CATULLI CARMINA
1
(1,1)Cui dono
lepidum novum libellum
(1,2)arido
modo pumice expolitum?
(1,3)Corneli,
tibi: namque tu solebas
(1,4)meas esse
aliquid putare nugas
(1,5)iam tum,
cum ausus es unus Italorum
(1,6)omne
aevum tribus explicare chartis,
(1,7)doctis,
Iuppiter, et laboriosis.
(1,8)quare
habe tibi quidquid hoc libelli,
(1,9)qualecumque
quidem, patroni ut ergo
(1,10)plus uno
maneat perenne saeclo.
2
(2,1)Passer,
deliciae meae puellae,
(2,2)quicum
ludere, quem in sinu tenere,
(2,3)cui
primum digitum dare appetenti
(2,4)et acres
solet incitare morsus
(2,5)cum
desiderio meo nitenti
(2,6)carum
nescioquid libet iocari,
(2,7)credo,
ut, cum gravis acquiescet ardor,
(2,8)sit
solaciolum sui doloris:
(2,9)tecum
ludere, sicut ipsa, posse
(2,10)et
tristes animi levare curas
(2,11)tam
gratumst mihi quam ferunt puellae
(2,12)pernici
aureolum fuisse malum,
(2,13)quod
zonam soluit diu ligatam.
3
(3,1)Lugete, o
Veneres Cupidinesque,
(3,2)et
quantumst hominum venustiorum!
(3,3)passer
mortuus est meae puellae,
(3,4)passer,
deliciae meae puellae,
(3,5)quem plus
illa oculis suis amabat:
(3,6)nam
mellitus erat suamque norat
(3,7)ipsam tam
bene quam puella matrem,
(3,8)nec sese
a gremio illius movebat,
(3,9)sed
circumsiliens modo huc modo illuc
(3,10)ad solam
dominam usque pipiabat.
(3,11)qui nunc
it per iter tenebricosum
(3,12)illuc,
unde negant redire quemquam.
(3,13)at vobis
male sit, malae tenebrae
(3,14)Orci,
quae omnia bella devoratis:
(3,15)tam bellum mihi
passerem abstulistis.
(3,16)o factum
male, quod, miselle passer,
(3,17)tua nunc
opera meae puellae
(3,18)flendo
turgiduli rubent ocelli!
4
(4,1)Phaselus
ille, quem videtis, hospites,
(4,2)ait
fuisse navium celerrimus,
(4,3)neque
ullius natantis impetum trabis
(4,4)nequisse
praeterire, sive palmulis
(4,5)opus
foret volare sive linteo.
(4,6)et hoc
negat minacis Hadriatici
(4,7)negare
litus insulasve Cycladas
(4,8)Rhodumque
nobilem horridamque Thracia
(4,9)Propontida
trucemve Ponticum sinum,
(4,10)ubi iste
post phaselus antea fuit
(4,11)comata
silva: nam Cytorio in iugo
(4,12)loquente
saepe sibilum edidit coma.
(4,13)Amastri
Pontica et Cytore buxifer,
(4,14)tibi
haec fuisse et esse cognitissima
(4,15)ait
phaselus; ultima ex origine
(4,16)tuo
stetisse dicit in cacumine,
(4,17)tuo
imbuisse palmulas in aequore,
(4,18)et inde
tot per impotentia freta
(4,19)erum
tulisse, laeva sive dextera
(4,20)vocaret
aura, sive utrumque Iuppiter
(4,21)simul
secundus incidisset in pedem;
(4,22)neque
ulla vota litoralibus deis
(4,23)sibi
esse facta, cum veniret a mari
(4,24)novissime
hunc ad usque limpidum lacum.
(4,25)sed haec
prius fuere: nunc recondita
(4,26)senet
quiete seque dedicat tibi,
(4,27)gemelle
Castor et gemelle Castoris.
5
(5,1)Vivamus,
mea Lesbia, atque amemus,
(5,2)rumoresque
senum severiorum
(5,3)omnes
unius aestimemus assis.
(5,4)soles
occidere et redire possunt:
(5,5)nobis,
cum semel occidit brevis lux,
(5,6)nox est
perpetua una dormienda.
(5,7)da mi
basia mille, deinde centum,
(5,8)dein
mille altera, dein secunda centum,
(5,9)deinde
usque altera mille, deinde centum.
(5,10)dein, cum
milia multa fecerimus,
(5,11)conturbabimus
illa, ne sciamus,
(5,12)aut
nequis malus invidere possit,
(5,13)cum
tantum sciat esse basiorum.
6
(6,1)Flavi,
delicias tuas Catullo,
(6,2)ni sint
illepidae atque inelegantes,
(6,3)velles
dicere nec tacere posses.
(6,4)verum
nescioquid febriculosi
(6,5)scorti
diligis: hoc pudet fateri.
(6,6)nam te
non viduas iacere noctes
(6,7)nequiquam
tacitum cubile clamat
(6,8)sertis ac
Syrio fragrans olivo,
(6,9)pulvinusque
peraeque et hic et ille
(6,10)attritus,
tremulique quassa lecti
(6,11)argutatio
inambulatioque.
(6,12)nil
perstare valet, nihil tacere.
(6,13)cur? non
tam latera effututa pandas,
(6,14)ni tu
quid facias ineptiarum.
(6,15)quare,
quidquid habes boni malique,
(6,16)dic
nobis: volo te ac tuos amores
(6,17)ad caelum
lepido vocare versu.
7
(7,1)Quaeris,
quot mihi basiationes
(7,2)tuae,
Lesbia, sint satis superque.
(7,3)quam
magnus numerus Libyssae harenae
(7,4)laserpiciferis
iacet Cyrenis,
(7,5)oraclum
Iovis inter aestuosi
(7,6)et Batti
veteris sacrum sepulcrum;
(7,7)aut quam
sidera multa, cum tacet nox,
(7,8)furtivos
hominum vident amores:
(7,9)tam te
basia multa basiare
(7,10)vesano
satis et super Catullost,
(7,11)quae nec
pernumerare curiosi
(7,12)possint
nec mala fascinare lingua.
8
(8,1)Miser
Catulle, desinas ineptire,
(8,2)et quod
vides perisse perditum ducas.
(8,3)fulsere
quondam candidi tibi soles,
(8,4)cum
ventitabas quo puella ducebat,
(8,5)amata
nobis quantum amabitur nulla.
(8,6)ibi illa
multa tum iocosa fiebant,
(8,7)quae tu
volebas nec puella nolebat.
(8,8)fulsere
vere candidi tibi soles.
(8,9)nunc iam
illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
(8,10)nec quae
fugit sectare, nec miser vive,
(8,11)sed
obstinata mente perfer, obdura.
(8,12)vale,
puella, iam Catullus obdurat,
(8,13)nec te
requiret nec rogabit invitam.
(8,14)at tu
dolebis, cum rogaberis nulla.
(8,15)scelesta,
vae te! quae tibi manet vita?
(8,16)quis
nunc te adibit? cui videberis bella?
(8,17)quem
nunc amabis? cuius esse diceris?
(8,18)quem
basiabis? cui labella mordebis?
(8,19)at tu,
Catulle, destinatus obdura!
9
(9,1)Verani,
omnibus e meis amicis
(9,2)antistans
mihi milibus trecentis,
(9,3)venistine
domum ad tuos penates
(9,4)fratresque
unanimos anumque matrem?
(9,5)venisti.
o mihi nuntii beati!
(9,6)visam te
incolumem audiamque Hiberum
(9,7)narrantem
loca, facta, nationes,
(9,8)ut mos
est tuus, applicansque collum
(9,9)iucundum
os oculosque saviabor.
(9,10)o quantumst
hominum beatiorum,
(9,11)quid me
laetius est beatiusve?
10
(10,1)Varus me
meus ad suos amores
(10,2)visum
duxerat e foro otiosum,
(10,3)scortillum,
ut mihi tum repente visumst,
(10,4)non sane
illepidum neque invenustum.
(10,5)huc ut
venimus, incidere nobis
(10,6)sermones
varii, in quibus, quid esset
(10,7)iam
Bithynia, quo modo se haberet,
(10,8)ecquonam
mihi profuisset aere.
(10,9)respondi,
id quod erat, nihil neque ipsis
(10,10)nunc
praetoribus esse nec cohorti,
(10,11)cur
quisquam caput unctius referret,
(10,12)praesertim
quibus esset irrumator
(10,13)praetor,
nec faceret pili cohortem.
(10,14)at
certe tamen, inquiunt quod illic
(10,15)natum
dicitur esse, comparasti
(10,16)ad lecticam homines. ego, ut
puellae
(10,17)unum me facerem beatiorem,
(10,18)non
inquam mihi tam fuit maligne,
(10,19)ut,
provincia quod mala incidisset,
(10,20)non
possem octo homines parare rectos.
(10,21)at mi
nullus erat nec hic neque illic,
(10,22)fractum
qui veteris pedem grabati
(10,23)in
collo sibi collocare posset.
(10,24)hic
illa, ut decuit cinaediorem,
(10,25)quaeso,
inquit mihi mi Catulle, paulum
(10,26)istos
commoda! nam volo ad Serapim
(10,27)deferri.
mane, inquii puellae,
(10,28)istud
quod modo dixeram me habere,
(10,29)fugit
me ratio: meus sodalis,
(10,30)Cinnast Gaius, is sibi
paravit.
(10,31)verum, utrum illius an mei,
quid ad me?
(10,32)utor
tam bene quam mihi paratis.
(10,33)sed tu
insulsa male et molesta vivis,
(10,34)per
quam non licet esse neglegentem.
11
(11,1)Furi et
Aureli, comites Catulli,
(11,2)sive in
extremos penetrabit Indos,
(11,3)litus ut
longe resonante Eoa
(11,4)tunditur
unda,
(11,5)sive in
Hyrcanos Arabasve molles,
(11,6)seu Sacas
sagittiferosve Parthos,
(11,7)sive
quae septemgeminus colorat
(11,8)aequora
Nilus,
(11,9)sive
trans altas gradietur Alpes,
(11,10)Caesaris
visens monumenta magni,
(11,11)Gallicum
Rhenum, horribiles vitro ulti-
(11,12)mosque
Britannos,
(11,13)omnia
haec, quaecumque feret voluntas
(11,14)caelitum,
temptare simul parati:
(11,15)pauca
nuntiate meae puellae
(11,16)non
bona dicta.
(11,17)cum
suis vivat valeatque moechis,
(11,18)quos
simul complexa tenet trecentos,
(11,19)nullum
amans vere, sed identidem omnium
(11,20)ilia
rumpens;
(11,21)nec
meum respectet, ut ante, amorem,
(11,22)qui
illius culpa cecidit velut prati
(11,23)ultimi
flos, praetereunte postquam
(11,24)tactus
aratrost.
12
(12,1)Marrucine
Asini, manu sinistra
(12,2)non
belle uteris in ioco atque vino:
(12,3)tollis
lintea neglegentiorum.
(12,4)hoc
salsum esse putas? fugit te, inepte:
(12,5)quamvis
sordida res et invenustast.
(12,6)non
credis mihi? crede Pollioni
(12,7)fratri,
qui tua furta vel talento
(12,8)mutari
velit: est enim leporum
(12,9)differtus
puer ac facetiarum.
(12,10)quare
aut hendecasyllabos trecentos
(12,11)exspecta,
aut mihi linteum remitte;
(12,12)quod me
non movet aestimatione,
(12,13)verumst
mnemosynum mei sodalis.
(12,14)nam
sudaria Saetaba ex Hiberis
(12,15)miserunt
mihi muneri Fabullus
(12,16)et
Veranius: haec amem necessest
(12,17)ut
Veraniolum meum et Fabullum.
13
(13,1)Cenabis
bene, mi Fabulle, apud me
(13,2)paucis,
si tibi di favent, diebus,
(13,3)si tecum
attuleris bonam atque magnam
(13,4)cenam,
non sine candida puella
(13,5)et vino
et sale et omnibus cachinnis.
(13,6)haec si,
inquam, attuleris, venuste noster,
(13,7)cenabis
bene: nam tui Catulli
(13,8)plenus
sacculus est aranearum.
(13,9)sed
contra accipies meros amores
(13,10)seu
quid suavius elegantiusvest:
(13,11)nam unguentum
dabo, quod meae puellae
(13,12)donarunt
Veneres Cupidinesque;
(13,13)quod tu
cum olfacies, deos rogabis,
(13,14)totum
ut te faciant, Fabulle, nasum.
14
(14,1)Ni te
plus oculis meis amarem,
(14,2)iucundissime
Calve, munere isto
(14,3)odissem
te odio Vatiniano:
(14,4)nam quid
feci ego quidve sum locutus,
(14,5)cur me
tot male perderes poetis?
(14,6)isti di
mala multa dent clienti,
(14,7)qui
tantum tibi misit impiorum.
(14,8)quod si,
ut suspicor, hoc novum ac repertum
(14,9)munus
dat tibi Sulla litterator,
(14,10)non est
mi male, sed bene ac beate,
(14,11)quod
non dispereunt tui labores.
(14,12)di
magni, horribilem et sacrum libellum!
(14,13)quem tu
scilicet ad tuum Catullum
(14,14)misti,
continuo ut die periret,
(14,15)Saturnalibus,
optimo dierum!
(14,16)non non
hoc tibi, salse, sic abibit:
(14,17)nam, si
luxerit, ad librariorum
(14,18)curram
scrinia; Caesios, Aquinos,
(14,19)Suffenum,
omnia colligam venena,
(14,20)ac te
his suppliciis remunerabor.
(14,21)vos
hinc interea valete abite
(14,22)illuc,
unde malum pedem attulistis,
(14,23)saecli
incommoda, pessimi poetae!
