ita longa via est, nec
tempora longa supersunt,
(5,502)dixit et hospitibus ianua
nostra patet.
(5,503)addidit et voltum verbis,
iterumque rogavit:
(5,504)parent promissis
dissimulantque deos.
(5,505)tecta senis subeunt nigro
deformia fumo;
(5,506)ignis in hesterno stipite
parvus erat:
(5,507)ipse genu nixus flammas
exsuscitat aura,
(5,508)et promit quassas comminuitque
faces.
(5,509)stant calices; minor inde
fabas, holus alter habebat,
(5,510)et spumat testo pressus
uterque suo.
(5,511)dumque mora est, tremula dat
vina rubentia dextra:
(5,512)accipit aequoreus pocula
prima deus.
(5,513)quae simul exhausit, da nunc
bibat ordine dixit
(5,514)Iuppiter. audito palluit
ille Iove.
(5,515)ut rediit animus, cultorem
pauperis agri
(5,516)immolat et magno torret in
igne bovem;
(5,517)quaeque puer quondam primis
diffuderat annis
(5,518)promit fumoso condita vina
cado.
(5,519)nec mora, flumineam lino
celantibus ulvam,
(5,520)sic quoque non altis,
incubuere toris.
(5,521)nunc dape, nunc posito
mensae nituere Lyaeo;
(5,522)terra rubens crater, pocula
fagus erant.
(5,523)verba fuere Iovis: si quid
fert impetus, opta:
(5,524)omne feres. placidi verba
fuere senis:
(5,525)cara fuit coniunx, primae
mihi vere iuventae
(5,526)cognita. nunc ubi sit
quaeritis? urna tegit.
(5,527)huic ego iuratus, vobis in
verba vocatis,
(5,528)coniugio dixi sola fruere
meo.
(5,529)et dixi et servo; sed enim
diversa voluntas
(5,530)est mihi: nec coniunx et
pater esse volo.
(5,531)adnuerant omnes. omnes ad
terga iuvenci
(5,532)constiterant - pudor est
ulteriora loqui.
(5,533)tum superiniecta texere
madentia terra:
(5,534)iamque decem menses, et puer
ortus erat.
(5,535)hunc Hyrieus, quia sic
genitus, vocat Uriona:
(5,536)perdidit antiquum littera
prima sonum.
(5,537)creverat immensum: comitem
sibi Delia sumpsit;
(5,538)ille deae custos, ille
satelles erat.
(5,539)verba movent iras non
circumspecta deorum:
(5,540)quam nequeam dixit vincere
nulla fera est.
(5,541)scorpion immisit Tellus:
fuit impetus illi
(5,542)curva gemelliparae spicula
ferre deae;
(5,543)obstitit Orion. Latona
nitentibus astris
(5,544)addidit et meriti praemia dixit
habe.
(5,545)Sed quid et Orion et cetera
sidera mundo
(5,546)cedere festinant, noxque
coartat iter?
(5,547)quid solito citius liquido
iubar aequore tollit
(5,548)candida, Lucifero
praeveniente, dies?
(5,549)fallor, an arma sonant? non
fallimur, arma sonabant:
(5,550)Mars venit et veniens
bellica signa dedit.
(5,551)Ultor ad ipse suos caelo
descendit honores
(5,552)templaque in Augusto
conspicienda foro.
(5,553)et deus est ingens et opus:
debebat in urbe
(5,554)non aliter nati Mars
habitare sui.
(5,555)digna Giganteis haec sunt
delubra tropaeis:
(5,556)hinc fera Gradivum bella
movere decet,
(5,557)seu quis ab Eoo nos impius
orbe lacesset,
(5,558)seu quis ab occiduo sole
domandus erit.
(5,559)perspicit Armipotens operis
fastigia summi,
(5,560)et probat invictas summa
tenere deas;
(5,561)perspicit in foribus
diversae tela figurae,
(5,562)armaque terrarum milite
victa suo.
(5,563)hinc videt Aenean oneratum
pondere caro
(5,564)et tot Iuleae nobilitatis
avos;
(5,565)hinc videt Iliaden umeris
ducis arma ferentem,
(5,566)claraque dispositis acta
subesse viris.
(5,567)spectat et Augusto
praetextum nomine templum,
(5,568)et visum lecto Caesare maius
opus.
(5,569)voverat hoc iuvenis tum cum
pia sustulit arma:
(5,570)a tantis princeps incipiendus
erat.
(5,571)ille manus tendens, hinc
stanti milite iusto,
(5,572)hinc coniuratis, talia dicta
dedit:
(5,573)si mihi bellandi pater est
Vestaeque sacerdos
(5,574)auctor, et ulcisci numen
utrumque paro,
(5,575)Mars, ades et satia
scelerato sanguine ferrum,
(5,576)stetque favor causa pro
meliore tuus.
(5,577)templa feres et, me victore,
vocaberis Ultor.
(5,578)voverat, et fuso laetus ab
hoste redit.
(5,579)nec satis est meruisse semel
cognomina Marti:
(5,580)persequitur Parthi signa
retenta manu.
(5,581)gens fuit et campis et equis
et tuta sagittis
(5,582)et circumfusis invia
fluminibus;
(5,583)addiderant animos Crassorum
funera genti,
(5,584)cum periit miles signaque
duxque simul.
(5,585)signa, decus belli, Parthus
Romana tenebat,
(5,586)Romanaeque aquilae signifer
hostis erat;
(5,587)isque pudor mansisset adhuc,
nisi fortibus armis
(5,588)Caesaris Ausoniae
protegerentur opes.
(5,589)ille notas veteres et longi
dedecus aevi
(5,590)sustulit: agnorunt signa
recepta suos.
(5,591)quid tibi nunc solitae mitti
post terga sagittae,
(5,592)quid loca, quid rapidi
profuit usus equi?
(5,593)Parthe, refers aquilas,
victos quoque porrigis arcus:
(5,594)pignora iam nostri nulla
pudoris habes.
(5,595)rite deo templumque datum
nomenque bis ulto,
(5,596)et meritus voti debita
solvit honor.
(5,597)sollemnes ludos Circo
celebrate, Quirites:
(5,598)non visa est fortem scaena
decere deum.
(5,599)Pliadas aspicies omnes
totumque sororum
(5,600)agmen, ubi ante Idus nox
erit una super:
(5,601)tum mihi non dubiis
auctoribus incipit aestas,
(5,602)et tepidi finem tempora
veris habent.
(5,603)Idibus ora prior stellantia
tollere Taurum
(5,604)indicat: huic signo fabula
nota subest.
(5,605)praebuit ut taurus Tyriae
sua terga puellae
(5,606)Iuppiter et falsa cornua
fronte tulit,
(5,607)illa iubam dextra, laeva
retinebat amictus,
(5,608)et timor ipse novi causa
decoris erat;
(5,609)aura sinus implet, flavos
movet aura capillos:
(5,610)Sidoni, sic fueras
aspicienda Iovi.
(5,611)saepe puellares subduxit ab
aequore plantas,
(5,612)et metuit tactus adsilientis
aquae;
(5,613)saepe deus prudens tergum
demisit in undas,
(5,614)haereat ut collo fortius
illa suo.
(5,615)litoribus tactis stabat sine
cornibus ullis
(5,616)Iuppiter inque deum de bove
versus erat.
(5,617)taurus init caelum: te,
Sidoni, Iuppiter implet,
(5,618)parsque tuum terrae tertia
nomen habet.
(5,619)hoc alii signum Phariam
dixere iuvencam,
(5,620)quae bos ex homine est, ex
bove facta dea.
(5,621)Tum quoque priscorum Virgo
simulacra virorum
(5,622)mittere roboreo scirpea
ponte solet.
(5,623)corpora post decies senos
qui credidit annos
(5,624)missa neci, sceleris crimine
damnat avos.
(5,625)fama vetus, tum cum Saturnia
terra vocata est,
(5,626)talia fatidici dicta fuisse
Iovis:
(5,627)falcifero libata seni duo
corpora gentis
(5,628)mittite, quae Tuscis
excipiantur aquis;
(5,629)donec in haec venit
Tirynthius arva, quotannis
(5,630)tristia Leucadio sacra
peracta modo;
(5,631)illum stramineos in aquam
misisse Quirites,
(5,632)Herculis exemplo corpora
falsa iaci.