14a
(14a,1)Siqui
forte mearum ineptiarum
(14a,2)lectores
eritis manusque vestras
(14a,3)non
horrebitis admovere nobis,
(14a,4)[omnem
ponite nunc severitatem:
(14a,5)nam
versus veniunt proterviores.]
15
(15,1)Commendo
tibi me ac meos amores,
(15,2)Aureli.
veniam peto pudenter,
(15,3)ut, si
quicquam animo tuo cupisti,
(15,4)quod castum
expeteres et integellum,
(15,5)conserves
puerum mihi pudice,
(15,6)non dico
a populo - nihil veremur
(15,7)istos,
qui in platea modo huc modo illuc
(15,8)in re
praetereunt sua occupati -
(15,9)verum a
te metuo tuoque pene
(15,10)infesto
pueris bonis malisque.
(15,11)quem tu
qua libet, ut libet, moveto
(15,12)quantum
vis, ubi erit foris paratum:
(15,13)hunc
unum excipio, ut puto, pudenter.
(15,14)quod si
te mala mens furorque vecors
(15,15)in
tantam impulerit, sceleste, culpam,
(15,16)ut
nostrum insidiis caput lacessas,
(15,17)ah tum
te miserum malique fati,
(15,18)quem
attractis pedibus patente porta
(15,19)percurrent
raphanique mugilesque!
16
(16,1)Pedicabo
ego vos et irrumabo,
(16,2)Aureli
pathice et cinaede Furi,
(16,3)qui me
ex versiculis meis putastis,
(16,4)quod
sunt molliculi, parum pudicum.
(16,5)nam
castum esse decet pium poetam
(16,6)ipsum,
versiculos nihil necessest;
(16,7)qui tum
denique habent salem ac leporem,
(16,8)si sunt
molliculi ac parum pudici
(16,9)et quod
pruriat incitare possunt,
(16,10)non
dico pueris, sed his pilosis,
(16,11)qui
duros nequeunt movere lumbos.
(16,12)vos,
quod milia multa basiorum
(16,13)legistis,
male me marem putatis?
(16,14)pedicabo
ego vos et irrumabo.
17
(17,1)O colonia, quae cupis ponte ludere longo,
(17,2)et salire paratum habes, sed vereris inepta
(17,3)crura
ponticuli axulis stantis in recidivis,
(17,4)ne
supinus eat cavaque in palude recumbat:
(17,5)sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
(17,6)in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,
(17,7)munus hoc mihi maximi da, colonia, risus.
(17,8)quendam municipem meum de tuo volo ponte
(17,9)ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
(17,10)verum totius ut lacus putidaeque paludis
(17,11)lividissima maximeque est profunda vorago.
(17,12)insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
(17,13)bimuli tremula patris dormientis in ulna.
(17,14)cui cum sit viridissimo nupta flore puella
(17,15)(et puella tenellulo delicatior haedo,
(17,16)asservanda nigerrimis diligentius uvis),
(17,17)ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,
(17,18)nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
(17,19)in fossa Liguri iacet suppernata securi,
(17,20)tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam;
(17,21)talis iste merus stupor nil videt, nihil audit,
(17,22)ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
(17,23)nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
(17,24)si pote stolidum repente excitare veternum,
(17,25)et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
(17,26)ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
21
(21,1)Aureli,
pater esuritionum,
(21,2)non harum modo,
sed quot aut fuerunt
(21,3)aut sunt aut
aliis erunt in annis,
(21,4)pedicare cupis
meos amores.
(21,5)nec clam: nam
simul es, iocaris una,
(21,6)haerens ad
latus omnia experiris.
(21,7)frustra: nam
insidias mihi struentem
(21,8)tangam te prior
irrumatione.
(21,9)atque id si
faceres satur, tacerem:
(21,10)nunc ipsum id
doleo, quod esurire
(21,11)a temet
puer et sitire discet.
(21,12)quare
desine, dum licet pudico,
(21,13)ne
finem facias, sed irrumatus.
22
(22,1)Suffenus
iste, Vare, quem probe nosti,
(22,2)homost
venustus et dicax et urbanus,
(22,3)idemque
longe plurimos facit versus.
(22,4)puto
esse ego illi milia aut decem aut plura
(22,5)perscripta,
nec sic ut fit in palimpsesto
(22,6)relata:
chartae regiae novae bibli,
(22,7)novi
umbilici, lora rubra membranae -
(22,8)derecta
plumbo et pumice omnia aequata.
(22,9)haec cum
legas, tum bellus ille et urbanus
(22,10)Suffenus
unus caprimulgus aut fossor
(22,11)rursus
videtur: tantum abhorret ac mutat.
(22,12)hoc
quid putamus esse? qui modo scurra
(22,13)aut
siquid hac re scitius videbatur,
(22,14)idem
inficetost inficetior rure,
(22,15)simul
poemata attigit, neque idem umquam
(22,16)aequest
beatus ac poema cum scribit:
(22,17)tam
gaudet in se tamque se ipse miratur.
(22,18)nimirum
idem omnes fallimur, nequest quisquam,
(22,19)quem
non in aliqua re videre Suffenum
(22,20)possis.
suus cuique attributus est error:
(22,21)sed non
videmus manticae quod in tergost.
23
(23,1)Furi,
cui neque servus est neque arca
(23,2)nec
cimex neque araneus neque ignis,
(23,3)verum
est et pater et noverca, quorum
(23,4)dentes
vel silicem comesse possunt,
(23,5)est
pulchre tibi cum tuo parente
(23,6)et cum
coniuge lignea parentis.
(23,7)nec
mirum: bene nam valetis omnes,
(23,8)pulchre
concoquitis, nihil timetis,
(23,9)non
incendia, non graves ruinas,
(23,10)non
facta impia, non dolos veneni,
(23,11)non
casus alios periculorum.
(23,12)atqui
corpora sicciora cornu
(23,13)aut
siquid magis aridumst habetis
(23,14)sole et
frigore et esuritione.
(23,15)quare
non tibi sit bene ac beate?
(23,16)a te
sudor abest, abest saliva,
(23,17)mucusque
et mala pituita nasi.
(23,18)hanc ad munditiem adde
mundiorem,
(23,19)quod culus tibi purior
salillost,
(23,20)nec toto decies cacas in anno;
(23,21)atque
id durius est faba et lupillis,
(23,22)quod tu
si manibus teras fricesque,
(23,23)non
umquam digitum inquinare possis.
(23,24)haec tu
commoda tam beata, Furi,
(23,25)noli
spernere nec putare parvi,
(23,26)et
sestertia quae soles precari
(23,27)centum
desine: nam sat es beatus.
24
(24,1)O qui
flosculus es Iuventiorum,
(24,2)non
horum modo, sed quot aut fuerunt
(24,3)aut
posthac aliis erunt in annis,
(24,4)mallem
divitias Midae dedisses
(24,5)isti,
cui neque servus est neque arca,
(24,6)quam sic te
sineres ab illo amari.
(24,7)quid?
non est homo bellus? inquies. est:
(24,8)sed
bello huic neque servus est neque arca.
(24,9)hoc tu
quam libet abice elevaque:
(24,10)nec
servum tamen ille habet neque arcam.
25
(25,1)Cinaede
Thalle, mollior cuniculi capillo
(25,2)vel
anseris medullula vel imula oricilla
(25,3)vel pene
languido senis situque araneoso,
(25,4)idemque,
Thalle, turbida rapacior procella,
(25,5)cum
dives arca rimulas ostendit oscitantes,
(25,6)remitte
pallium mihi meum, quod involasti,
(25,7)sudariumque
Saetabum catagraphosque Thynos,
(25,8)inepte,
quae palam soles habere tamquam avita.
(25,9)quae
nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
(25,10)ne
laneum latusculum manusque mollicellas
(25,11)inusta
turpiter tibi conscribilent flagella,
(25,12)et
insolenter aestues, velut minuta magno
(25,13)deprensa
navis in mari, vesaniente vento.
26
(26,1)Furi,
villula vestra non ad Austri
(26,2)flatus oppositast neque ad
Favoni
(26,3)nec
saevi Boreae aut Apheliotae,
(26,4)verum ad
milia quindecim et ducentos.
(26,5)o ventum
horribilem atque pestilentem!
27
(27,1)Minister vetuli
puer Falerni,
(27,2)inger mi
calices amariores,
(27,3)ut lex
Postumiae iubet magistrae
(27,4)ebrioso
acino ebriosioris.
(27,5)at vos
quo libet hinc abite, lymphae,
(27,6)vini pernicies,
et ad severos
(27,7)migrate:
hic merus est Thyonianus.
28
(28,1)Pisonis
comites, cohors inanis,
(28,2)aptis
sarcinulis et expeditis,
(28,3)Verani
optime tuque mi Fabulle,
(28,4)quid rerum
geritis? satisne cum isto
(28,5)vappa
frigoraque et famem tulistis?
(28,6)ecquidnam
in tabulis patet lucelli
(28,7)expensum,
ut mihi, qui meum secutus
(28,8)praetorem
refero datum lucello?
(28,9)o Memmi,
bene me ac diu supinum
(28,10)tota
ista trabe lentus irrumasti.
(28,11)sed,
quantum video, pari fuistis
(28,12)casu:
nam nihilo minore verpa
(28,13)farti
estis. pete nobiles amicos!
(28,14)at
vobis mala multa di deaeque
(28,15)dent,
opprobria Romuli Remique.
29
(29,1)Quis hoc
potest videre, quis potest pati,
(29,2)nisi
impudicus et vorax et aleo,
(29,3)Mamurram
habere quod comata Gallia
(29,4)habebat
ante et ultima Britannia?
(29,5)cinaede
Romule, hoc videbis et feres?
(29,6)et ille
nunc superbus et superfluens
(29,7)perambulabit
omnium cubilia,
(29,8)ut
albulus columbus aut Adoneus?
(29,9)cinaede
Romule, hoc videbis et feres?
(29,10)es
impudicus et vorax et aleo.
(29,11)eone
nomine, imperator unice,
(29,12)fuisti
in ultima occidentis insula,
(29,13)ut ista
vestra diffututa mentula
(29,14)ducenties
comesset aut trecenties?
(29,15)quid
est alid sinistra liberalitas?
(29,16)parum
expatravit an parum helluatus est?
(29,17)paterna
prima lancinata sunt bona,
(29,18)secunda
praeda Pontica, inde tertia
(29,19)Hibera,
quam scit amnis aurifer Tagus.
(29,20)eine
Galliae optima et Britanniae?
(29,21)quid
hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest
(29,22)nisi
uncta devorare patrimonia?
(29,23)eone
nomine, urbis o piissimi,
(29,24)socer
generque, perdidistis omnia?
30
(30,1)Alfene
immemor atque unanimis false sodalibus,
(30,2)iam te
nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
(30,3)iam me
prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
(30,4)num
facta impia fallacum hominum caelicolis placent?
(30,5)cum tu
neglegis ac me miserum deseris in malis,
(30,6)eheu,
quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
(30,7)certe
tute iubebas animam tradere, inique, me
(30,8)inducens
in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
(30,9)idem
nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
(30,10)ventos
irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
(30,11)si tu
oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
(30,12)quae te
ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
31
(31,1)Paene
insularum, Sirmio, insularumque
(31,2)ocelle,
quascumque in liquentibus stagnis
(31,3)marique
vasto fert uterque Neptunus,
(31,4)quam te
libenter quamque laetus inviso,
(31,5)vix mi
ipse credens Thyniam atque Bithynos
(31,6)liquisse
campos et videre te in tuto!
(31,7)o quid
solutis est beatius curis,
(31,8)cum mens
onus reponit, ac peregrino
(31,9)labore
fessi venimus larem ad nostrum
(31,10)desideratoque
acquiescimus lecto?
(31,11)hoc est
quod unumst pro laboribus tantis.
(31,12)salve,
venusta Sirmio, atque ero gaude
(31,13)gaudente;
vosque, limpidae lacus undae,
(31,14)ridete
quidquid est domi cachinnorum!
32
(32,1)Amabo,
mea dulcis Ipsitilla,
(32,2)meae
deliciae, mei lepores,
(32,3)iube ad
te veniam meridiatum.
(32,4)et si
iusseris, illud adiuvato,
(32,5)nequis
liminis obseret tabellam,
(32,6)neu tibi
libeat foras abire,
(32,7)sed domi
maneas paresque nobis
(32,8)novem
continuas fututiones.
(32,9)verum,
siquid ages, statim iubeto:
(32,10)nam
pransus iaceo et satur supinus
(32,11)pertundo
tunicamque palliumque.
33
(33,1)O furum optime balneariorum
(33,2)Vibenni pater et cinaede fili
(33,3)(nam
dextra pater inquinatiore,
(33,4)culo
filius est voraciore),
(33,5)cur non
exilium malasque in oras
(33,6)itis,
quandoquidem patris rapinae
(33,7)notae
sunt populo, et nates pilosas,
(33,8)fili,
non potes asse venditare?
34
(34,1)Dianae
sumus in fide
(34,2)puellae
et pueri integri:
(34,3)Dianam
pueri integri
(34,4)puellaeque
canamus.
(34,5)o
Latonia, maximi
(34,6)magna
progenies Iovis,
(34,7)quam
mater prope Deliam
(34,8)deposivit
olivam,
(34,9)montium
domina ut fores
(34,10)silvarumque
virentium
(34,11)saltuumque
reconditorum
(34,12)amniumque
sonantum:
(34,13)tu
Lucina dolentibus
(34,14)Iuno
dicta puerperis,
(34,15)tu
potens Trivia et nothos
(34,16)dicta
lumine Luna.
(34,17)tu
cursu, dea, menstruo
(34,18)metiens
iter annuum,
(34,19)rustica
agricolae bonis
(34,20)tecta
frugibus exples.
(34,21)sis
quocumque tibi placet
(34,22)sancta
nomine, Romulique,
(34,23)antique
ut solitas, bona
(34,24)sospites ope gentem.
35
(35,1)Poetae
tenero, meo sodali,
(35,2)velim
Caecilio, papyre, dicas
(35,3)Veronam
veniat, Novi relinquens
(35,4)Comi
moenia Lariumque litus:
(35,5)nam
quasdam volo cogitationes
(35,6)amici
accipiat sui tuique.
(35,7)quare,
si sapiet, viam vorabit,
(35,8)quamvis
candida milies puella
(35,9)euntem
revocet, manusque collo
(35,10)ambas
iniciens roget morari,
(35,11)quae
nunc, si mihi vera nuntiantur,
(35,12)illum
deperit impotente amore.
(35,13)nam quo
tempore legit incohatam
(35,14)Dindymi
dominam, ex eo misellae
(35,15)ignes interiorem edunt
medullam.
(35,16)ignosco
tibi, Sapphica puella
(35,17)musa
doctior: est enim venuste
(35,18)Magna
Caecilio incohata Mater.
36
(36,1)Annales
Volusi, cacata charta,
(36,2)votum
solvite pro mea puella:
(36,3)nam
sanctae Veneri Cupidinique
(36,4)vovit,
si sibi restitutus essem
(36,5)desissemque
truces vibrare iambos,
(36,6)electissima
pessimi poetae
(36,7)scripta
tardipedi deo daturam
(36,8)infelicibus
ustulanda lignis.
(36,9)nec vos
pessima se puella vidit
(36,10)iocose
ac lepide vovere divis.
(36,11)nunc, o
caeruleo creata ponto,
(36,12)quae
sanctum Idalium Uriosque apertos,
(36,13)quaeque
Ancona Cnidumque harundinosam
(36,14)colis,
quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
(36,15)quaeque
Dyrrachium, Hadriae tabernam,
(36,16)acceptum
face redditumque votum,
(36,17)si non
illepidum neque invenustumst.
(36,18)at vos interea venite in
ignem,
(36,19)pleni
ruris et inficetiarum
(36,20)annales
Volusi, cacata charta!
37
(37,1)Salax
taberna vosque contubernales,
(37,2)a
pilleatis nona fratribus pila,
(37,3)solis
putatis esse mentulas vobis,
(37,4)solis
licere, quidquid est puellarum,
(37,5)confutvere
et putare ceteros hircos?
(37,6)an,
continenter quod sedetis insulsi
(37,7)centum
an ducenti, non putatis ausurum
(37,8)me una
ducentos irrumare sessores?
(37,9)atqui
putate: namque totius vobis
(37,10)frontem
tabernae sopionibus scribam.
(37,11)puella
nam mi, quae meo sinu fugit,
(37,12)amata
tantum quantum amabitur nulla,
(37,13)pro qua
mihi sunt magna bella pugnata,
(37,14)consedit
istic. hanc boni beatique
(37,15)omnes
amatis, et quidem, quod indignumst,
(37,16)omnes
pusilli et semitarii moechi;
(37,17)tu
praeter omnes une de capillatis,
(37,18)cuniculosae
Celtiberiae fili,
(37,19)Egnati,
opaca quem bonum facit barba
(37,20)et dens
Hibera defricatus urina.
38
(38,1)Malest,
Cornifici, tuo Catullo,
(38,2)malest,
me hercule, et est laboriose,
(38,3)et magis
magis in dies et horas.
(38,4)quem tu,
quod minimum facillimumquest,
(38,5)qua
solatus es allocutione?
(38,6)irascor
tibi. sic tuos amores?
(38,7)paulum
quidlibet allocutionis,
(38,8)maestius
lacrimis Simonideis!
39
(39,1)Egnatius,
quod candidos habet dentes,
(39,2)renidet
usque quaque. si ad rei ventumst
(39,3)subsellium,
cum orator excitat fletum,
(39,4)renidet
ille. si ad pii rogum fili
(39,5)lugetur,
orba cum flet unicum mater,
(39,6)renidet
ille. quidquid est, ubicumquest,
(39,7)quodcumque
agit, renidet. hunc habet morbum,
(39,8)neque
elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
(39,9)quare
monendumst te mihi, bone Egnati.
(39,10)si
urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
(39,11)aut
pinguis Umber aut obesus Etruscus
(39,12)aut
Lanuvinus ater atque dentatus
(39,13)aut
Transpadanus, ut meos quoque attingam,
(39,14)aut
quilibet, qui puriter lavit dentes,
(39,15)tamen
renidere usque quaque te nollem:
(39,16)nam
risu inepto res ineptior nullast.
(39,17)nunc
Celtiber es: Celtiberia in terra,
(39,18)quod
quisque minxit, hoc sibi solet mane
(39,19)dentem
atque russam defricare gingivam,
(39,20)ut, quo
iste vester expolitior dens est,
(39,21)hoc te
amplius bibisse praedicet loti.
40
(40,1)Quaenam
te mala mens, miselle Raude,
(40,2)agit
praecipitem in meos iambos?
(40,3)quis
deus tibi non bene advocatus
(40,4)vecordem
parat excitare rixam?
(40,5)an ut
pervenias in ora vulgi?
(40,6)quid
vis? qualibet esse notus optas?
(40,7)eris,
quandoquidem meos amores
(40,8)cum
longa voluisti amare poena.
41
(41,1)Anneiana
puella defututa
(41,2)tota
milia me decem poposcit,
(41,3)ista
turpiculo puella naso,
(41,4)decoctoris
amica Formiani.
(41,5)propinqui,
quibus est puella curae,
(41,6)amicos
medicosque convocate:
(41,7)non est
sana puella, nec rogare,
(41,8)qualis
sit, solet aes imaginosum.
42
(42,1)Adeste,
hendecasyllabi, quot estis
(42,2)omnes,
undique, quotquot estis omnes.
(42,3)iocum me
putat esse moecha turpis,
(42,4)et negat
mihi nostra reddituram
(42,5)pugillaria,
si pati potestis.
(42,6)persequamur
eam et reflagitemus.
(42,7)quae
sit, quaeritis? illa, quam videtis
(42,8)turpe
incedere, mimice ac moleste
(42,9)ridentem
catuli ore Gallicani.
(42,10)circumsistite
eam, et reflagitate:
(42,11)moecha
putida, redde codicillos,
(42,12)redde,
putida moecha, codicillos!
(42,13)non
assis facit? o lutum, lupanar,
(42,14)aut si
perditius potest quid esse!
(42,15)sed non
est tamen hoc satis putandum.
(42,16)conclamate
iterum altiore voce:
(42,17)moecha
putida, redde codicillos,
(42,18)redde,
putida moecha, codicillos!
(42,19)sed nil
proficimus, nihil movetur.
(42,20)mutandast
ratio modusque vobis,
(42,21)siquid
proficere amplius potestis,
(42,22)quo, si
non aliud potest, ruborem
(42,23)ferreo
canis exprimamus ore:
(42,24)pudica
et proba, redde codicillos!
43
(43,1)Salve,
nec minimo puella naso
(43,2)nec
bello pede nec nigris ocellis
(43,3)nec
longis digitis nec ore sicco
(43,4)nec sane
nimis elegante lingua,
(43,5)decoctoris
amica Formiani.
(43,6)ten
provincia narrat esse bellam?
(43,7)tecum
Lesbia nostra comparatur?
(43,8)o
saeclum insipiens et inficetum!
44
(44,1)O funde
noster seu Sabine seu Tiburs -
(44,2)nam te
esse Tiburtem autumant, quibus non est
(44,3)cordi
Catullum laedere; at quibus cordist,
(44,4)quovis
Sabinum pignore esse contendunt -
(44,5)sed seu
Sabine sive verius Tiburs,
(44,6)fui
libenter in tua suburbana
(44,7)villa
malamque pectore expuli tussim,
(44,8)non
immerenti quam mihi meus venter,
(44,9)dum
sumptuosas appeto, dedit, cenas.
(44,10)nam,
Sestianus dum volo esse conviva,
(44,11)orationem
in Antium petitorem
(44,12)plenam
veneni et pestilentiae legi.
(44,13)hic me
gravedo frigida et frequens tussis
(44,14)quassavit
usque dum in tuum sinum fugi
(44,15)et me
recuravi otioque et urtica.
(44,16)quare
refectus maximas tibi grates
(44,17)ago,
meum quod non es ulta peccatum.
(44,18)nec
deprecor iam, si nefaria scripta
(44,19)Sesti
recepso, quin gravedinem et tussim
(44,20)non mi,
sed ipsi Sestio ferat frigus,
(44,21)qui
tunc vocat me, cum malum librum fecit.
45
(45,1)Acmen
Septimius, suos amores,
(45,2)tenens
in gremio mea inquit Acme,
(45,3)ni te
perdite amo atque amare porro
(45,4)omnes
sum assidue paratus annos,
(45,5)quantum
qui pote plurimum perire,
(45,6)solus in
Libya Indiaque tosta
(45,7)caesio
veniam obvius leoni.
(45,8)hoc ut
dixit, Amor, sinistra ut ante,
(45,9)dextra
sternuit approbationem.
(45,10)at Acme
leviter caput reflectens
(45,11)et
dulcis pueri ebrios ocellos
(45,12)illo
purpureo ore saviata,
(45,13)sic,
inquit mea vita, Septimille,
(45,14)huic
uni domino usque serviamus,
(45,15)ut
multo mihi maior acriorque
(45,16)ignis mollibus
ardet in medullis.
(45,17)hoc ut
dixit, Amor, sinistra ut ante,
(45,18)dextra
sternuit approbationem.
(45,19)nunc ab
auspicio bono profecti
(45,20)mutuis
animis amant amantur:
(45,21)unam
Septimius misellus Acmen
(45,22)mavult
quam Syrias Britanniasque;
(45,23)uno in
Septimio fidelis Acme
(45,24)facit
delicias libidinesque.
(45,25)quis
ullos homines beatiores
(45,26)vidit,
quis Venerem auspicatiorem?
46
(46,1)Iam ver
egelidos refert tepores,
(46,2)iam caeli furor
aequinoctialis
(46,3)iucundis
Zephyri silescit auris.
(46,4)linquantur
Phrygii, Catulle, campi
(46,5)Nicaeaeque
ager uber aestuosae:
(46,6)ad claras
Asiae volemus urbes.
(46,7)iam mens
praetrepidans avet vagari,
(46,8)iam
laeti studio pedes vigescunt.
(46,9)o dulces
comitum valete coetus,
(46,10)longe
quos simul a domo profectos
(46,11)diversae
varie viae reportant!
47
(47,1)Porci et
Socration, duae sinistrae
(47,2)Pisonis,
scabies famesque munda,
(47,3)vos
Veraniolo meo et Fabullo
(47,4)verpus
praeposuit Priapus ille?
(47,5)vos
convivia lauta sumptuose
(47,6)de die
facitis, mei sodales
(47,7)quaerunt in trivio
vocationes?
48
(48,1)Mellitos
oculos tuos, Iuventi,
(48,2)siquis
me sinat usque basiare,
(48,3)usque ad
milia basiem trecenta,
(48,4)nec mi
umquam videar satur futurus,
(48,5)non si
densior Africis aristis
(48,6)sit
nostrae seges osculationis.
49
(49,1)Disertissime
Romuli nepotum,
(49,2)quot sunt
quotque fuere, Marce Tulli,
(49,3)quotque
post aliis erunt in annis,
(49,4)gratias
tibi maximas Catullus
(49,5)agit
pessimus omnium poeta,
(49,6)tanto
pessimus omnium poeta,
(49,7)quanto
tu optimus omnium patronus.
50
(50,1)Hesterno,
Licini, die otiosi
(50,2)multum lusimus
in tuis tabellis,
(50,3)ut
convenerat esse delicatos:
(50,4)scribens
versiculos uterque nostrum
(50,5)ludebat
numero modo hoc modo illoc,
(50,6)reddens
mutua per iocum atque vinum.
(50,7)atque
illinc abii tuo lepore
(50,8)incensus,
Licini, facetiisque,
(50,9)ut nec
me miserum cibus iuvaret,
(50,10)nec
somnus tegeret quiete ocellos,
(50,11)sed
toto, indomitus furore, lecto
(50,12)versarer
cupiens videre lucem,
(50,13)ut
tecum loquerer, simulque ut essem.
(50,14)at
defessa labore membra postquam
(50,15)semimortua
lectulo iacebant,
(50,16)hoc,
iucunde, tibi poema feci,
(50,17)ex quo
perspiceres meum dolorem.
(50,18)nunc
audax cave sis, precesque nostras,
(50,19)oramus,
cave despuas, ocelle,
(50,20)ne
poenas Nemesis reposcat a te.
(50,21)est
vemens dea: laedere hanc caveto.
51
(51,1)Ille mi
par esse deo videtur,
(51,2)ille, si
fas est, superare divos,
(51,3)qui
sedens adversus identidem te
(51,4)spectat
et audit
(51,5)dulce
ridentem, misero quod omnes
(51,6)eripit
sensus mihi: nam simul te,
(51,7)Lesbia,
aspexi, nihil est super mi
(51,8)[vocis
in ore;]
(51,9)lingua
sed torpet, tenuis sub artus
(51,10)flamma
demanat, sonitu suopte
(51,11)tintinant
aures geminae, teguntur
(51,12)lumina
nocte.
(51,13)otium,
Catulle, tibi molestumst:
(51,14)otio
exsultas nimiumque gestis:
(51,15)otium
et reges prius et beatas
(51,16)perdidit
urbes.
52
(52,1)Quid
est, Catulle? quid moraris emori?
(52,2)sella in
curuli struma Nonius sedet,
(52,3)per
consulatum peierat Vatinius:
(52,4)quid
est, Catulle? quid moraris emori?