(5,633)pars putat, ut ferrent
iuvenes suffragia soli,
(5,634)pontibus infirmos
praecipitasse senes.
(5,635)Thybri, doce verum: tua ripa
vetustior Urbe est;
(5,636)principium ritus tu bene
nosse potes.
(5,637)Thybris harundiferum medio
caput extulit alveo
(5,638)raucaque dimovit talibus ora
sonis:
(5,639)haec loca desertas vidi sine
moenibus herbas:
(5,640)pascebat sparsas utraque
ripa boves,
(5,641)et, quem nunc gentes Tiberim
noruntque timentque,
(5,642)tunc etiam pecori
despiciendus eram.
(5,643)Arcadis Euandri nomen tibi
saepe refertur:
(5,644)ille meas remis advena
torsit aquas.
(5,645)venit et Alcides, turba
comitatus Achiva:
(5,646)Albula, si memini, tunc mihi
nomen erat.
(5,647)excipit hospitio iuvenem
Pallantius heros,
(5,648)et tandem Caco debita poena
venit.
(5,649)victor abit, secumque boves,
Erytheida praedam,
(5,650)abstrahit; at comites
longius ire negant.
(5,651)magnaque pars horum desertis
venerat Argis:
(5,652)montibus his ponunt spemque
laremque suum.
(5,653)saepe tamen patriae dulci
tanguntur amore,
(5,654)atque aliquis moriens hoc
breve mandat opus:
(5,655)mittite me in Tiberim,
Tiberinis vectus ut undis
(5,656)litus ad Inachium pulvis
inanis eam.
(5,657)displicet heredi mandati
cura sepulcri:
(5,658)mortuus Ausonia conditur
hospes humo;
(5,659)scirpea pro domino Tiberi
iactatur imago,
(5,660)ut repetat Graias per freta
longa domos.
(5,661)hactenus, et subiit vivo
rorantia saxo
(5,662)antra; leves cursum
sustinuistis aquae.
(5,663)Clare nepos Atlantis, ades,
quem montibus olim
(5,664)edidit Arcadiis Pleias una
Iovi:
(5,665)pacis et armorum superis
imisque deorum
(5,666)arbiter, alato qui pede
carpis iter,
(5,667)laete lyrae pulsu, nitida
quoque laete palaestra,
(5,668)quo didicit culte lingua
docente loqui,
(5,669)templa tibi posuere patres
spectantia Circum
(5,670)Idibus; ex illo est haec
tibi festa dies.
(5,671)te, quicumque suas
profitentur vendere merces,
(5,672)ture dato tribuas ut sibi
lucra rogant.
(5,673)est aqua Mercurii portae
vicina Capenae;
(5,674)si iuvat expertis credere,
numen habet.
(5,675)huc venit incinctus tunica
mercator et urna
(5,676)purus suffita, quam ferat,
haurit aquam.
(5,677)uda fit hinc laurus, lauro
sparguntur ab uda
(5,678)omnia quae dominos sunt
habitura novos.
(5,679)spargit et ipse suos lauro
rorante capillos,
(5,680)et peragit solita fallere
voce preces:
(5,681)ablue praeteriti periuria
temporis, inquit
(5,682)ablue praeteritae perfida
verba die.
(5,683)sive ego te feci testem,
falsove citavi
(5,684)non audituri numina vana
Iovis,
(5,685)sive deum prudens alium
divamve fefelli,
(5,686)abstulerint celeres improba
dicta Noti:
(5,687)et pateant veniente die
periuria nobis,
(5,688)nec curent superi siqua
locutus ero.
(5,689)da modo lucra mihi, da facto
gaudia lucro,
(5,690)et fac ut emptori verba
dedisse iuvet.
(5,691)talia Mercurius poscenti
ridet ab alto,
(5,692)se memor Ortygias
subripuisse boves.
(5,693)At mihi pande, precor, tanto
meliora petenti,
(5,694)in Geminos ex quo tempore
Phoebus eat.
(5,695)cum totidem de mense dies
superesse videbis
(5,696)quot sunt Herculei facta
laboris ait.
(5,697)dic ego respondi causam mihi
sideris huius.
(5,698)causam facundo reddidit ore
deus:
(5,699)abstulerant raptas Phoeben
Phoebesque sororem
(5,700)Tyndaridae fratres, hic
eques, ille pugil.
(5,701)bella parant repetuntque
suas et frater et Idas,
(5,702)Leucippo fieri pactus
uterque gener.
(5,703)his amor ut repetant, illis
ut reddere nolint,
(5,704)suadet; et ex causa pugnat
uterque pari.
(5,705)effugere Oebalidae cursu
potuere sequentes,
(5,706)sed visum celeri vincere
turpe fuga.
(5,707)liber ab arboribus locus
est, apta area pugnae:
(5,708)constiterant illo (nomen
Aphidna) loco.
(5,709)pectora traiectus Lynceo Castor
ab ense
(5,710)non exspectato volnere
pressit humum;
(5,711)ultor adest Pollux, et
Lyncea perforat hasta,
(5,712)qua cervix umeros continuata
premit.
(5,713)ibat in hunc Idas, vixque
est Iovis igne repulsus;
(5,714)tela tamen dextrae fulmine
rapta negant.
(5,715)iamque tibi, Pollux, caelum
sublime patebat,
(5,716)cum mea dixisti percipe
verba, pater:
(5,717)quod mihi das uni caelum,
partire duobus;
(5,718)dimidium toto munere maius
erit.
(5,719)dixit et alterna fratrem
statione redemit:
(5,720)utile sollicitae sidus
utrumque rati.
(5,721)Ad Ianum redeat, qui quaerit
Agonia quid sint:
(5,722)quae tamen in fastis hoc
quoque tempus habent.
(5,723)Nocte sequente diem canis
Erigoneius exit:
(5,724)est alio signi reddita causa
loco.
(5,725)Proxima Volcani lux est,
Tubilustria dicunt:
(5,726)lustrantur purae, quas facit
ille, tubae.
(5,727)Quattuor inde notis locus
est, quibus ordine lectis
(5,728)vel mos sacrorum vel fuga
regis inest.
(5,729)Nec te praetereo, populi
Fortuna potentis
(5,730)publica, cui templum luce
sequente datum est.
(5,731)hanc ubi dives aquis
acceperit Amphitrite,
(5,732)grata Iovi fulvae rostra
videbis avis.
(5,733)auferet ex oculis veniens
aurora Booten,
(5,734)continuaque die sidus
Hyantis erit.
(6,1)Hic quoque mensis habet dubias
in nomine causas:
(6,2)quae placeat, positis omnibus
ipse leges.
(6,3)facta canam; sed erunt qui me
finxisse loquantur,
(6,4)nullaque mortali numina visa
putent.
(6,5)est deus in nobis, agitante
calescimus illo;
(6,6)impetus hic sacrae semina
mentis habet:
(6,7)fas mihi praecipue voltus
vidisse deorum,
(6,8)vel quia sum vates, vel quia
sacra cano.
(6,9)est nemus arboribus densum,
secretus ab omni
(6,10)voce locus, si non
obstreperetur aquis:
(6,11)hic ego quaerebam coepti quae
mensis origo
(6,12)esset, et in cura nominis
huius eram.
(6,13)ecce deas vidi, non quas
praeceptor arandi
(6,14)viderat, Ascraeas cum
sequeretur oves;
(6,15)nec quas Priamides in aquosae
vallibus Idae
(6,16)contulit: ex illis sed tamen
una fuit,
(6,17)ex illis fuit una, sui
germana mariti;
(6,18)haec erat, agnovi, quae stat
in arce Iovis.
(6,19)horrueram tacitoque animum
pallore fatebar;
(6,20)tum dea, quos fecit, sustulit
ipsa metus.
(6,21)namque ait o vates, Romani
conditor anni,
(6,22)ause per exiguos magna
referre modos,
(6,23)ius tibi fecisti numen
caeleste videndi,
(6,24)cum placuit numeris condere
festa tuis:
(6,25)ne tamen ignores volgique
errore traharis,
(6,26)Iunius a nostro nomine nomen
habet.
(6,27)est aliquid nupsisse Iovi,
Iovis esse sororem:
(6,28)fratre magis dubito glorier
anne viro.