53
(53,1)Risi
nescioquem modo e corona,
(53,2)qui, cum
mirifice Vatiniana
(53,3)meus
crimina Calvus explicasset,
(53,4)admirans
ait haec manusque tollens,
(53,5)di
magni, salaputium disertum!
54
(54,1)Othonis caput oppido pusillum
(54,2)et,
trirustice, semilauta crura,
(54,3)subtile
et leve peditum Libonis,
(54,4)si non
omnia, displicere vellem
(54,5)tibi et
Fufidio, seni recocto:
(54,6)irascere
iterum meis iambis
(54,7)immerentibus,
unice imperator.
55
(55,1)Oramus,
si forte non molestumst,
(55,2)demonstres
ubi sint tuae latebrae.
(55,3)te in
campo quaesivimus minore,
(55,4)te in
circo, te in omnibus sacellis,
(55,5)te in
templo summi Iovis sacrato.
(55,6)in Magni
simul ambulatione
(55,7)femellas
omnes, amice, prendi;
(55,8)quas
vultu video tamen serenas.
(55,9)aufertis
sic usque flagitabam
(55,10)Camerium
mihi, pessimae puellae?
(55,11)en,
inquit quaedam, sinum reducens,
(55,12)en hic
in roseis latet papillis!
(55,13)sed te
iam ferre Herculi labos est:
(55,14)[nec te
prendere nunc, amice, possim,]
(55,15)non
custos si fingar ille Cretum,
(55,16)non
Ladas ego pinnipesve Perseus,
(55,17)non si
Pegaseo ferar volatu,
(55,18)non
Rhesi niveae citaeque bigae;
(55,19)adde
huc plumipedas volatilesque,
(55,20)ventorumque
simul require cursum,
(55,21)quos
iunctos, Cameri, mihi dicares:
(55,22)defessus
tamen omnibus medullis
(55,23)et
multis languoribus peresus
(55,24)essem
te mihi, amice, quaeritando.
(55,25)tanto
te in fastu negas, amice?
(55,26)dic
nobis ubi sis futurus, ede
(55,27)audacter,
committe, crede luci.
(55,28)num te
lacteolae tenent puellae?
(55,29)si
linguam clauso tenes in ore,
(55,30)fructus
proicies amoris omnes:
(55,31)verbosa
gaudet Venus loquella.
(55,32)vel, si
vis, licet obseres palatum,
(55,33)dum
nostri sis particeps amoris.
56
(56,1)O rem
ridiculam, Cato, et iocosam,
(56,2)dignamque
auribus et tuo cachinno!
(56,3)ride,
quidquid amas, Cato, Catullum:
(56,4)res est
ridicula et nimis iocosa.
(56,5)deprendi
modo pupulum puellae
(56,6)trusantem:
hunc ego, si placet Dionae,
(56,7)protelo
rigida mea cecidi.
57
(57,1)Pulchre
convenit improbis cinaedis,
(57,2)Mamurrae
pathicoque Caesarique.
(57,3)nec
mirum: maculae pares utrisque,
(57,4)urbana
altera et illa Formiana,
(57,5)impressae
resident nec eluentur:
(57,6)morbosi
pariter, gemelli utrique,
(57,7)uno in
lecticulo erudituli ambo,
(57,8)non hic
quam ille magis vorax adulter,
(57,9)rivales
socii puellularum.
(57,10)pulchre
convenit improbis cinaedis.
58
(58,1)Caeli,
Lesbia nostra, Lesbia illa,
(58,2)illa
Lesbia, quam Catullus unam
(58,3)plus
quam se atque suos amavit omnes,
(58,4)nunc in
quadriviis et angiportis
(58,5)glubit
magnanimos Remi nepotes.
59
(59,1)Bononiensis
Rufa Rufulum fellat,
(59,2)uxor
Meneni, saepe quam in sepulcretis
(59,3)vidistis
ipso rapere de rogo cenam,
(59,4)cum
devolutum ex igne prosequens panem
(59,5)ab
semiraso tunderetur ustore.
60
(60,1)Num te
leaena montibus Libystinis
(60,2)aut
Scylla latrans infima inguinum parte
(60,3)tam
mente dura procreavit ac taetra,
(60,4)ut
supplicis vocem in novissimo casu
(60,5)contemptam
haberes, ah nimis fero corde?
61
(61,1)Collis o
Heliconii
(61,2)cultor,
Uraniae genus,
(61,3)qui
rapis teneram ad virum
(61,4)virginem,
o Hymenaee Hymen,
(61,5)o Hymen
Hymenaee,
(61,6)cinge
tempora floribus
(61,7)suave
olentis amaraci,
(61,8)flammeum
cape, laetus huc,
(61,9)huc
veni, niveo gerens
(61,10)luteum
pede soccum;
(61,11)excitusque
hilari die,
(61,12)nuptialia
concinens
(61,13)voce
carmina tinnula,
(61,14)pelle
humum pedibus, manu
(61,15)pineam
quate taedam.
(61,16)namque
Iunia Manlio,
(61,17)qualis
Idalium colens
(61,18)venit
ad Phrygium Venus
(61,19)iudicem,
bona cum bona
(61,20)nubet
alite virgo,
(61,21)floridis
velut enitens
(61,22)myrtus
Asia ramulis,
(61,23)quos
Hamadryades deae
(61,24)ludicrum
sibi roscido
(61,25)nutriuntur honore.
(61,26)quare age, huc aditum
ferens,
(61,27)perge linquere Thespiae
(61,28)rupis Aonios specus,
(61,29)nympha quos super irrigat
(61,30)frigerans Aganippe,
(61,31)ac domum dominam voca
(61,32)coniugis cupidam novi,
(61,33)mentem
amore revinciens,
(61,34)ut
tenax hedera huc et huc
(61,35)arborem
implicat errans.
(61,36)vosque
item simul, integrae
(61,37)virgines,
quibus advenit
(61,38)par
dies, agite in modum
(61,39)dicite, o Hymenaee Hymen,
(61,40)o Hymen Hymenaee,
(61,41)ut
libentius, audiens
(61,42)se
citarier ad suum
(61,43)munus,
huc aditum ferat
(61,44)dux
bonae Veneris, boni
(61,45)coniugator
amoris.
(61,46)quis
deus magis anxiis
(61,47)est
petendus amantibus?
(61,48)quem
colent homines magis
(61,49)caelitum,
o Hymenaee Hymen,
(61,50)o Hymen
Hymenaee?
(61,51)te suis
tremulus parens
(61,52)invocat,
tibi virgines
(61,53)zonula
soluunt sinus,
(61,54)te
timens cupida novus
(61,55)captat
aure maritus.
(61,56)tu fero
iuveni in manus
(61,57)floridam
ipse puellulam
(61,58)dedis a
gremio suae
(61,59)matris, o Hymenaee Hymen,
(61,60)o Hymen
Hymenaee.
(61,61)nil
potest sine te Venus,
(61,62)fama
quod bona comprobet,
(61,63)commodi
capere: at potest
(61,64)te
volente. quis huic deo
(61,65)compararier
ausit?
(61,66)nulla
quit sine te domus
(61,67)liberos
dare, nec parens
(61,68)stirpe
nitier: at potest
(61,69)te
volente. quis huic deo
(61,70)compararier
ausit?
(61,71)quae
tuis careat sacris,
(61,72)non
queat dare praesides
(61,73)terra
finibus: at queat
(61,74)te
volente. quis huic deo
(61,75)compararier
ausit?
(61,76)claustra
pandite ianuae!
(61,77)virgo,
ades! viden ut faces
(61,78)splendidas
quatiunt comas?
(61,79)[cur
moraris? abit dies:
(61,80)prodeas,
nova nupta.
(61,81)neve respicias domum,
(61,82)quae
fuit tua, neu pedes]
(61,83)tardet
ingenuus pudor.
(61,84)quem
tamen magis audiens
(61,85)fles,
quod ire necessest.
(61,86)flere
desine: non tibi, Au-
(61,87)runculeia,
periculumst,
(61,88)nequa
femina pulchrior
(61,89)clarum
ab Oceano diem
(61,90)viderit
venientem.
(61,91)talis
in vario solet
(61,92)divitis
domini hortulo
(61,93)stare
flos hyacinthinus.
(61,94)sed
moraris, abit dies:
(61,95)prodeas,
nova nupta.
(61,96)prodeas,
nova nupta, si
(61,97)iam
videtur, et audias
(61,98)nostra
verba. viden? faces
(61,99)aureas
quatiunt comas:
(61,100)prodeas,
nova nupta.
(61,101)non
tuus levis in mala
(61,102)deditus
vir adultera,
(61,103)probra
turpia persequens,
(61,104)a tuis
teneris volet
(61,105)secubare
papillis,
(61,106)lenta
sed velut assitas
(61,107)vitis
implicat arbores,
(61,108)implicabitur
in tuum
(61,109)complexum.
sed abit dies:
(61,110)prodeas,
nova nupta.
(61,111)o
cubile, quod omnibus
(61,112)[dignum
amoribus instruit
(61,113)veste
purpurea Tyros,
(61,114)fulcit
India eburnei]
(61,115)candido
pede lecti,
(61,116)quae
tuo veniunt ero,
(61,117)quanta
gaudia, quae vaga
(61,118)nocte,
quae medio die
(61,119)gaudeat! sed abit dies:
(61,120)prodeas,
nova nupta.
(61,121)tollite,
o pueri, faces:
(61,122)flammeum
video venire.
(61,123)ite
concinite in modum
(61,124)io
Hymen Hymenaee io,
(61,125)io Hymen Hymenaee.
(61,126)ne diu
taceat procax
(61,127)Fescennina
iocatio,
(61,128)nec
nuces pueris neget
(61,129)desertum
domini audiens
(61,130)concubinus
amorem.
(61,131)da
nuces pueris, iners
(61,132)concubine!
satis diu
(61,133)lusisti:
nucibus iuvet
(61,134)iam
servire Talassio.
(61,135)concubine,
nuces da.
(61,136)sordebant
tibi vilicae,
(61,137)concubine,
hodie atque heri:
(61,138)nunc
tuum cinerarius
(61,139)tondet
os. miser ah miser
(61,140)concubine,
nuces da.
(61,141)diceris
male te a tuis
(61,142)unguentate
glabris marite
(61,143)abstinere,
sed abstine.
(61,144)io
Hymen Hymenaee io,
(61,145)io Hymen Hymenaee.
(61,146)scimus
haec tibi quae licent
(61,147)soli
cognita, sed marito
(61,148)ista
non eadem licent.
(61,149)io
Hymen Hymenaee io,
(61,150)io Hymen Hymenaee.
(61,151)nupta,
tu quoque, quae tuus
(61,152)vir
petet, cave ne neges,
(61,153)ni
petitum aliunde eat.
(61,154)io
Hymen Hymenaee io,
(61,155)io Hymen Hymenaee.
(61,156)en
tibi domus ut potens
(61,157)et
beata viri tui!
(61,158)quae
tibi sine serviat -
(61,159)io
Hymen Hymenaee io,
(61,160)io Hymen Hymenaee -
(61,161)usque
dum tremulum movens
(61,162)cana
tempus anilitas
(61,163)omnia
omnibus adnuit.
(61,164)io
Hymen Hymenaee io,
(61,165)io Hymen Hymenaee.
(61,166)transfer
omine cum bono
(61,167)limen
aureolos pedes,
(61,168)rasilemque
subi forem.
(61,169)io
Hymen Hymenaee io,
(61,170)io Hymen Hymenaee.
(61,171)aspice, intus ut accubans
(61,172)vir tuus Tyrio in toro
(61,173)totus immineat tibi.
(61,174)io Hymen Hymenaee io,
(61,175)io Hymen Hymenaee.
(61,176)illi
non minus ac tibi
(61,177)pectore
urit in intimo
(61,178)flamma,
sed penite magis.
(61,179)io
Hymen Hymenaee io,
(61,180)io Hymen Hymenaee.
(61,181)mitte bracchiolum teres,
(61,182)praetextate, puellulae:
(61,183)iam cubile adeat viri.
(61,184)io Hymen Hymenaee io,
(61,185)io Hymen Hymenaee.
(61,186)vos,
bonae senibus viris
(61,187)cognitae
bene feminae,
(61,188)collocate
puellulam.
(61,189)io
Hymen Hymenaee io,
(61,190)io Hymen Hymenaee.
(61,191)iam
licet venias, marite:
(61,192)uxor
in thalamo tibist,
(61,193)ore floridulo
nitens,
(61,194)alba
parthenice velut
(61,195)luteumve
papaver.
(61,196)at,
marite, ita me iuvent
(61,197)caelites,
nihilo minus
(61,198)pulcher
es, neque te Venus
(61,199)neglegit. sed
abit dies:
(61,200)perge,
ne remorare.
(61,201)non
diu remoratus es,
(61,202)iam
venis. bona te Venus
(61,203)iuverit,
quoniam palam
(61,204)quod
cupis cupis, et bonum
(61,205)non
abscondis amorem.
(61,206)ille
pulveris Africi
(61,207)siderumque
micantium
(61,208)subducat
numerum prius,
(61,209)qui
vestri numerare vult
(61,210)multa
milia ludi.
(61,211)ludite
ut libet, et brevi
(61,212)liberos
date. non decet
(61,213)tam
vetus sine liberis
(61,214)nomen
esse, sed indidem
(61,215)semper
ingenerari.
(61,216)Torquatus
volo parvulus
(61,217)matris
e gremio suae
(61,218)porrigens
teneras manus
(61,219)dulce
rideat ad patrem
(61,220)semihiante
labello.
(61,221)sit
suo similis patri
(61,222)Manlio,
ut facie omnibus
(61,223)noscitetur
ab insciis
(61,224)et
pudicitiam suae
(61,225)matris
indicet ore.