(6,29)si genus aspicitur, Saturnum
prima parentem
(6,30)feci, Saturni sors ego prima
fui.
(6,31)a patre dicta meo quondam
Saturnia Roma est:
(6,32)haec illi a caelo proxima
terra fuit.
(6,33)si torus in pretio est, dicor
matrona Tonantis,
(6,34)iunctaque Tarpeio sunt mea
templa Iovi.
(6,35)an potuit Maio paelex dare
nomina mensi,
(6,36)hic honor in nobis invidiosus
erit?
(6,37)cur igitur regina vocor
princepsque dearum,
(6,38)aurea cur dextrae sceptra
dedere meae?
(6,39)an facient mensem luces,
Lucinaque ab illis
(6,40)dicar, et a nullo nomina
mense traham?
(6,41)tum me paeniteat posuisse
fideliter iras
(6,42)in genus Electrae
Dardaniamque domum.
(6,43)causa duplex irae: rapto Ganymede
dolebam,
(6,44)forma quoque Idaeo iudice
victa mea est.
(6,45)paeniteat quod non foveo
Carthaginis arces,
(6,46)cum mea sint illo currus et
arma loco:
(6,47)paeniteat Sparten Argosque
measque Mycenas
(6,48)et veterem Latio subposuisse
Samon:
(6,49)adde senem Tatium
Iunonicolasque Faliscos,
(6,50)quos ego Romanis succubuisse
tuli.
(6,51)sed neque paeniteat, nec gens
mihi carior ulla est:
(6,52)hic colar, hic teneam cum
Iove templa meo.
(6,53)ipse mihi Mavors commendo
moenia dixit
(6,54)haec tibi: tu pollens urbe
nepotis eris.
(6,55)dicta fides sequitur: centum
celebramur in aris,
(6,56)nec levior quovis est mihi
mensis honor.
(6,57)nec tamen hunc nobis
tantummodo praestat honorem
(6,58)Roma: suburbani dant mihi
munus idem.
(6,59)inspice quos habeat nemoralis
Aricia fastos
(6,60)et populus Laurens
Lanuviumque meum:
(6,61)est illic mensis Iunonius.
inspice Tibur
(6,62)et Praenestinae moenia sacra
deae,
(6,63)Iunonale leges tempus: nec
Romulus illas
(6,64)condidit, at nostri Roma
nepotis erat.
(6,65)finierat Iuno, respeximus:
Herculis uxor
(6,66)stabat, et in voltu signa
vigoris erant.
(6,67)non ego, si toto mater me
cedere caelo
(6,68)iusserit, invita matre
morabor ait.
(6,69)nunc quoque non luctor de
nomine temporis huius:
(6,70)blandior, et partes paene
rogantis ago,
(6,71)remque mei iuris malim
tenuisse precando:
(6,72)et faveas causae forsitan
ipse meae.
(6,73)aurea possedit socio
Capitolia templo
(6,74)mater et, ut debet, cum Iove
summa tenet;
(6,75)at decus omne mihi contingit
origine mensis:
(6,76)unicus est, de quo
sollicitamur, honor.
(6,77)quid grave, si titulum
mensis, Romane, dedisti
(6,78)Herculis uxori, posteritasque
memor?
(6,79)haec quoque terra aliquid
debet mihi nomine magni
(6,80)coniugis: huc captas adpulit
ille boves,
(6,81)hic male defensus flammis et
dote paterna
(6,82)Cacus Aventinam sanguine
tinxit humum.
(6,83)ad propiora vocor: populum
digessit ab annis
(6,84)Romulus, in partes
distribuitque duas;
(6,85)haec dare consilium, pugnare
paratior illa est,
(6,86)haec aetas bellum suadet, at
illa gerit.
(6,87)sic statuit, mensesque nota
secrevit eadem:
(6,88)Iunius est iuvenum; qui fuit
ante, senum.
(6,89)dixit; et in litem studio
certaminis issent,
(6,90)atque ira pietas dissimulata
foret:
(6,91)venit Apollinea longas
Concordia lauro
(6,92)nexa comas, placidi numen
opusque ducis.
(6,93)haec ubi narravit Tatium
fortemque Quirinum
(6,94)binaque cum populis regna
coisse suis,
(6,95)et lare communi soceros
generosque receptos,
(6,96)his nomen iunctis Iunius
inquit habet.
(6,97)dicta triplex causa est. at
vos ignoscite, divae:
(6,98)res est arbitrio non
dirimenda meo.
(6,99)ite pares a me. perierunt
iudice formae
(6,100)Pergama: plus laedunt, quam
iuvat una, duae.
(6,101)Prima dies tibi, Carna,
datur. dea cardinis haec est:
(6,102)numine clausa aperit,
claudit aperta suo.
(6,103)unde datas habeat vires,
obscurior aevo
(6,104)fama; sed e nostro carmine
certus eris.
(6,105)adiacet antiquus Tiberino
lucus Alerni:
(6,106)pontifices illuc nunc quoque
sacra ferunt.
(6,107)inde sata est nymphe
(Cranaen dixere priores)
(6,108)nequiquam multis saepe
petita procis.
(6,109)rura sequi iaculisque feras
agitare solebat,
(6,110)nodosasque cava tendere
valle plagas;
(6,111)non habuit pharetram, Phoebi
tamen esse sororem
(6,112)credebant, nec erat, Phoebe,
pudenda tibi.
(6,113)huic aliquis iuvenum
dixisset amantia verba,
(6,114)reddebat tales protinus illa
sonos:
(6,115)haec loca lucis habent
nimis, et cum luce pudoris:
(6,116)si secreta magis ducis in
antra, sequor.
(6,117)credulus ante ut iit,
frutices haec nacta resistit,
(6,118)et latet et nullo est
invenienda modo.
(6,119)viderat hanc Ianus, visaeque
cupidine captus
(6,120)ad duram verbis mollibus
usus erat.
(6,121)nympha iubet quaeri de more
remotius antrum,
(6,122)utque comes sequitur,
destituitque ducem.
(6,123)stulta! videt Ianus quae
post sua terga gerantur:
(6,124)nil agis, et latebras
respicit ille tuas.
(6,125)nil agis, en! dixi: nam te
sub rupe latentem
(6,126)occupat amplexu, speque
potitus ait
(6,127)ius pro concubitu nostro
tibi cardinis esto:
(6,128)hoc pretium positae
virginitatis habe.
(6,129)sic fatus spinam, qua
tristes pellere posset
(6,130)a foribus noxas (haec erat
alba) dedit.
(6,131)sunt avidae volucres, non
quae Phineia mensis
(6,132)guttura fraudabant, sed
genus inde trahunt:
(6,133)grande caput, stantes oculi,
rostra apta rapinis;
(6,134)canities pennis, unguibus
hamus inest;
(6,135)nocte volant puerosque
petunt nutricis egentes,
(6,136)et vitiant cunis corpora
rapta suis;
(6,137)carpere dicuntur lactentia
viscera rostris,
(6,138)et plenum poto sanguine
guttur habent.
(6,139)est illis strigibus nomen;
sed nominis huius
(6,140)causa quod horrenda stridere
nocte solent.
(6,141)sive igitur nascuntur aves,
seu carmine fiunt
(6,142)neniaque in volucres Marsa
figurat anus,
(6,143)in thalamos venere Procae:
Proca natus in illis
(6,144)praeda recens avium quinque
diebus erat,
(6,145)pectoraque exsorbent avidis
infantia linguis;
(6,146)at puer infelix vagit
opemque petit.
(6,147)territa voce sui nutrix
accurrit alumni,
(6,148)et rigido sectas invenit
ungue genas.
(6,149)quid faceret? color oris
erat qui frondibus olim
(6,150)esse solet seris, quas nova
laesit hiems.
(6,151)pervenit ad Cranaen, et rem
docet. illa timorem
(6,152)pone: tuus sospes dixit
alumnus erit.
(6,153)venerat ad cunas; flebant
materque paterque:
(6,154)sistite vos lacrimas, ipsa
medebor ait.
(6,155)protinus arbutea postes ter
in ordine tangit
(6,156)fronde, ter arbutea limina
fronde notat,
(6,157)spargit aquis aditus (et
aquae medicamen habebant)
(6,158)extaque de porca cruda
bimenstre tenet,
(6,159)atque ita noctis aves, extis
puerilibus inquit
(6,160)parcite: pro parvo victima
parva cadit.
(6,161)cor pro corde, precor, pro
fibris sumite fibras:
(6,162)hanc animam vobis pro
meliore damus.
(6,163)sic ubi libavit, prosecta
sub aethere ponit,
(6,164)quique adsint sacris
respicere illa vetat:
(6,165)virgaque Ianalis de spina
subditur alba,
(6,166)qua lumen thalamis parva
fenestra dabat.
(6,167)post illud nec aves cunas
violasse feruntur,
(6,168)et rediit puero qui fuit
ante color.
(6,169)Pinguia cur illis gustentur
larda Kalendis
(6,170)mixtaque cum calido sit faba
farre rogas?
(6,171)prisca dea est, aliturque
cibis quibus ante solebat,
(6,172)nec petit adscitas luxuriosa
dapes.
(6,173)piscis adhuc illi populo
sine fraude natabat,
(6,174)ostreaque in conchis tuta
fuere suis;
(6,175)nec Latium norat quam
praebet Ionia dives
(6,176)nec quae Pygmaeo sanguine
gaudet avis;
(6,177)et praeter pennas nihil in
pavone placebat,
(6,178)nec tellus captas miserat
arte feras.
(6,179)sus erat in pretio, caesa
sue festa colebant;
(6,180)terra fabas tantum duraque
farra dabat.
(6,181)quae duo mixta simul sextis
quicumque Kalendis
(6,182)ederit, huic laedi viscera
posse negant.
(6,183)Arce quoque in summa Iunoni
templa Monetae
(6,184)ex voto memorant facta,
Camille, tuo.
(6,185)ante domus Manli fuerat, qui
Gallica quondam
(6,186)a Capitolino reppulit arma
Iove.
(6,187)quam bene, di magni, pugna
cecidisset in illa
(6,188)defensor solii, Iuppiter
alte, tui!
(6,189)vixit, ut occideret damnatus
crimine regni:
(6,190)hunc illi titulum longa
senecta dabat.
(6,191)Lux eadem Marti festa est,
quem prospicit extra
(6,192)adpositum Tectae porta
Capena Viae.
(6,193)te quoque, Tempestas,
meritam delubra fatemur,
(6,194)cum paene est Corsis obruta
classis aquis.
(6,195)haec hominum monimenta
patent: si quaeritis astra,
(6,196)tunc oritur magni praepes
adunca Iovis.
(6,197)Postera lux Hyadas, Taurinae
cornua frontis,
(6,198)evocat, et multa terra
madescit aqua.
(6,199)Mane ubi bis fuerit
Phoebusque iteraverit ortus
(6,200)factaque erit posito rore
bis uda seges,
(6,201)hac sacrata die Tusco
Bellona duello
(6,202)dicitur, et Latio prospera
semper adest.
(6,203)Appius est auctor, Pyrrho
qui pace negata
(6,204)multum animo vidit, lumine
captus erat.
(6,205)prospicit a templo summum
brevis area Circum:
(6,206)est ibi non parvae parva
columna notae;
(6,207)hinc solet hasta manu, belli
praenuntia, mitti,
(6,208)in regem et gentes cum
placet arma capi.
(6,209)Altera pars Circi Custode
sub Hercule tuta est,
(6,210)quod deus Euboico carmine
munus habet.
(6,211)muneris est tempus qui Nonas
Lucifer ante est;
(6,212)si titulum quaeris, Sulla
probavit opus.
(6,213)Quaerebam Nonas Sanco
Fidione referrem
(6,214)an tibi, Semo pater; tum
mihi Sancus ait:
(6,215)cuicumque ex istis dederis,
ego munus habebo:
(6,216)nomina terna fero: sic
voluere Cures.
(6,217)hunc igitur veteres donarunt
aede Sabini,
(6,218)inque Quirinali constituere
iugo.
(6,219)Est mihi, sitque, precor,
nostris diuturnior annis,
(6,220)filia, qua felix sospite
semper ero.
(6,221)hanc ego cum vellem genero
dare, tempora taedis
(6,222)apta requirebam, quaeque
cavenda forent:
(6,223)tum mihi post sacras
monstratus Iunius Idus
(6,224)utilis et nuptis, utilis
esse viris,
(6,225)primaque pars huius thalamis
aliena reperta est;
(6,226)nam mihi sic coniunx sancta
Dialis ait:
(6,227)donec ab Iliaca placidus
purgamina Vesta
(6,228)detulerit flavis in mare
Thybris aquis,
(6,229)non mihi detonso crinem
depectere buxo,
(6,230)non ungues ferro subsecuisse
licet,
(6,231)non tetigisse virum, quamvis
Iovis ille sacerdos,
(6,232)quamvis perpetua sit mihi
lege datus.
(6,233)tu quoque ne propera: melius
tua filia nubet
(6,234)ignea cum pura Vesta nitebit
humo.
(6,235)Tertia post Nonas removere
Lycaona Phoebe
(6,236)fertur, et a tergo non habet
Ursa metum.
(6,237)tunc ego me memini ludos in
gramine Campi
(6,238)aspicere et dici, lubrice
Thybri, tuos.
(6,239)festa dies illis qui lina
madentia ducunt,
(6,240)quique tegunt parvis aera
recurva cibis.
(6,241)Mens quoque numen habet:
Mentis delubra videmus
(6,242)vota metu belli, perfide
Poene, tui.
(6,243)Poene, rebellaras, et leto
consulis omnes
(6,244)attoniti Mauras pertimuere
manus.
(6,245)spem metus expulerat, cum
Menti vota senatus
(6,246)suscipit, et melior protinus
illa venit.
(6,247)aspicit instantes mediis sex
lucibus Idus
(6,248)illa dies qua sunt vota
soluta deae.
(6,249)Vesta, fave: tibi nunc
operata resolvimus ora,
(6,250)ad tua si nobis sacra venire
licet.
(6,251)in prece totus eram:
caelestia numina sensi,
(6,252)lactaque purpurea luce
refulsit humus.
(6,253)non equidem vidi (valeant
mendacia vatum)
(6,254)te, dea, nec fueras
aspicienda viro;
(6,255)sed quae nescieram quorumque
errore tenebar
(6,256)cognita sunt nullo
praecipiente mihi.
(6,257)dena quater memorant
habuisse Parilia Romam,
(6,258)cum flammae custos aede
recepta dea est,
(6,259)regis opus placidi, quo non
metuentius ullum
(6,260)numinis ingenium terra
Sabina tulit.
(6,261)quae nunc aere vides,
stipula tum tecta videres,
(6,262)et paries lento vimine
textus erat.
(6,263)hic locus exiguus, qui
sustinet Atria Vestae,
(6,264)tunc erat intonsi regia
magna Numae;
(6,265)forma tamen templi, quae
nunc manet, ante fuisse
(6,266)dicitur, et formae causa
probanda subest.
(6,267)Vesta eadem est et terra:
subest vigil ignis utrique:
(6,268)significant sedem terra
focusque suam.
(6,269)terra pilae similis, nullo
fulcimine nixa,
(6,270)aere subiecto tam grave
pendet onus:
(6,271)ipsa volubilitas libratum
sustinet orbem,
(6,272)quique premat partes angulus
omnis abest:
(6,273)cumque sit in media rerum
regione locata,
(6,274)ut tangat nullum plusve
minusve latus,
(6,275)ni convexa foret, parti
vicinior esset,
(6,276)nec medium terram mundus
haberet onus.
(6,277)arte Syracosia suspensus in
aere clauso
(6,278)stat globus, immensi parva
figura poli,
(6,279)et quantum a summis, tantum
secessit ab imis
(6,280)terra; quod ut fiat forma
rotunda facit.
(6,281)par facies templi; nullus
procurrit in illo
(6,282)angulus, a pluvio vindicat
imbre tholus.
(6,283)cur sit virginibus, quaeris,
dea culta ministris?
(6,284)inveniam causas hac quoque
parte suas.
(6,285)ex Ope Iunonem memorant
Cereremque creatas
(6,286)semine Saturni; tertia Vesta
fuit.
(6,287)utraque nupserunt, ambae
peperisse feruntur;
(6,288)de tribus impatiens restitit
una viri.