(61,226)talis
illius a bona
(61,227)matre
laus genus approbet,
(61,228)qualis
unica ab optima
(61,229)matre
Telemacho manet
(61,230)fama
Penelopaeo.
(61,231)claudite
ostia, virgines:
(61,232)lusimus satis. at, boni
(61,233)coniuges, bene vivite et
(61,234)munere assiduo valentem
(61,235)exercete iuventam!
62
(62,1)Vesper adest: iuvenes,
consurgite: Vesper Olympo
(62,2)exspectata diu vix tandem
lumina tollit.
(62,3)surgere iam tempus, iam
pingues linquere mensas:
(62,4)iam veniet virgo, iam dicetur
hymenaeus.
(62,5)Hymen o Hymenaee, Hymen ades
o Hymenaee!
(62,6)Cernitis,
innuptae, iuvenes? consurgite contra:
(62,7)nimirum
Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
(62,8)sic
certest: viden ut perniciter exsiluere?
(62,9)non
temere exsiluere: canent quod vincere par est.
(62,10)Hymen o Hymenaee, Hymen ades
o Hymenaee!
(62,11)Non
facilis nobis, aequales, palma paratast:
(62,12)aspicite,
innuptae secum ut meditata requirunt.
(62,13)non
frustra meditantur: habent memorabile quod sit.
(62,14)nec
mirum, penitus quae tota mente laborant.
(62,15)nos
alio mentes, alio divisimus aures;
(62,16)iure
igitur vincemur: amat victoria curam.
(62,17)quare
nunc animos saltem convertite vestros:
(62,18)dicere
iam incipient, iam respondere decebit.
(62,19)Hymen o Hymenaee, Hymen ades
o Hymenaee!
(62,20)Hespere,
quis caelo fertur crudelior ignis?
(62,21)qui
natam possis complexu avellere matris,
(62,22)complexu
matris retinentem avellere natam,
(62,23)et
iuveni ardenti castam donare puellam.
(62,24)quid
faciunt hostes capta crudelius urbe?
(62,25)Hymen o Hymenaee, Hymen ades
o Hymenaee!
(62,26)Hespere,
quis caelo lucet iucundior ignis?
(62,27)qui
desponsa tua firmes conubia flamma,
(62,28)quae
pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
(62,29)nec
iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
(62,30)quid datur a divis felici
optatius hora?
(62,31)Hymen o Hymenaee, Hymen ades
o Hymenaee!
(62,32)Hesperus e
nobis, aequales, abstulit unam:
(62,33)[namque suo
adventu fert omnibus ille pericla;
(62,34)nocte timent
cuncti, nisi quos aliena petentes,
(62,35)Hespere, tu
radiis properas accendere blandis.
(62,36)at
libet iniusta pueris te extollere laude.
(62,37)quid
tum, si laudant, sibi mox quem quisque timebunt?
(62,38)Hymen o Hymenaee, Hymen ades
o Hymenaee!
(62,39)Hespere,
te innuptae nunc falso crimine laedunt:]
(62,40)namque
tuo adventu vigilat custodia semper;
(62,41)nocte
latent fures, quos idem saepe revertens,
(62,42)Hespere,
mutato comprendis nomine Eoos.
(62,43)at
libet innuptis ficto te carpere questu.
(62,44)quid
tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
(62,45)Hymen o
Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
(62,46)Ut flos
qui in saeptis secretus nascitur hortis,
(62,47)ignotus
pecori, nullo convulsus aratro,
(62,48)quem
mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
(62,49)[iam
iam se expandit suavesque exspirat odores;]
(62,50)multi illum
pueri, multae optavere puellae:
(62,51)idem
cum tenui carptus defloruit ungui,
(62,52)nulli
illum pueri, nullae optavere puellae:
(62,53)sic
virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
(62,54)cum castum amisit polluto
corpore florem,
(62,55)nec pueris iucunda manet,
nec cara puellis.
(62,56)Hymen o Hymenaee, Hymen ades
o Hymenaee!
(62,57)Ut
vidua in nudo vitis quae nascitur arvo,
(62,58)numquam se extollit, numquam
mitem educat uvam,
(62,59)sed tenerum prono deflectens
pondere corpus
(62,60)iam iam contingit summum
radice flagellum;
(62,61)hanc nulli agricolae, nulli
coluere iuvenci:
(62,62)at si
forte eademst ulmo coniuncta marita,
(62,63)multi
illam agricolae, multi coluere iuvenci:
(62,64)sic
virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
(62,65)cum par
conubium maturo tempore adeptast,
(62,66)cara
viro magis et minus est invisa parenti.
(62,67)et tu
ne pugna cum tali coniuge, virgo.
(62,68)non
aequumst pugnare, pater cui tradidit ipse,
(62,69)ipse
pater cum matre, quibus parere necessest.
(62,70)virginitas
non tota tuast, ex parte parentumst:
(62,71)tertia
pars patris est, pars est data tertia matri,
(62,72)tertia
sola tuast: noli pugnare duobus,
(62,73)qui
genero sua iura simul cum dote dederunt.
(62,74)Hymen o Hymenaee, Hymen ades
o Hymenaee!
63
(63,1)Super
alta vectus Attis
(63,2)celeri
rate maria,
(63,3)Phrygium
ut nemus citato
(63,4)cupide
pede tetigit
(63,5)adiitque
opaca silvis
(63,6)redimita
loca deae,
(63,7)stimulatus
ibi furenti
(63,8)rabie,
vagus animi,
(63,9)devulsit
ili acuto
(63,10)sibi pondera
silice.
(63,11)itaque
ut relicta sensit
(63,12)sibi
membra sine viro,
(63,13)etiam
recente terrae
(63,14)sola
sanguine maculans,
(63,15)niveis
citata cepit
(63,16)manibus
leve typanum,
(63,17)typanum tuum, Cybebe,
(63,18)tua,
mater, initia,
(63,19)quatiensque
terga tauri
(63,20)teneris
cava digitis
(63,21)canere
haec suis adortast
(63,22)tremebunda
comitibus:
(63,23)agite
ite ad alta, Gallae,
(63,24)Cybeles
nemora simul,
(63,25)simul
ite, Dindymenae
(63,26)dominae
vaga pecora,
(63,27)aliena
quae petentes
(63,28)velut
exules loca
(63,29)sectam
meam secutae
(63,30)duce me
mihi comites
(63,31)rapidum
salum tulistis
(63,32)truculentaque
pelagi,
(63,33)et
corpus evirastis
(63,34)Veneris
nimio odio;
(63,35)hilarate
erae citatis
(63,36)erroribus
animum.
(63,37)mora
tarda mente cedat:
(63,38)simul ite, sequimini
(63,39)Phrygiam ad domum Cybebes,
(63,40)Phrygia
ad nemora deae,
(63,41)ubi cymbalum
sonat vox,
(63,42)ubi tympana reboant,
(63,43)tibicen
ubi canit Phryx
(63,44)curvo
grave calamo,
(63,45)ubi
capita Maenades vi
(63,46)iaciunt
hederigerae,
(63,47)ubi
sacra sancta acutis
(63,48)ululatibus
agitant,
(63,49)ubi
suevit illa divae
(63,50)volitare
vaga cohors,
(63,51)quo nos
decet citatis
(63,52)celerare
tripudiis.
(63,53)simul
haec comitibus Attis
(63,54)cecinit,
notha mulier,
(63,55)thiasus
repente linguis
(63,56)trepidantibus
ululat,
(63,57)leve
tympanum remugit,
(63,58)cava
cymbala recrepant,
(63,59)viridem
citus adit Idam
(63,60)properante
pede chorus.
(63,61)furibunda
simul anhelans
(63,62)vaga
vadit, animam agens,
(63,63)comitata
tympano Attis
(63,64)per
opaca nemora dux,
(63,65)veluti
iuvenca vitans
(63,66)onus
indomita iugi:
(63,67)rapidae
ducem sequuntur
(63,68)Gallae
properipedem.
(63,69)itaque,
ut domum Cybebes
(63,70)tetigere
lassulae,
(63,71)nimio e
labore somnum
(63,72)capiunt
sine Cerere.
(63,73)piger
his labante languore
(63,74)oculos
sopor operit;
(63,75)abit in
quiete molli
(63,76)rabidus
furor animi.
(63,77)sed ubi
oris aurei Sol
(63,78)radiantibus
oculis
(63,79)lustravit
aethera album,
(63,80)sola
dura, mare ferum,
(63,81)pepulitque
noctis umbras
(63,82)vegetis
sonipedibus,
(63,83)ibi
Somnus excitam Attin
(63,84)fugiens
citus abiit:
(63,85)trepidante
quem recepit
(63,86)dea
Pasithea sinu.
(63,87)ita de
quiete molli
(63,88)rapida
sine rabie
(63,89)simul
ipsa pectore Attis
(63,90)sua
facta recoluit,
(63,91)liquidaque
mente vidit
(63,92)sine
quis ubique foret,
(63,93)animo
aestuante rursus
(63,94)reditum
ad vada tetulit.
(63,95)ibi
maria vasta visens
(63,96)lacrimantibus
oculis,
(63,97)patriam
allocuta maestast
(63,98)ita
voce miseriter:
(63,99)patria
o mei creatrix,
(63,100)patria
o mea genetrix,
(63,101)ego
quam miser relinquens,
(63,102)dominos
ut erifugae
(63,103)famuli
solent, ad Idae
(63,104)tetuli
nemora pedem,
(63,105)ut
apud nivem et ferarum
(63,106)gelida
stabula forem,
(63,107)et
earum operta adirem
(63,108)furibunda
latibula,
(63,109)ubinam
aut quibus locis te
(63,110)positam,
patria, reor?
(63,111)cupit
ipsa pupula ad te
(63,112)sibi
derigere aciem,
(63,113)rabie
fera carens dum
(63,114)breve
tempus animus est.
(63,115)egone
a mea remota haec
(63,116)ferar
in nemora domo?
(63,117)patria,
bonis, amicis,
(63,118)genitoribus
abero?
(63,119)abero
foro, palaestra,
(63,120)stadio
et gyminasiis?
(63,121)miser
ah miser, querendumst
(63,122)etiam
atque etiam, anime.
(63,123)quod
enim genus figuraest,
(63,124)ego
non quod obierim?
(63,125)ego
puber, ego adulescens,
(63,126)ego
ephebus, ego puer,
(63,127)ego
gymnasi fui flos,
(63,128)ego
eram decus olei:
(63,129)mihi
ianuae frequentes,
(63,130)mihi
limina tepida,
(63,131)mihi
floridis corollis
(63,132)redimita
domus erat,
(63,133)linquendum
ubi esset orto
(63,134)mihi
sole cubiculum.
(63,135)ego
nunc deum ministra et
(63,136)Cybeles
famula ferar?
(63,137)ego
Maenas, ego mei pars,
(63,138)ego
vir sterilis ero?
(63,139)ego
viridis algida Idae
(63,140)nive
amicta loca colam?
(63,141)ego
vitam agam sub altis
(63,142)Phrygiae
columinibus,
(63,143)ubi
cerva silvicultrix,
(63,144)ubi
aper nemorivagus?
(63,145)iam
iam dolet quod egi,
(63,146)iam
iamque paenitet.
(63,147)roseis
ut hic labellis
(63,148)sonitus
citus abiit,
(63,149)dominae
deorum ad aures
(63,150)nova
nuntia referens,
(63,151)ibi
iuncta iuga resolvens
(63,152)Cybele
leonibus
(63,153)laevumque
pecoris hostem
(63,154)stimulans ita loquitur.
(63,155)agedum, inquit age ferox i,
(63,156)fac ut hanc furor agitet,
(63,157)fac
uti furoris ictu
(63,158)reditum
in nemora ferat,
(63,159)mea
libere nimis quae
(63,160)fugere
imperia cupit.
(63,161)age
caede terga cauda,
(63,162)tua
verbera patere,
(63,163)fac
cuncta mugienti
(63,164)fremitu
loca retonent,
(63,165)rutilam
ferox torosa
(63,166)cervice
quate iubam.
(63,167)ait
haec minax Cybebe
(63,168)religatque
iuga manu.
(63,169)ferus
ipse sese adhortans
(63,170)rabidum
incitat animum,
(63,171)vadit,
fremit, refringit
(63,172)virgulta
pede vago.
(63,173)at ubi
umida albicantis
(63,174)loca
litoris adiit,
(63,175)teneramque
vidit Attin
(63,176)prope
marmora pelagi,
(63,177)facit
impetum. illa demens
(63,178)fugit
in nemora fera:
(63,179)ibi
semper omne vitae
(63,180)spatium
famula fuit.
(63,181)dea,
magna dea, Cybebe,
(63,182)dea,
domina Dindymi,
(63,183)procul a mea tuus sit
(63,184)furor omnis, era, domo:
(63,185)alios age incitatos,
(63,186)alios age rabidos.
64
(64,1)Peliaco
quondam prognatae vertice pinus
(64,2)dicuntur
liquidas Neptuni nasse per undas
(64,3)Phasidos
ad fluctus et fines Aeeteos,
(64,4)cum
lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
(64,5)auratam
optantes Colchis avertere pellem
(64,6)ausi
sunt vada salsa cita decurrere puppi,
(64,7)caerula
verrentes abiegnis aequora palmis.
(64,8)diva
quibus retinens in summis urbibus arces
(64,9)ipsa
levi fecit volitantem flamine currum,
(64,10)pinea
coniungens inflexae texta carinae.
(64,11)illa
rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
(64,12)quae
simul ac rostro ventosum proscidit aequor,
(64,13)tortaque
remigio spumis incanuit unda,
(64,14)emersere
freti candenti e gurgite vultus
(64,15)aequoreae
monstrum Nereides admirantes.