(6,289)quid mirum, virgo si virgine
laeta ministra
(6,290)admittit castas ad sua sacra
manus?
(6,291)nec tu aliud Vestam quam
vivam intellege flammam;
(6,292)nataque de flamma corpora
nulla vides.
(6,293)iure igitur virgo est, quae
semina nulla remittit
(6,294)nec capit, et comites virginitatis
amat.
(6,295)esse diu stultus Vestae
simulacra putavi,
(6,296)mox didici curvo nulla
subesse tholo.
(6,297)ignis inexstinctus templo
celatur in illo:
(6,298)effigiem nullam Vesta nec
ignis habet.
(6,299)stat vi terra sua: vi stando
Vesta vocatur;
(6,300)causaque par Grai nominis
esse potest.
(6,301)at focus a flammis et quod
fovet omnia dictus;
(6,302)qui tamen in primis aedibus
ante fuit.
(6,303)hinc quoque vestibulum dici
reor; inde precando
(6,304)praefamur Vestam, quae loca
prima tenet.
(6,305)Ante focos olim scamnis
considere longis
(6,306)mos erat, et mensae credere
adesse deos;
(6,307)nunc quoque, cum fiunt
antiquae sacra Vacunae,
(6,308)ante Vacunales stantque
sedentque focos.
(6,309)venit in hos annos aliquid
de more vetusto:
(6,310)fert missos Vestae pura
patella cibos.
(6,311)Ecce coronatis panis
dependet asellis,
(6,312)et velant scabras florida
serta molas.
(6,313)sola prius furnis torrebant
farra coloni
(6,314)(et Fornacali sunt sua sacra
deae):
(6,315)subpositum cineri panem
focus ipse parabat,
(6,316)strataque erat tepido tegula
quassa solo.
(6,317)inde focum servat pistor
dominamque focorum
(6,318)et quae pumiceas versat
asella molas.
(6,319)praeteream referamne tuum,
rubicunde Priape,
(6,320)dedecus? est multi fabula
parva ioci.
(6,321)turrigera frontem Cybele
redimita corona
(6,322)convocat aeternos ad sua
festa deos;
(6,323)convocat et satyros et,
rustica numina, nymphas;
(6,324)Silenus, quamvis nemo
vocarat, adest.
(6,325)nec licet et longum est
epulas narrare deorum:
(6,326)in multo nox est pervigilata
mero.
(6,327)hi temere errabant in opacae
vallibus Idae,
(6,328)pars iacet et molli gramine
membra levat;
(6,329)hi ludunt, hos somnus habet;
pars bracchia nectit
(6,330)et viridem celeri ter pede
pulsat humum.
(6,331)Vesta iacet placidamque
capit secura quietem,
(6,332)sicut erat, positum caespite
fulta caput.
(6,333)at ruber hortorum custos
nymphasque deasque
(6,334)captat, et errantes fertque
refertque pedes;
(6,335)aspicit et Vestam: dubium nymphamne
putarit
(6,336)an scierit Vestam, scisse
sed ipse negat.
(6,337)spem capit obscenam,
furtimque accedere temptat,
(6,338)et fert suspensos corde
micante gradus.
(6,339)forte senex, quo vectus
erat, Silenus asellum
(6,340)liquerat ad ripas lene
sonantis aquae;
(6,341)ibat ut inciperet longi deus
Hellesponti,
(6,342)intempestivo cum rudit ille
sono.
(6,343)territa voce gravi surgit
dea; convolat omnis
(6,344)turba, per infestas effugit
ille manus.
(6,345)Lampsacos hoc animal solita
est mactare Priapo,
(6,346)apta canens flammis indicis
exta damus.
(6,347)quem tu, diva, memor de pane
monilibus ornas;
(6,348)cessat opus, vacuae
conticuere molae.
(6,349)Nomine quam pretio
celebratior arce Tonantis
(6,350)dicam Pistoris quid velit
ara Iovis.
(6,351)cincta premebantur trucibus
Capitolia Gallis:
(6,352)fecerat obsidio iam diuturna
famem.
(6,353)Iuppiter, ad solium superis
regale vocatis,
(6,354)incipe ait Marti; protinus
ille refert:
(6,355)scilicet ignotum est quae
sit fortuna malorum,
(6,356)et dolor hic animi voce
querentis eget.
(6,357)si tamen ut referam breviter
mala iuncta pudori
(6,358)exigis, Alpino Roma sub
hoste iacet.
(6,359)haec est cui fuerat promissa
potentia rerum,
(6,360)Iuppiter? hanc terris
impositurus eras?
(6,361)iamque suburbanos Etruscaque
contudit arma:
(6,362)spes erat in cursu: nunc
lare pulsa suo est.
(6,363)vidimus ornatos aerata per
atria picta
(6,364)veste triumphales occubuisse
senes;
(6,365)vidimus Iliacae transferri
pignora Vestae
(6,366)sede: putant aliquos
scilicet esse deos.
(6,367)at si respicerent qua vos
habitatis in arce
(6,368)totque domos vestras
obsidione premi,
(6,369)nil opis in cura scirent
superesse deorum,
(6,370)et data sollicita tura
perire manu.
(6,371)atque utinam pugnae pateat
locus; arma capessant,
(6,372)et, si non poterunt
exsuperare, cadant.
(6,373)nunc inopes victus ignavaque
fata timentes
(6,374)monte suo clausos barbara
turba premit.
(6,375)tunc Venus et lituo pulcher
trabeaque Quirinus
(6,376)Vestaque pro Latio multa
locuta suo est.
(6,377)publica respondit cura est
pro moenibus istis
(6,378)Iuppiter et poenas Gallia
victa dabit.
(6,379)tu modo, quae desunt fruges,
superesse putentur
(6,380)effice, nec sedes desere,
Vesta, tuas.
(6,381)quodcumque est solidae Cereris,
cava machina frangat,
(6,382)mollitamque manu duret in
igne focus.
(6,383)iusserat, et fratris virgo
Saturnia iussis
(6,384)adnuit, et mediae tempora
noctis erant.
(6,385)iam ducibus somnum dederat
labor. increpat illos
(6,386)Iuppiter et sacro quid velit
ore docet:
(6,387)surgite, et in medios de
summis arcibus hostes
(6,388)mittite, quam minime mittere
voltis, opem.
(6,389)somnus abit, quaeruntque,
novis ambagibus acti,
(6,390)tradere quam nolint et
iubeantur opem.
(6,391)esse Ceres visa est; iaciunt
Cerialia dona:
(6,392)iacta super galeas scutaque
longa sonant.
(6,393)posse fame vinci spes
excidit: hoste repulso
(6,394)candida Pistori ponitur ara
Iovi.
(6,395)Forte revertebar festis
Vestalibus illa
(6,396)quae Nova Romano nunc Via
iuncta foro est:
(6,397)huc pede matronam nudo
descendere vidi;
(6,398)obstipui tacitus sustinuique
gradum.
(6,399)sensit anus vicina loci,
iussumque sedere
(6,400)adloquitur, quatiens voce
tremente caput:
(6,401)hoc, ubi nunc fora sunt,
udae tenuere paludes;
(6,402)amne redundatis fossa
madebat aquis.
(6,403)Curtius ille lacus, siccas
qui sustinet aras,
(6,404)nunc solida est tellus, sed
lacus ante fuit;
(6,405)qua Velabra solent in Circum
ducere pompas,
(6,406)nil praeter salices cassaque
canna fuit:
(6,407)saepe suburbanas rediens
conviva per undas
(6,408)cantat et ad nautas ebria
verba iacit.
(6,409)nondum conveniens diversis
iste figuris
(6,410)nomen ab averso ceperat amne
deus.
(6,411)hic quoque lucus erat iuncis
et harundine densus
(6,412)et pede velato non adeunda
palus.
(6,413)stagna recesserunt et aquas
sua ripa coercet,
(6,414)siccaque nunc tellus: mos
tamen ille manet.
(6,415)reddiderat causam. valeas,
anus optima dixi;
(6,416)quod superest aevi molle sit
omne tui.
(6,417)Cetera iam pridem didici
puerilibus annis,
(6,418)non tamen idcirco
praetereunda mihi.
(6,419)moenia Dardanides nuper nova
fecerat Ilus
(6,420)(Ilus adhuc Asiae dives
habebat opes);
(6,421)creditur armiferae signum
caeleste Minervae
(6,422)urbis in Iliacae desiluisse
iuga.
(6,423)cura videre fuit: vidi
templumque locumque;
(6,424)hoc superest illi, Pallada
Roma tenet.
(6,425)consulitur Smintheus,
lucoque obscurus opaco
(6,426)hos non mentito reddidit ore
sonos:
(6,427)aetheriam servate deam,
servabitis urbem:
(6,428)imperium secum transferet
illa loci.
(6,429)servat et inclusam summa
tenet Ilus in arce,
(6,430)curaque ad heredem
Laomedonta redit;
(6,431)sub Priamo servata parum:
sic ipsa volebat,
(6,432)ex quo iudicio forma revicta
sua est.
(6,433)seu gener Adrasti, seu
furtis aptus Ulixes,
(6,434)seu fuit Aeneas, eripuisse
ferunt;
(6,435)auctor in incerto, res est
Romana: tuetur
(6,436)Vesta, quod assiduo lumine
cuncta videt.
(6,437)heu quantum timuere patres,
quo tempore Vesta
(6,438)arsit et est tectis obruta
paene suis!
(6,439)flagrabant sancti sceleratis
ignibus ignes,
(6,440)mixtaque erat flammae flamma
profana piae;
(6,441)attonitae flebant demisso
crine ministrae:
(6,442)abstulerat vires corporis
ipse timor.
(6,443)provolat in medium, et magna
succurrite voce,
(6,444)non est auxilium flere
Metellus ait.
(6,445)pignora virgineis fatalia
tollite palmis:
(6,446)non ea sunt voto, sed
rapienda manu.
(6,447)me miserum! dubitatis? ait.
dubitare videbat
(6,448)et pavidas posito procubuisse
genu.
(6,449)haurit aquas, tollensque
manus ignoscite, dixit
(6,450)sacra: vir intrabo non
adeunda viro.
(6,451)si scelus est, in me
commissi poena redundet:
(6,452)sit capitis damno Roma
soluta mei.
(6,453)dixit, et inrupit: factum
dea rapta probavit,
(6,454)pontificisque sui munere
tuta fuit.
(6,455)nunc bene lucetis sacrae sub
Caesare flammae:
(6,456)ignis in Iliacis nunc erit
estque focis;
(6,457)nullaque dicetur vittas
temerasse sacerdos
(6,458)hoc duce, nec viva
defodietur humo:
(6,459)sic incesta perit, quia,
quam violavit, in illam
(6,460)conditur: est Tellus
Vestaque numen idem.
(6,461)Tum sibi Callaico Brutus
cognomen ab hoste
(6,462)fecit et Hispanam sanguine
tinxit humum.
(6,463)scilicet interdum miscentur
tristia laetis,
(6,464)ne populum toto pectore
festa iuvent:
(6,465)Crassus ad Euphraten aquilas
natumque suosque
(6,466)perdidit, et leto est
ultimus ipse datus.
(6,467)Parthe, quid exsultas? dixit
dea signa remittes,
(6,468)quique necem Crassi vindicet
ultor erit.
(6,469)At simul auritis violae
demuntur asellis,
(6,470)et Cereris fruges aspera
saxa terunt,
(6,471)navita puppe sedens Delphina
videbimus, inquit
(6,472)umida cum pulso nox erit
orta die.
(6,473)Iam, Phryx, a nupta
quereris, Tithone, relinqui,
(6,474)et vigil Eois Lucifer exit
aquis:
(6,475)ite, bonae matres (vestrum
Matralia festum),
(6,476)flavaque Thebanae reddite
liba deae.
(6,477)pontibus et magno iuncta est
celeberrima Circo
(6,478)area, quae posito de bove
nomen habet.
(6,479)hac ibi luce ferunt Matutae
sacra parenti
(6,480)sceptriferas Servi templa
dedisse manus.
(6,481)quae dea sit, quare famulas
a limine templi
(6,482)arceat (arcet enim) libaque
tosta petat,
(6,483)Bacche racemiferos hedera
distincte capillos,
(6,484)si domus illa tua est,
derige vatis opus.
(6,485)arserat obsequio Semele
Iovis: accipit Ino
(6,486)te, puer, et summa sedula
nutrit ope.
(6,487)intumuit Iuno, raptum quod
paelice natum
(6,488)educet: at sanguis ille
sororis erat.
(6,489)hinc agitur furiis Athamas
et imagine falsa,
(6,490)tuque cadis patria, parve
Learche, manu;
(6,491)maesta Learcheas mater
tumulaverat umbras
(6,492)et dederat miseris omnia
iusta rogis.
(6,493)haec quoque, funestos ut
erat laniata capillos,
(6,494)prosilit et cunis te,
Melicerta, rapit.
(6,495)est spatio contracta brevi,
freta bina repellit,
(6,496)unaque pulsatur, terra,
duabus aquis:
(6,497)huc venit insanis natum
complexa lacertis,
(6,498)et secum celso mittit in
alta iugo.
(6,499)excipit inlaesos Panope
centumque sorores,
(6,500)et placido lapsu per sua
regna ferunt.
(6,501)nondum Leucothea, nondum
puer ille Palaemon
(6,502)verticibus densi Thybridis
ora tenent.
(6,503)lucus erat, dubium Semelae
Stimulaene vocetur;
(6,504)maenadas Ausonias incoluisse
ferunt:
(6,505)quaerit ab his Ino quae gens
foret. Arcadas esse
(6,506)audit et Euandrum sceptra
tenere loci;
(6,507)dissimulata deam Latias
Saturnia Bacchas
(6,508)instimulat fictis insidiosa
sonis:
(6,509)o nimium faciles, o toto
pectore captae,
(6,510)non venit haec nostris
hospes amica choris.
(6,511)fraude petit, sacrique parat
cognoscere ritum:
(6,512)quo possit poenas pendere
pignus habet.
(6,513)vix bene desierat, complent
ululatibus auras
(6,514)thyiades, effusis per sua
colla comis,
(6,515)iniciuntque manus puerumque
revellere pugnant.
(6,516)quos ignorat adhuc, invocat
illa deos:
(6,517)dique virique loci, miserae
succurrite matri.
(6,518)clamor Aventini saxa
propinqua ferit.
(6,519)adpulerat ripae vaccas
Oetaeus Hiberas;
(6,520)audit, et ad vocem concitus
urget iter:
(6,521)Herculis adventu quae vim
modo ferre parabant
(6,522)turpia femineae terga dedere
fugae.
(6,523)quid petis hinc, (cognorat
enim) matertera Bacchi?
(6,524)an numen, quod me, te quoque
vexat? ait.
(6,525)illa docet partim, partim
praesentia nati
(6,526)continet, et furiis in
scelus isse pudet.
(6,527)Rumor, ut est velox,
agitatis pervolat alis,
(6,528)estque frequens, Ino, nomen
in ore tuum.
(6,529)hospita Carmentis fidos
intrasse penates
(6,530)diceris et longam deposuisse
famem.
(6,531)liba sua properata manu
Tegeaea sacerdos
(6,532)traditur in subito cocta
dedisse foco.
(6,533)nunc quoque liba iuvant
festis Matralibus illam;
(6,534)rustica sedulitas gratior
arte fuit.
(6,535)nunc, ait o vates, venientia
fata resigna,
(6,536)qua licet: hospitiis hoc,
precor, adde meis.
(6,537)parva mora est, caelum vates
ac numina sumit,
(6,538)fitque sui toto pectore
plena dei;
(6,539)vix illam subito posses
cognoscere, tanto
(6,540)sanctior et tanto, quam
modo, maior erat.
(6,541)laeta canam: gaude, defuncta
laboribus Ino
(6,542)dixit, et huic populo
prospera semper ades.
(6,543)numen eris pelagi: natum
quoque pontus habebit.
(6,544)in vestris aliud sumite
nomen aquis:
(6,545)Leucothea Grais, Matuta
vocabere nostris;
(6,546)in portus nato ius erit omne
tuo,
(6,547)quem nos Portunum, sua
lingua Palaemona dicet.
(6,548)ite, precor, nostris aequus
uterque locis.