(64,16)illa,
haud ante alia, viderunt luce marinas
(64,17)mortales
oculis nudato corpore Nymphas
(64,18)nutricum
tenus exstantes e gurgite cano.
(64,19)tum
Thetidis Peleus incensus fertur amore,
(64,20)tum
Thetis humanos non despexit hymenaeos,
(64,21)tum
Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
(64,22)o nimis
optato saeclorum tempore nati
(64,23)heroes,
salvete, deum genus! o bona matrum
(64,24)progenies,
salvete iterum, salvete, bonarum!
(64,25)vos ego
saepe mero, vos carmine compellabo.
(64,26)teque
adeo, eximie taedis felicibus aucte,
(64,27)Thessaliae
columen, Peleu, cui Iuppiter ipse,
(64,28)ipse
suos divum genitor concessit amores -
(64,29)tene
Thetis tenuit pulcherrima Nereine,
(64,30)tene
suam Tethys concessit ducere neptem,
(64,31)Oceanusque,
mari totum qui amplectitur orbem?
(64,32)quis
simul optatae finito tempore luces
(64,33)advenere,
domum conventu tota frequentat
(64,34)Thessalia,
oppletur laetanti regia coetu:
(64,35)dona
ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
(64,36)deseritur
Cieros, linquunt Pthiotica Tempe
(64,37)Crannonisque
domos ac moenia Larisaea,
(64,38)Pharsalum
coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
(64,39)rura
colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
(64,40)non
humilis curvis purgatur vinea rastris,
(64,41)non
falx attenuat frondatorum arboris umbram,
(64,42)non
glebam prono convellit vomere taurus,
(64,43)squalida
desertis robigo infertur aratris.
(64,44)ipsius
at sedes, quacumque opulenta recessit
(64,45)regia,
fulgenti splendent auro atque argento.
(64,46)candet
ebur soliis, collucent pocula mensae,
(64,47)tota
domus gaudet regali splendida gaza.
(64,48)pulvinar
vero divae geniale locatur
(64,49)sedibus
in mediis, Indo quod dente politum
(64,50)tincta
tegit roseo conchyli purpura fuco.
(64,51)haec
vestis priscis hominum variata figuris
(64,52)heroum
mira virtutes indicat arte.
(64,53)namque
fluentisono prospectans litore Diae,
(64,54)Thesea
cedentem celeri cum classe tuetur
(64,55)indomitos
in corde gerens Ariadna furores,
(64,56)necdum
etiam sese quae visit visere credit,
(64,57)utpote
fallaci quae tum primum excita somno
(64,58)desertam
in sola miseram se cernat harena.
(64,59)immemor
at iuvenis fugiens pellit vada remis,
(64,60)irrita
ventosae linquens promissa procellae.
(64,61)quem
procul ex alga maestis Minois ocellis,
(64,62)saxea
ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,
(64,63)prospicit
et magnis curarum fluctuat undis,
(64,64)non
flavo retinens subtilem vertice mitram,
(64,65)non
contecta levi velatum pectus amictu,
(64,66)non
tereti strophio lactentes vincta papillas,
(64,67)omnia
quae toto delapsa e corpore passim
(64,68)ipsius
ante pedes fluctus salis alludebant.
(64,69)sed
neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
(64,70)illa
vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
(64,71)toto
animo, tota pendebat perdita mente.
(64,72)ah
misera, assiduis quam luctibus exsternavit
(64,73)spinosas
Erycina serens in pectore curas
(64,74)illa ex
tempestate, ferox quo tempore Theseus
(64,75)egressus
curvis a litoribus Piraei
(64,76)attigit
iniusti regis Gortynia tecta.
(64,77)nam perhibent olim crudeli
peste coactam
(64,78)Androgeoneae
poenas exsolvere caedis
(64,79)electos
iuvenes simul et decus innuptarum
(64,80)Cecropiam
solitam esse dapem dare Minotauro.
(64,81)quis angusta malis cum
moenia vexarentur,
(64,82)ipse suum Theseus pro caris
corpus Athenis
(64,83)proicere
optavit potius quam talia Cretam
(64,84)funera
Cecropiae nec funera portarentur.
(64,85)atque
ita nave levi nitens ac lenibus auris
(64,86)magnanimum
ad Minoa venit sedesque superbas.
(64,87)hunc
simul ac cupido conspexit lumine virgo
(64,88)regia,
quam suaves exspirans castus odores
(64,89)lectulus
in molli complexu matris alebat,
(64,90)quales
Eurotae progignunt flumina myrtus
(64,91)aurave
distinctos educit verna colores,
(64,92)non
prius ex illo flagrantia declinavit
(64,93)lumina,
quam cuncto concepit corpore flammam
(64,94)funditus
atque imis exarsit tota medullis.
(64,95)heu
misere exagitans immiti corde furores,
(64,96)sancte
puer, curis hominum qui gaudia misces,
(64,97)quaeque
regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
(64,98)qualibus
incensam iactastis mente puellam
(64,99)fluctibus,
in flavo saepe hospite suspirantem!
(64,100)quantos
illa tulit languenti corde timores!
(64,101)quam
tum saepe magis fulgore expalluit auri,
(64,102)cum
saevum cupiens contra contendere monstrum
(64,103)aut
mortem appeteret Theseus aut praemia laudis!
(64,104)non
ingrata tamen frustra munuscula divis
(64,105)promittens
tacito suscepit vota labello.
(64,106)nam
velut in summo quatientem bracchia Tauro
(64,107)quercum
aut conigeram sudanti cortice pinum
(64,108)indomitus
turbo contorquens flamine robur
(64,109)eruit
(illa procul radicitus exturbata
(64,110)prona
cadit, late quaecumque habet obvia frangens),
(64,111)sic
domito saevum prostravit corpore Theseus
(64,112)nequiquam
vanis iactantem cornua ventis.
(64,113)inde
pedem sospes multa cum laude reflexit
(64,114)errabunda
regens tenui vestigia filo,
(64,115)ne
labyrintheis e flexibus egredientem
(64,116)tecti
frustraretur inobservabilis error.
(64,117)sed
quid ego a primo digressus carmine plura
(64,118)commemorem,
ut linquens genitoris filia vultum,
(64,119)ut
consanguineae complexum, ut denique matris,
(64,120)quae
misera in nata deperdita lamentatast,
(64,121)omnibus his Thesei dulcem
praeoptarit amorem,
(64,122)aut ut
vecta rati spumosa ad litora Diae
(64,123)venerit,
aut ut eam devinctam lumina somno
(64,124)liquerit
immemori discedens pectore coniunx?
(64,125)saepe
illam perhibent ardenti corde furentem
(64,126)clarisonas
imo fudisse e pectore voces,
(64,127)ac tum
praeruptos tristem conscendere montes,
(64,128)unde
aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
(64,129)tum
tremuli salis adversas procurrere in undas
(64,130)mollia
nudatae tollentem tegmina surae,
(64,131)atque
haec extremis maestam dixisse querellis,
(64,132)frigidulos
udo singultus ore cientem:
(64,133)sicine
me patriis avectam, perfide, ab aris,
(64,134)perfide,
deserto liquisti in litore, Theseu?
(64,135)sicine
discedens neglecto numine divum
(64,136)immemor
ah devota domum periuria portas?
(64,137)nullane
res potuit crudelis flectere mentis
(64,138)consilium?
tibi nulla fuit clementia praesto,
(64,139)immite
ut nostri vellet miserescere pectus?
(64,140)at non
haec quondam blanda promissa dedisti
(64,141)voce
mihi, non haec miseram sperare iubebas,
(64,142)sed
conubia laeta, sed optatos hymenaeos;
(64,143)quae
cuncta aerii discerpunt irrita venti.
(64,144)nunc
iam nulla viro iuranti femina credat,
(64,145)nulla
viri speret sermones esse fideles;
(64,146)quis
dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
(64,147)nil
metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
(64,148)sed
simul ac cupidae mentis satiata libidost,
(64,149)dicta
nihil meminere, nihil periuria curant.
(64,150)certe
ego te in medio versantem turbine leti
(64,151)eripui,
et potius germanum amittere crevi,
(64,152)quam
tibi fallaci supremo in tempore dessem.
(64,153)pro
quo dilaceranda feris dabor alitibusque
(64,154)praeda,
neque iniecta tumulabor mortua terra.
(64,155)quaenam
te genuit sola sub rupe leaena,
(64,156)quod
mare conceptum spumantibus exspuit undis,
(64,157)quae
Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
(64,158)talia
qui reddis pro dulci praemia vita?
(64,159)si
tibi non cordi fuerant conubia nostra,
(64,160)saeva
quod horrebas prisci praecepta parentis,
(64,161)attamen
in vestras potuisti ducere sedes,
(64,162)quae
tibi iucundo famularer serva labore,
(64,163)candida
permulcens liquidis vestigia lymphis,
(64,164)purpureave
tuum consternens veste cubile.
(64,165)sed
quid ego ignaris nequiquam conqueror auris,
(64,166)exsternata
malo, quae nullis sensibus auctae
(64,167)nec
missas audire queunt nec reddere voces?
(64,168)ille
autem prope iam mediis versatur in undis,
(64,169)nec
quisquam apparet vacua mortalis in alga.
(64,170)sic,
nimis insultans extremo tempore saeva,
(64,171)fors
etiam nostris invidit questibus aures.
(64,172)Iuppiter
omnipotens, utinam ne tempore primo
(64,173)Cnosia
Cecropiae tetigissent litora puppes,
(64,174)indomito
nec dira ferens stipendia tauro
(64,175)perfidus
intortum religasset navita funem,
(64,176)nec
malus haec celans dulci crudelia forma
(64,177)consilia
in nostris requiesset sedibus hospes!
(64,178)nam
quo me referam? quali spe perdita nitor?
(64,179)Idaeosne petam montes? at
gurgite lato
(64,180)discernens
ponti truculentum dividit aequor.
(64,181)an
patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui
(64,182)respersum
iuvenem fraterna caede secuta?
(64,183)coniugis
an fido consoler memet amore?
(64,184)quine
fugit lentos incurvans gurgite remos?
(64,185)praeterea
nullo colitur sola insula tecto,
(64,186)nec
patet egressus pelagi cingentibus undis.
(64,187)nulla
fugae ratio, nullast spes: omnia muta,
(64,188)omnia
sunt deserta, ostentant omnia letum.
(64,189)non
tamen ante mihi languescent lumina morte,
(64,190)nec
prius a fesso secedent corpore sensus,
(64,191)quam
iustam a divis exposcam prodita multam,
(64,192)caelestumque
fidem postrema comprecer hora.
(64,193)quare,
facta virum multantes vindice poena,
(64,194)Eumenides,
quibus anguino redimita capillo
(64,195)frons
exspirantes praeportat pectoris iras,
(64,196)huc huc adventate, meas
audite querellas,
(64,197)quas ego, vae misera,
extremis proferre medullis
(64,198)cogor inops, ardens, amenti
caeca furore.
(64,199)quae quoniam verae
nascuntur pectore ab imo,
(64,200)vos
nolite pati nostrum vanescere luctum,
(64,201)sed
quali solam Theseus me mente reliquit,
(64,202)tali
mente, deae, funestet seque suosque.
(64,203)has postquam maesto
profudit pectore voces,
(64,204)supplicium saevis exposcens
anxia factis,
(64,205)adnuit invicto caelestum
numine rector;
(64,206)quo
motu tellus atque horrida contremuerunt
(64,207)aequora
concussitque micantia sidera mundus.
(64,208)ipse autem caeca mentem
caligine Theseus
(64,209)consitus
oblito dimisit pectore cuncta,
(64,210)quae
mandata prius constanti mente tenebat,
(64,211)dulcia
nec maesto sustollens signa parenti
(64,212)sospitem
Erectheum se ostendit visere portum.
(64,213)namque
ferunt olim, classi cum moenia divae
(64,214)linquentem
natum ventis concrederet Aegeus,
(64,215)talia
complexum iuveni mandata dedisse:
(64,216)nate
mihi longe iucundior unice vita,
(64,217)reddite
in extrema nuper mihi fine senectae,
(64,218)nate,
ego quem in dubios cogor dimittere casus,
(64,219)quandoquidem
fortuna mea ac tua fervida virtus
(64,220)eripit
invito mihi te, cui languida nondum
(64,221)lumina
sunt nati cara saturata figura,
(64,222)non
ego te gaudens laetanti pectore mittam,
(64,223)nec te
ferre sinam fortunae signa secundae,
(64,224)sed
primum multas expromam mente querellas,
(64,225)canitiem
terra atque infuso pulvere foedans,
(64,226)inde
infecta vago suspendam lintea malo,
(64,227)nostros
ut luctus nostraeque incendia mentis
(64,228)carbasus
obscurata decet ferrugine Hibera.
(64,229)quod
tibi si sancti concesserit incola Itoni,
(64,230)quae nostrum
genus ac sedes defendere Erecthei
(64,231)adnuit,
ut tauri respergas sanguine dextram,
(64,232)tum
vero facito ut memori tibi condita corde
(64,233)haec
vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas;
(64,234)ut,
simul ac nostros invisent lumina colles,
(64,235)funestam
antemnae deponant undique vestem,
(64,236)candidaque
intorti sustollant vela rudentes,
(64,237)quam
primum cernens ut laeta gaudia mente
(64,238)agnoscam,
cum te reducem fors prospera sistet.
(64,239)haec
mandata prius constanti mente tenentem
(64,240)Thesea
ceu pulsae ventorum flamine nubes
(64,241)aerium
nivei montis liquere cacumen.
(64,242)at
pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
(64,243)anxia
in assiduos absumens lumina fletus,
(64,244)cum
primum infecti conspexit lintea veli,
(64,245)praecipitem
sese scopulorum e vertice iecit,
(64,246)amissum credens immiti
Thesea fato.
(64,247)sic, funesta domus
ingressus tecta paterna
(64,248)morte, ferox Theseus,
qualem Minoidi luctum
(64,249)obtulerat mente immemori,
talem ipse recepit.
(64,250)quae
tum prospectans cedentem maesta carinam
(64,251)multiplices
animo volvebat saucia curas.
(64,252)at
parte ex alia florens volitabat Iacchus
(64,253)cum thiaso
Satyrorum et Nysigenis Silenis,
(64,254)te
quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
(64,255)cui
Thyades passim lymphata mente furebant
(64,256)euhoe
bacchantes, euhoe capita inflectentes.
(64,257)harum
pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
(64,258)pars e
divulso iactabant membra iuvenco,
(64,259)pars
sese tortis serpentibus incingebant,
(64,260)pars
obscura cavis celebrabant orgia cistis,
(64,261)orgia
quae frustra cupiunt audire profani;
(64,262)plangebant
aliae proceris tympana palmis,
(64,263)aut
tereti tenues tinnitus aere ciebant;
(64,264)multis
raucisonos efflabant cornua bombos,
(64,265)barbaraque
horribili stridebat tibia cantu.
(64,266)talibus
amplifice vestis decorata figuris
(64,267)pulvinar
complexa suo velabat amictu.
(64,268)quae
postquam cupide spectando Thessala pubes
(64,269)expletast,
sanctis coepit decedere divis.
(64,270)hic,
qualis flatu placidum mare matutino
(64,271)horrificans
Zephyrus proclivas incitat undas
(64,272)Aurora
exoriente vagi sub limina Solis,
(64,273)quae
tarde primum clementi flamine pulsae
(64,274)procedunt
leviterque sonant plangore cachinni,
(64,275)post
vento crescente magis magis increbrescunt,
(64,276)purpureaque
procul nantes ab luce refulgent:
(64,277)sic
tum vestibulo linquentes regia tecta
(64,278)ad se
quisque vago passim pede discedebant.
(64,279)quorum
post abitum princeps a vertice Peli
(64,280)advenit
Chiron portans silvestria dona:
(64,281)nam
quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
(64,282)montibus
ora creat, quos propter fluminis undas
(64,283)aura
aperit flores tepidi fecunda Favoni,
(64,284)hos
indistinctis plexos tulit ipse corollis,
(64,285)quo
permulsa domus iucundo risit odore.
(64,286)confestim
Peneos adest, viridantia Tempe,
(64,287)Tempe,
quae silvae cingunt super impendentes,
(64,288)Haemonisin
linquens crebris celebranda choreis,
(64,289)non
vacuus: namque ille tulit radicitus altas
(64,290)fagos
ac recto proceras stipite laurus,
(64,291)non
sine nutanti platano lentaque sorore
(64,292)flammati
Phaethontis et aeria cupressu.
(64,293)haec
circum sedes late contexta locavit,
(64,294)vestibulum
ut molli velatum fronde vireret.
(64,295)post
hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
(64,296)extenuata
gerens veteris vestigia poenae,
(64,297)quam
quondam silici restrictus membra catena
(64,298)persolvit
pendens e verticibus praeruptis.
(64,299)inde
pater divum sancta cum coniuge natisque
(64,300)advenit,
caelo te solum, Phoebe, relinquens
(64,301)unigenamque
simul cultricem montibus Idri:
(64,302)Pelea
nam tecum pariter soror aspernatast,
(64,303)nec
Thetidis taedas voluit celebrare iugales.
(64,304)qui
postquam niveis flexerunt sedibus artus,
(64,305)large
multiplici constructae sunt dape mensae,
(64,306)cum
interea infirmo quatientes corpora motu
(64,307)veridicos
Parcae coeperunt edere cantus.
(64,308)his
corpus tremulum complectens undique vestis
(64,309)candida
purpurea talos incinxerat ora,
(64,310)at
roseae niveo residebant vertice vittae,
(64,311)aeternumque
manus carpebant rite laborem.
(64,312)laeva
colum molli lana retinebat amictum,
(64,313)dextera
tum leviter deducens fila supinis
(64,314)formabat
digitis, tum prono in pollice torquens
(64,315)libratum
tereti versabat turbine fusum,
(64,316)atque
ita decerpens aequabat semper opus dens,
(64,317)laneaque
aridulis haerebant morsa labellis,
(64,318)quae
prius in levi fuerant exstantia filo:
(64,319)ante
pedes autem candentis mollia lanae
(64,320)vellera
virgati custodibant calathisci.
(64,321)hae
tum clarisona vellentes vellera voce
(64,322)talia
divino fuderunt carmine fata,
(64,323)carmine,
perfidiae quod post nulla arguet aetas.
(64,324)o
decus eximium magnis virtutibus augens,
(64,325)Emathiae
tutamen, Opis carissime nato,
(64,326)accipe,
quod laeta tibi pandunt luce sorores,
(64,327)veridicum
oraclum: sed vos, quae fata sequuntur,
(64,328)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,329)adveniet
tibi iam portans optata maritis
(64,330)Hesperus,
adveniet fausto cum sidere coniunx,
(64,331)quae
tibi flexanimo mentem perfundat amore,
(64,332)languidulosque
paret tecum coniungere somnos,
(64,333)levia
substernens robusto bracchia collo.
(64,334)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,335)nulla
domus tales umquam contexit amores,
(64,336)nullus
amor tali coniunxit foedere amantes,
(64,337)qualis
adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
(64,338)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,339)nascetur
vobis expers terroris Achilles,
(64,340)hostibus
haud tergo, sed forti pectore notus,
(64,341)qui
persaepe vago victor certamine cursus
(64,342)flammea
praevertet celeris vestigia cervae.
(64,343)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,344)non
illi quisquam bello se conferet heros,
(64,345)cum
Phrygii Teucro manabunt sanguine campi,
(64,346)Troicaque
obsidens longinquo moenia bello,
(64,347)periuri
Pelopis vastabit tertius heres.
(64,348)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,349)illius
egregias virtutes claraque facta
(64,350)saepe
fatebuntur natorum in funere matres,
(64,351)cum
incultum cano solvent a vertice crinem,
(64,352)putridaque
infirmis variabunt pectora palmis.
(64,353)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,354)namque
velut densas praecerpens messor aristas
(64,355)sole
sub ardenti flaventia demetit arva,
(64,356)Troiugenum
infesto prosternet corpora ferro.
(64,357)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,358)testis
erit magnis virtutibus unda Scamandri,
(64,359)quae
passim rapido diffunditur Hellesponto,
(64,360)cuius
iter densis angustans corporum acervis
(64,361)alta
tepefaciet permixta flumina caede.
(64,362)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,363)denique
testis erit morti quoque reddita praeda,
(64,364)cum
teres excelso coacervatum aggere bustum
(64,365)excipiet
niveos perculsae virginis artus.
(64,366)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,367)nam simul
ac fessis dederit fors copiam Achivis
(64,368)urbis
Dardaniae Neptunia solvere vincla,
(64,369)alta
Polyxenia madefient caede sepulcra;
(64,370)quae,
velut ancipiti succumbens victima ferro,
(64,371)proiciet
truncum summisso poplite corpus.
(64,372)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,373)quare
agite optatos animi coniungite amores,
(64,374)accipiat
coniunx felici foedere divam,
(64,375)dedatur
cupido iam dudum nupta marito.
(64,376)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,377)non
illam nutrix orienti luce revisens
(64,378)hesterno
collum poterit circumdare filo,
(64,379)anxia
nec mater discordis maesta puellae
(64,380)secubitu
caros mittet sperare nepotes.
(64,381)currite
ducentes subtegmina, currite, fusi.
(64,382)talia
praefantes quondam felicia Peleo
(64,383)carmina
divino cecinerunt pectore Parcae.
(64,384)praesentes
namque ante domos invisere castas
(64,385)heroum
et sese mortali ostendere coetu
(64,386)caelicolae
nondum spreta pietate solebant.
(64,387)saepe
pater divum templo in fulgente residens,
(64,388)annua
cum festis venissent sacra diebus,
(64,389)conspexit
terra centum procumbere tauros.
(64,390)saepe
vagus Liber Parnasi vertice summo
(64,391)Thyiadas
effusis euhantes crinibus egit,
(64,392)cum
Delphi tota certatim ex urbe ruentes
(64,393)acciperent
laeti divum fumantibus aris.
(64,394)saepe
in letifero belli certamine Mavors
(64,395)aut
rapidi Tritonis era aut Amarynthia virgo
(64,396)armatas
hominumst praesens hortata catervas.
(64,397)sed
postquam tellus scelerest imbuta nefando,
(64,398)iustitiamque
omnes cupida de mente fugarunt,
(64,399)perfudere
manus fraterno sanguine fratres,
(64,400)destitit
exstinctos natus lugere parentes,
(64,401)optavit
genitor primaevi funera nati,
(64,402)liber
uti nuptae poteretur flore novellae,
(64,403)ignaro
mater substernens se improba nato
(64,404)impia
non veritast divos scelerare penates:
(64,405)omnia
fanda nefanda malo permixta furore
(64,406)iustificam
nobis mentem avertere deorum.
(64,407)quare
nec tales dignantur visere coetus,
(64,408)nec se
contingi patiuntur lumine claro.
65
(65,1)Etsi me
assiduo defectum cura dolore
(65,2)sevocat
a doctis, Hortale, virginibus,
(65,3)nec
potis est dulces Musarum expromere fetus
(65,4)mens
animi (tantis fluctuat ipsa malis:
(65,5)namque
mei nuper Lethaeo gurgite fratris
(65,6)pallidulum
manans alluit unda pedem,
(65,7)Troica
Rhoeteo quem subter litore tellus
(65,8)ereptum
nostris obterit ex oculis -
(65,9)[numquam
ego te potero posthac audire loquentem,]
(65,10)numquam
ego te, vita frater amabilior,
(65,11)aspiciam posthac? at certe
semper amabo,
(65,12)semper
maesta tua carmina morte canam,
(65,13)qualia
sub densis ramorum concinit umbris
(65,14)Daulias,
absumpti fata gemens Ityli):
(65,15)sed
tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto
(65,16)haec
expressa tibi carmina Battiadae,
(65,17)ne tua
dicta vagis nequiquam credita ventis
(65,18)effluxisse
meo forte putes animo,
(65,19)ut
missum sponsi furtivo munere malum
(65,20)procurrit
casto virginis e gremio,
(65,21)quod
miserae oblitae molli sub veste locatum,
(65,22)dum
adventu matris prosilit, excutitur;
(65,23)atque
illud prono praeceps agitur decursu,
(65,24)huic
manat tristi conscius ore rubor.
66
(66,1)Omnia
qui magni dispexit lumina mundi,
(66,2)qui
stellarum ortus comperit atque obitus,
(66,3)flammeus
ut rapidi solis nitor obscuretur,
(66,4)ut
cedant certis sidera temporibus,
(66,5)ut Triviam furtim sub Latmia
saxa relegans
(66,6)dulcis amor gyro devocet
aerio:
(66,7)idem me
ille Conon caelesti in limine vidit
(66,8)e
Bereniceo vertice caesariem
(66,9)fulgentem
clare, quam cunctis illa deorum
(66,10)levia
protendens bracchia pollicitast,
(66,11)qua rex
tempestate novo auctatus hymenaeo
(66,12)vastatum
fines iverat Assyrios,
(66,13)dulcia
nocturnae portans vestigia rixae,
(66,14)quam de
virgineis gesserat exuviis.
(66,15)estne
novis nuptis odio Venus? an quod aventum
(66,16)frustrantur
falsis gaudia lacrimulis,
(66,17)ubertim
thalami quas iuxta limina fundunt?
(66,18)non,
ita me divi, vera gemunt, iuerint.
(66,19)id mea
me multis docuit regina querellis
(66,20)invisente
novo proelia torva viro.
(66,21)et tu
non orbum luxti deserta cubile,
(66,22)sed
fratris cari flebile discidium?
(66,23)quam
penitus maestas exedit cura medullas!
(66,24)ut tibi
tunc toto pectore sollicitae
(66,25)sensibus
ereptis mens excidit! at te ego certe
(66,26)cognoram
a parva virgine magnanimam.
(66,27)anne
bonum oblitas facinus, quo regium adeptas
(66,28)coniugium,
quo non fortius ausit alis?
(66,29)sed tum maesta
virum mittens quae verba locutas!
(66,30)Iuppiter,
ut tersti lumina saepe manu!
(66,31)quis te
mutavit tantus deus? an quod amantes
(66,32)non
longe a caro corpore abesse volunt?
(66,33)atque
ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
(66,34)non
sine taurino sanguine pollicitas,
(66,35)si
reditum tetulisset. is haud in tempore longo
(66,36)captam
Asiam Aegypti finibus addiderat.
(66,37)quis
ego pro factis caelesti reddita coetu
(66,38)pristina
vota novo munere dissoluo.
(66,39)invita,
o regina, tuo de vertice cessi,
(66,40)invita:
adiuro teque tuumque caput,
(66,41)digna ferat
quod siquis inaniter adiurarit:
(66,42)sed qui
se ferro postulet esse parem?
(66,43)ille
quoque eversus mons est, quem maximum in oris
(66,44)progenies
Thiae clara supervehitur,
(66,45)cum
Medi peperere novum mare, cumque iuventus
(66,46)per
medium classi barbara navit Athon.
(66,47)quid
facient crines, cum ferro talia cedant?
(66,48)Iuppiter,
ut Chalybon omne genus pereat,
(66,49)et qui
principio sub terra quaerere venas
(66,50)institit
ac ferri stringere duritiem!