(6,549)adnuerat, promissa fides;
posuere labores,
(6,550)nomina mutarunt: hic deus,
illa dea est.
(6,551)Cur vetet ancillas accedere
quaeritis? odit,
(6,552)principiumque odii, si sinat
illa, canam.
(6,553)una ministrarum solita est,
Cadmei, tuarum
(6,554)saepe sub amplexus coniugis
ire tui.
(6,555)improbus hanc Athamas furtim
dilexit; ab illa
(6,556)comperit agricolis semina
tosta dari:
(6,557)ipsa quidem fecisse negas,
sed fama recepit:
(6,558)hoc est cur odio sit tibi
serva manus.
(6,559)non tamen hanc pro stirpe
sua pia mater adoret:
(6,560)ipsa parum felix visa fuisse
parens.
(6,561)alterius prolem melius
mandabitis illi:
(6,562)utilior Baccho quam fuit
illa suis.
(6,563)hanc tibi quo properas?
memorant dixisse, Rutili,
(6,564)luce mea Marso consul ab
hoste cades.
(6,565)exitus accessit verbis,
flumenque Toleni
(6,566)purpureum mixtis sanguine fluxit
aquis.
(6,567)proximus annus erat:
Pallantide caesus eadem
(6,568)Didius hostiles ingeminavit
opes.
(6,569)Lux eadem, Fortuna, tua est,
auctorque locusque;
(6,570)sed superiniectis quis latet
iste togis?
(6,571)Servius est, hoc constat
enim: sed causa latendi
(6,572)discrepat, et dubium me
quoque mentis habet.
(6,573)dum dea furtivos timide
profitetur amores,
(6,574)caelestemque homini
concubuisse pudet
(6,575)(arsit enim magno correpta
cupidine regis,
(6,576)caecaque in hoc uno non fuit
illa viro),
(6,577)nocte domum parva solita est
intrare fenestra,
(6,578)unde Fenestellae nomina
porta tenet.
(6,579)nunc pudet, et voltus
velamine celat amatos,
(6,580)oraque sunt multa regia
tecta toga.
(6,581)an magis est verum post
Tulli funera plebem
(6,582)confusam placidi morte
fuisse ducis:
(6,583)nec modus ullus erat,
crescebat imagine luctus,
(6,584)donec eum positis occuluere
togis?
(6,585)tertia causa mihi spatio
maiore canenda est;
(6,586)nos tamen adductos intus
agemus equos.
(6,587)Tullia coniugio, sceleris
mercede, peracto
(6,588)his solita est dictis
exstimulare virum:
(6,589)quid iuvat esse pares, te
nostrae caede sororis
(6,590)meque tui fratris, si pia
vita placet?
(6,591)vivere debuerant et vir meus
et tua coniunx,
(6,592)si nullum ausuri maius
eramus opus.
(6,593)et caput et regnum facio
dotale parentis.
(6,594)si vir es, i, dictas exige
dotis opes.
(6,595)regia res scelus est: socero
cape regna necato,
(6,596)et nostras patrio sanguine
tingue manus.
(6,597)talibus instinctus solio
privatus in alto
(6,598)sederat: attonitum volgus in
arma ruit:
(6,599)hinc cruor et caedes,
infirmaque vincitur aetas:
(6,600)sceptra gener socero rapta
Superbus habet.
(6,601)ipse sub Esquiliis, ubi erat
sua regia, caesus
(6,602)concidit in dura
sanguinulentus humo.
(6,603)filia carpento, patrios
initura penates,
(6,604)ibat per medias alta
feroxque vias.
(6,605)corpus ut aspexit, lacrimis
auriga profusis
(6,606)restitit; hunc tali corripit
illa sono:
(6,607)vadis, an exspectas pretium
pietatis amarum?
(6,608)duc, inquam, invitas ipsa
per ora rotas.
(6,609)certa fides facti: dictus
Sceleratus ab illa
(6,610)vicus, et aeterna res ea
pressa nota.
(6,611)post tamen hoc ausa est
templum, monimenta parentis,
(6,612)tangere: mira quidem, sed
tamen acta loquar.
(6,613)signum erat in solio
residens sub imagine Tulli;
(6,614)dicitur hoc oculis
opposuisse manum,
(6,615)et vox audita est voltus
abscondite nostros,
(6,616)ne natae videant ora nefanda
meae.
(6,617)veste data tegitur; vetat
hanc Fortuna moveri,
(6,618)et sic e templo est ipsa
locuta suo:
(6,619)ore revelato qua primum luce
patebit
(6,620)Servius, haec positi prima
pudoris erit.
(6,621)parcite, matronae, vetitas
attingere vestes
(6,622)(sollemni satis est voce
movere preces),
(6,623)sitque caput semper Romano
tectus amictu
(6,624)qui rex in nostra septimus
urbe fuit.
(6,625)arserat hoc templum: signo
tamen ille pepercit
(6,626)ignis; opem nato Mulciber
ipse tulit.
(6,627)namque pater Tulli Volcanus,
Ocresia mater
(6,628)praesignis facie Corniculana
fuit.
(6,629)hanc secum Tanaquil, sacris
de more peractis,
(6,630)iussit in ornatum fundere
vina focum:
(6,631)hinc inter cineres obsceni
forma virilis
(6,632)aut fuit aut visa est, sed
fuit illa magis.
(6,633)iussa foco captiva sedet:
conceptus ab illa
(6,634)Servius a caelo semina
gentis habet.
(6,635)signa dedit genitor tunc cum
caput igne corusco
(6,636)contigit, inque comis
flammeus arsit apex.
(6,637)Te quoque magnifica,
Concordia, dedicat aede
(6,638)Livia, quam caro praestitit
ipsa viro.
(6,639)disce tamen, veniens aetas:
ubi Livia nunc est
(6,640)porticus, immensae tecta
fuere domus;
(6,641)urbis opus domus una fuit
spatiumque tenebat
(6,642)quo brevius muris oppida
multa tenent.
(6,643)haec aequata solo est, nullo
sub crimine regni,
(6,644)sed quia luxuria visa nocere
sua.
(6,645)sustinuit tantas operum
subvertere moles
(6,646)totque suas heres perdere
Caesar opes:
(6,647)sic agitur censura et sic
exempla parantur,
(6,648)cum vindex, alios quod
monet, ipse facit.
(6,649)Nulla nota est veniente die,
quam dicere possis;
(6,650)Idibus Invicto sunt data
templa Iovi.
(6,651)et iam Quinquatrus iubeor
narrare minores.
(6,652)nunc ades o coeptis, flava
Minerva, meis.
(6,653)cur vagus incedit tota tibicen
in Urbe?
(6,654)quid sibi personae, quid
stola longa volunt?
(6,655)sic ego. sic posita Tritonia
cuspide dixit
(6,656)(possim utinam doctae verba
referre deae):
(6,657)temporibus veterum tibicinis
usus avorum
(6,658)magnus et in magno semper honore
fuit:
(6,659)cantabat fanis, cantabat
tibia ludis,
(6,660)cantabat maestis tibia
funeribus;
(6,661)dulcis erat mercede labor.
tempusque secutum
(6,662)quod subito gratae frangeret
artis opus.
(6,663)adde quod aedilis, pompam
qui funeris irent,
(6,664)artifices solos iusserat
esse decem.
(6,665)exilio mutant Urbem Tiburque
recedunt:
(6,666)exilium quodam tempore Tibur
erat.
(6,667)quaeritur in scaena cava
tibia, quaeritur aris;
(6,668)ducit supremos nenia nulla
toros.
(6,669)servierat quidam,
quantolibet ordine dignus,
(6,670)Tibure, sed longo tempore
liber erat.
(6,671)rure dapes parat ille suo,
turbamque canoram
(6,672)convocat: ad festas convenit
illa dapes.
(6,673)nox erat, et vinis oculique
animique natabant,
(6,674)cum praecomposito nuntius
ore venit,
(6,675)atque ita quid cessas
convivia solvere? dixit
(6,676)auctor vindictae nam venit
ecce tuae.
(6,677)nec mora, convivae valido
titubantia vino
(6,678)membra movent; dubii
stantque labantque pedes.
(6,679)at dominus discedite ait,
plaustroque morantes
(6,680)sustulit; in plaustro
scirpea lata fuit.
(6,681)adliciunt somnos tempus
motusque merumque,
(6,682)potaque se Tibur turba
redire putat.
(6,683)iamque per Esquilias Romanam
intraverat urbem,
(6,684)et mane in medio plaustra
fuere foro.
(6,685)Plautius, ut posset specie
numeroque senatum
(6,686)fallere, personis imperat
ora tegi,
(6,687)admiscetque alios et, ut
hunc tibicina coetum
(6,688)augeat, in longis vestibus
esse iubet;
(6,689)sic reduces bene posse tegi,
ne forte notentur
(6,690)contra collegi iussa venire
sui.
(6,691)res placuit, cultuque novo
licet Idibus uti
(6,692)et canere ad veteres verba
iocosa modos.
(6,693)haec ubi perdocuit, superest
mihi discere dixi
(6,694)cur sit Quinquatrus illa
vocata dies.
(6,695)Martius inquit agit tali mea
nomine festa,
(6,696)estque sub inventis haec
quoque turba meis.
(6,697)prima, terebrato per rara
foramina buxo,
(6,698)ut daret, effeci, tibia
longa sonos.
(6,699)vox placuit: faciem liquidis
referentibus undis
(6,700)vidi virgineas intumuisse
genas.
(6,701)ars mihi non tanti est;
valeas, mea tibia dixi:
(6,702)excipit abiectam caespite
ripa suo.
(6,703)inventam satyrus primum
miratur, et usum
(6,704)nescit, et inflatam sentit
habere sonum;
(6,705)et modo dimittit digitis,
modo concipit auras,
(6,706)iamque inter nymphas arte
superbus erat:
(6,707)provocat et Phoebum. Phoebo
superante pependit;
(6,708)caesa recesserunt a cute
membra sua.
(6,709)sum tamen inventrix
auctorque ego carminis huius:
(6,710)hoc est cur nostros ars
colat ista dies.
(6,711)Tertia nox veniet, qua tu,
Dodoni Thyone,
(6,712)stabis Agenorei fronte
videnda bovis.
(6,713)haec est illa dies qua tu
purgamina Vestae,
(6,714)Thybri, per Etruscas in mare
mittis aquas.
(6,715)Siqua fides ventis, Zephyro
date carbasa, nautae:
(6,716)cras veniet vestris ille
secundus aquis.
(6,717)At pater Heliadum radios ubi
tinxerit undis,
(6,718)et cinget geminos stella
serena polos,
(6,719)tollet humo validos proles
Hyriea lacertos;
(6,720)continua Delphin nocte
videndus erit.
(6,721)scilicet hic olim Volscos
Aequosque fugatos
(6,722)viderat in campis, Algida
terra, tuis;
(6,723)unde suburbano clarus,
Tuberte, triumpho
(6,724)vectus es in niveis postmodo
victor equis.
(6,725)Iam sex et totidem luces de
mense supersunt,
(6,726)huic unum numero tu tamen
adde diem.
(6,727)sol abit a Geminis, et
Cancri signa rubescunt:
(6,728)coepit Aventina Pallas in
arce coli.
(6,729)Iam tua, Laomedon, oritur
nurus, ortaque noctem
(6,730)pellit, et e pratis uda pruina
fugit:
(6,731)reddita, quisquis is est,
Summano templa feruntur,
(6,732)tum cum Romanis, Pyrrhe,
timendus eras.
(6,733)Hanc quoque cum patriis
Galatea receperit undis,
(6,734)plenaque securae terra
quietis erit,
(6,735)surgit humo iuvenis telis adflatus
avitis,
(6,736)et gemino nexas porrigit
angue manus.
(6,737)notus amor Phaedrae, nota
est iniuria Thesei:
(6,738)devovit natum credulus ille
suum.
(6,739)non impune pius iuvenis
Troezena petebat:
(6,740)dividit obstantes pectore
taurus aquas.
(6,741)solliciti terrentur equi,
frustraque retenti
(6,742)per scopulos dominum duraque
saxa trahunt.
(6,743)exciderat curru, lorisque
morantibus artus
(6,744)Hippolytus lacero corpore
raptus erat,
(6,745)reddideratque animam, multum
indignante Diana.
(6,746)nulla Coronides causa
doloris ait:
(6,747)namque pio iuveni vitam sine
volnere reddam,
(6,748)et cedent arti tristia fata
meae.
(6,749)gramina continuo loculis
depromit eburnis:
(6,750)profuerant Glauci manibus
illa prius,
(6,751)tum cum observatas augur
descendit in herbas,
(6,752)usus et auxilio est anguis
ab angue dato.
(6,753)pectora ter tetigit, ter
verba salubria dixit:
(6,754)depositum terra sustulit
ille caput.
(6,755)lucus eum nemorisque sui
Dictynna recessu
(6,756)celat: Aricino Virbius ille
lacu.
(6,757)at Clymenus Clothoque
dolent, haec fila teneri,
(6,758)hic fieri regni iura minora
sui.
(6,759)Iuppiter, exemplum veritus,
derexit in ipsum
(6,760)fulmina qui nimiae moverat
artis opem.
(6,761)Phoebe, querebaris: deus
est, placare parenti:
(6,762)propter te, fieri quod
vetat, ipse facit.
(6,763)Non ego te, quamvis
properabis vincere, Caesar,
(6,764)si vetet auspicium, signa
movere velim.
(6,765)sint tibi Flaminius
Trasimenaque litora testes
(6,766)per volucres aequos multa
monere deos.
(6,767)tempora si veteris quaeris
temeraria damni,
(6,768)quintus ab extremo mense bis
ille dies.
(6,769)postera lux melior: superat
Masinissa Syphacem,
(6,770)et cecidit telis Hasdrubal
ipse suis.
(6,771)Tempora labuntur, tacitisque
senescimus annis,
(6,772)et fugiunt freno non
remorante dies.
(6,773)quam cito venerunt Fortunae
Fortis honores!
(6,774)post septem luces Iunius
actus erit.
(6,775)ite, deam laeti Fortem
celebrate, Quirites:
(6,776)in Tiberis ripa munera regis
habet.
(6,777)pars pede, pars etiam celeri
decurrite cumba,
(6,778)nec pudeat potos inde redire
domum.
(6,779)ferte coronatae iuvenum
convivia, lintres,
(6,780)multaque per medias vina
bibantur aquas.
(6,781)plebs colit hanc, quia qui
posuit de plebe fuisse
(6,782)fertur, et ex humili sceptra
tulisse loco.
(6,783)convenit et servis, serva
quia Tullius ortus
(6,784)constituit dubiae templa
propinqua deae.
(6,785)Ecce suburbana rediens male
sobrius aede
(6,786)ad stellas aliquis talia
verba iacit:
(6,787)zona latet tua nunc, et cras
fortasse latebit:
(6,788)dehinc erit, Orion,
aspicienda mihi.
(6,789)at, si non esset potus,
dixisset eadem
(6,790)venturum tempus solstitiale
die.
(6,791)Lucifero subeunte Lares
delubra tulerunt
(6,792)hic ubi fit docta multa
corona manu.
(6,793)tempus idem Stator aedis
habet, quam Romulus olim
(6,794)ante Palatini condidit ora
iugi.
(6,795)Tot restant de mense dies
quot nomina Parcis,
(6,796)cum data sunt trabeae
templa, Quirine, tuae.
(6,797)Tempus Iuleis cras est natale
Kalendis:
(6,798)Pierides, coeptis addite
summa meis.
(6,799)dicite, Pierides, quis vos
addixerit isti
(6,800)cui dedit invitas victa
noverca manus.
(6,801)sic ego. sic Clio: clari
monimenta Philippi
(6,802)aspicis, unde trahit Marcia
casta genus,
(6,803)Marcia, sacrifico deductum
nomen ab Anco,
(6,804)in qua par facies nobilitate
sua.
(6,805)par animo quoque forma suo
respondet; in illa
(6,806)et genus et facies
ingeniumque simul.
(6,807)nec,
quod laudamus formam, tu turpe putaris:
(6,808)laudamus
magnas hac quoque parte deas.
(6,809)nupta
fuit quondam matertera Caesaris illi:
(6,810)o
decus, o sacra femina digna domo!
(6,811)sic cecinit Clio, doctae
adsensere sorores;
(6,812)adnuit Alcides increpuitque
lyram.