(66,51)abiunctae
paulo ante comae mea fata sorores
(66,52)lugebant,
cum se Memnonis Aethiopis
(66,53)unigena
impellens nutantibus aera pinnis
(66,54)obtulit
Arsinoes Locridos ales equus,
(66,55)isque
per aetherias me tollens avolat umbras
(66,56)et
Veneris casto collocat in gremio.
(66,57)ipsa
suum Zephyritis eo famulum legarat,
(66,58)Graia
Canopeis incola litoribus.
(66,59)hic
liquidi vario ne solum in lumine caeli
(66,60)ex
Ariadnaeis aurea temporibus
(66,61)fixa
corona foret, sed nos quoque fulgeremus
(66,62)devotae
flavi verticis exuviae,
(66,63)uvidulam
a fluctu cedentem ad templa deum me
(66,64)sidus
in antiquis diva novum posuit:
(66,65)Virginis
et saevi contingens namque Leonis
(66,66)lumina,
Callisto iuncta Lycaoniae,
(66,67)vertor
in occasum, tardum dux ante Booten,
(66,68)qui vix
sero alto mergitur Oceano.
(66,69)sed
quamquam me nocte premunt vestigia divum,
(66,70)lux
autem canae Tethyi restituit
(66,71)(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo,
(66,72)namque ego non ullo vera timore tegam,
(66,73)nec si me infestis discerpent sidera dictis,
(66,74)condita quin imi pectoris evoluam):
(66,75)non his tam laetor rebus, quam me afore semper,
(66,76)afore me a dominae vertice discrucior,
(66,77)quicum ego, dum virgo quidem erat, muliebribus expers
(66,78)unguentis, una vilia multa bibi.
(66,79)nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda,
(66,80)non prius unanimis corpora coniugibus
(66,81)tradite nudantes reiecta veste papillas,
(66,82)quam iucunda mihi munera libet onyx,
(66,83)vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
(66,84)sed quae se impuro dedit adulterio,
(66,85)illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
(66,86)namque ego ab indignis praemia nulla peto.
(66,87)sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
(66,88)semper amor sedes incolat assiduus.
(66,89)tu vero, regina, tuens cum sidera divam
(66,90)placabis festis luminibus Venerem,
(66,91)unguinis expertem ne siris esse tuam me,
(66,92)sed potius largis affice muneribus.
(66,93)sidera corruerint! iterum ut coma regia fiam,
(66,94)proximus Hydrochoi fulguret Oarion!
67
(67,1)O dulci
iucunda viro, iucunda parenti,
(67,2)salve,
teque bona Iuppiter auctet ope,
(67,3)ianua,
quam Balbo dicunt servisse benigne
(67,4)olim,
cum sedes ipse senex tenuit,
(67,5)quamque
ferunt rursus nato servisse maligne,
(67,6)postquams
porrecto facta marita sene.
(67,7)dic
agedum nobis quare mutata feraris
(67,8)in dominum
veterem deseruisse fidem.
(67,9)Non (ita
Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
(67,10)culpa
meast, quamquam dicitur esse mea,
(67,11)nec
peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
(67,12)verum
istuc populi lingua quiete tegit,
(67,13)qui,
quacumque aliquid reperitur non bene factum,
(67,14)ad me
omnes clamant: ianua, culpa tuast.
(67,15)Non
istuc satis est uno te dicere verbo,
(67,16)sed
facere ut quivis sentiat et videat.
(67,17)Qui
possum? nemo quaerit nec scire laborat.
(67,18)Nos
volumus: nobis dicere ne dubita.
(67,19)Primum
igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
(67,20)falsumst.
non illam vir prior attigerat,
(67,21)languidior
tenera cui pendens sicula beta
(67,22)numquam
se mediam sustulit ad tunicam;
(67,23)sed
pater illusi nati violasse cubile
(67,24)dicitur
et miseram conscelerasse domum,
(67,25)sive
quod impia mens caeco flagrabat amore,
(67,26)seu
quod iners sterili semine natus erat,
(67,27)ut
quaerendum unde unde foret nervosius illud,
(67,28)quod
posset zonam solvere virgineam.
(67,29)Egregium
narras mira pietate parentem,
(67,30)qui
ipse sui nati minxerit in gremium.
(67,31)Atqui
non solum hoc dicit se cognitum habere
(67,32)Brixia
Cycneae supposita speculae,
(67,33)flavus
quam molli praecurrit flumine Mella,
(67,34)Brixia
Veronae mater amata meae,
(67,35)sed de
Postumio et Corneli narrat amore,
(67,36)cum
quibus illa malum fecit adulterium.
(67,37)dixerit
hic aliquis: qui tu istaec, ianua, nosti,
(67,38)cui
numquam domini limine abesse licet
(67,39)nec populum
auscultare, sed hic suffixa tigillo
(67,40)tantum
operire soles aut aperire domum?
(67,41)saepe
illam audivi furtiva voce loquentem
(67,42)solam
cum ancillis haec sua flagitia,
(67,43)nomine
dicentem quos diximus, utpote quae mi
(67,44)speraret
nec linguam esse nec auriculam.
(67,45)praeterea
addebat quendam, quem dicere nolo
(67,46)nomine,
ne tollat rubra supercilia.
(67,47)longus
homost, magnas cui lites intulit olim
(67,48)falsum
mendaci ventre puerperium.
68a
(68a,1)Quod
mihi fortuna casuque oppressus acerbo
(68a,2)conscriptum
hoc lacrimis mittis epistolium,
(68a,3)naufragum
ut eiectum spumantibus aequoris undis
(68a,4)sublevem
et a mortis limine restituam,
(68a,5)quem
neque sancta Venus molli requiescere somno
(68a,6)desertum
in lecto caelibe perpetitur,
(68a,7)nec
veterum dulci scriptorum carmine Musae
(68a,8)oblectant,
cum mens anxia pervigilat:
(68a,9)id
gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
(68a,10)muneraque
et Musarum hinc petis et Veneris.
(68a,11)sed
tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
(68a,12)neu me
odisse putes hospitis officium,
(68a,13)accipe,
quis merser fortunae fluctibus ipse,
(68a,14)ne
amplius a misero dona beata petas.
(68a,15)tempore
quo primum vestis mihi tradita purast,
(68a,16)iucundum
cum aetas florida ver ageret,
(68a,17)multa
satis lusi: non est dea nescia nostri,
(68a,18)quae
dulcem curis miscet amaritiem:
(68a,19)sed
totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
(68a,20)abstulit.
o misero frater adempte mihi,
(68a,21)tu mea
tu moriens fregisti commoda, frater,
(68a,22)tecum
una totast nostra sepulta domus,
(68a,23)omnia
tecum una perierunt gaudia nostra,
(68a,24)quae
tuus in vita dulcis alebat amor.
(68a,25)cuius
ego interitu tota de mente fugavi
(68a,26)haec
studia atque omnes delicias animi.
(68a,27)quare,
quod scribis Veronae turpe Catullo
(68a,28)esse,
quod hic quisquis de meliore nota
(68a,29)frigida
deserto tepefactet membra cubili,
(68a,30)id,
Manli, non est turpe, magis miserumst.
(68a,31)ignosces
igitur, si, quae mihi luctus ademit,
(68a,32)haec
tibi non tribuo munera, cum nequeo.
(68a,33)nam,
quod scriptorum non magnast copia apud me,
(68a,34)hoc
fit, quod Romae vivimus: illa domus,
(68a,35)illa
mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
(68a,36)huc
una ex multis capsula me sequitur.
(68a,37)quod
cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
(68a,38)id
facere aut animo non satis ingenuo,
(68a,39)quod
tibi non hucusque petenti copia praestost:
(68a,40)ultro
ego deferrem, copia siqua foret.
68b
(68b,1)Non
possum reticere, deae, qua me Allius in re
(68b,2)iuverit
aut quantis foverit officiis,
(68b,3)ne
fugiens saeclis obliviscentibus aetas
(68b,4)illius hoc
caeca nocte tegat studium:
(68b,5)sed
dicam vobis, vos porro dicite multis
(68b,6)milibus
et facite haec charta loquatur anus,
(68b,7)[versibus
ut nostris etiam post funera vivat,]
(68b,8)notescatque
magis mortuus atque magis,
(68b,9)nec
tenuem texens sublimis aranea telam
(68b,10)in
deserto Alli nomine opus faciat.
(68b,11)nam, mihi quam dederit
duplex Amathusia curam,
(68b,12)scitis,
et in quo me torruerit genere,
(68b,13)cum
tantum arderem quantum Trinacria rupes
(68b,14)lymphaque in Oetaeis Malia
Thermopylis,
(68b,15)maesta
neque assiduo tabescere lumina fletu
(68b,16)cessarent
tristique imbre madere genae.
(68b,17)qualis
in aerii perlucens vertice montis
(68b,18)rivus
muscoso prosilit a lapide,
(68b,19)qui
cum de prona praeceps est valle volutus,
(68b,20)per medium
densi transit iter populi,
(68b,21)dulce
viatori lasso in sudore levamen,
(68b,22)cum
gravis exustos aestus hiulcat agros;
(68b,23)ac
velut in nigro iactatis turbine nautis
(68b,24)lenius
aspirans aura secunda venit
(68b,25)iam prece Pollucis, iam
Castoris implorata:
(68b,26)tale fuit nobis Allius
auxilium.
(68b,27)is clausum lato patefecit
limite campum,
(68b,28)isque domum nobis isque
dedit dominam,
(68b,29)ad
quam communes exerceremus amores.
(68b,30)quo
mea se molli candida diva pede
(68b,31)intulit
et trito fulgentem in limine plantam
(68b,32)innixa
arguta constituit solea,
(68b,33)coniugis
ut quondam flagrans advenit amore
(68b,34)Protesileam
Laodamia domum
(68b,35)inceptam
frustra, nondum cum sanguine sacro
(68b,36)hostia
caelestes pacificasset eros.
(68b,37)nil
mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
(68b,38)quod
temere invitis suscipiatur eris.
(68b,39)quam
ieiuna pium desideret ara cruorem,
(68b,40)doctast
amisso Laodamia viro,
(68b,41)coniugis
ante coacta novi dimittere collum,
(68b,42)quam
veniens una atque altera rursus hiems
(68b,43)noctibus
in longis avidum saturasset amorem,
(68b,44)posset
ut abrupto vivere coniugio:
(68b,45)quod
scibant Parcae non longo tempore abesse,
(68b,46)si
miles muros isset ad Iliacos.
(68b,47)nam tum Helenae raptu
primores Argivorum
(68b,48)coeperat
ad sese Troia ciere viros,
(68b,49)Troia
(nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
(68b,50)Troia
virum et virtutum omnium acerba cinis,
(68b,51)quaene
etiam nostro letum miserabile fratri
(68b,52)attulit.
ei misero frater adempte mihi,
(68b,53)ei
misero fratri iucundum lumen ademptum,
(68b,54)tecum
una totast nostra sepulta domus,
(68b,55)omnia
tecum una perierunt gaudia nostra,
(68b,56)quae
tuus in vita dulcis alebat amor.
(68b,57)quem
nunc tam longe non inter nota sepulcra
(68b,58)nec
prope cognatos compositum cineres,
(68b,59)sed
Troia obscena, Troia infelice sepultum
(68b,60)detinet
extremo terra aliena solo.
(68b,61)ad
quam tum properans fertur lecta undique pubes
(68b,62)Graia
penetrales deseruisse focos,
(68b,63)ne
Paris abducta gavisus libera moecha
(68b,64)otia
pacato degeret in thalamo.
(68b,65)quo
tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
(68b,66)ereptumst
vita dulcius atque anima
(68b,67)coniugium:
tanto te absorbens vertice amoris
(68b,68)aestus in
abruptum detulerat barathrum,
(68b,69)quale ferunt
Grai Pheneum prope Cyllenaeum
(68b,70)siccare
emulsa pingue palude solum,
(68b,71)quod
quondam caesis montis fodisse medullis
(68b,72)audit
falsiparens Amphitryoniades,
(68b,73)tempore
quo certa Stymphalia monstra sagitta
(68b,74)perculit
imperio deterioris eri,
(68b,75)pluribus
ut caeli tereretur ianua divis,
(68b,76)Hebe
nec longa virginitate foret.
(68b,77)sed
tuus altus amor barathro fuit altior illo,
(68b,78)qui
tamen indomitam ferre iugum docuit.
(68b,79)nam
nec tam carum confecto aetate parenti
(68b,80)una
caput seri nata nepotis alit,
(68b,81)qui,
cum divitiis vix tandem inventus avitis
(68b,82)nomen
testatas intulit in tabulas,
(68b,83)impia
derisi gentilis gaudia tollens
(68b,84)suscitat
a cano vulturium capiti:
(68b,85)nec
tantum niveo gavisast ulla columbo
(68b,86)compar,
quae multo dicitur improbius
(68b,87)oscula
mordenti semper decerpere rostro
(68b,88)quam
quae praecipue multivolast mulier:
(68b,89)sed tu
horum magnos vicisti sola furores,
(68b,90)ut
semel es flavo conciliata viro.
(68b,91)aut
nihil aut paulo cui tum concedere digna
(68b,92)lux
mea se nostrum contulit in gremium,
(68b,93)quam
circumcursans hinc illinc saepe Cupido
(68b,94)fulgebat
crocina candidus in tunica.
(68b,95)quae
tamen etsi uno non est contenta Catullo,
(68b,96)rara
verecundae furta feremus erae,
(68b,97)ne
nimium simus stultorum more molesti:
(68b,98)saepe
etiam Iuno, maxima caelicolum,
(68b,99)coniugis
in culpa flagrantem contudit iram,
(68b,100)noscens
omnivoli plurima furta Iovis.
(68b,101)atqui
nec divis homines componier aequumst,
(68b,102)[nec
mala, quot Iuno quantave, nos patimur.
(68b,103)tolle
igitur questus, et forti mente, Catulle,]
(68b,104)ingratum
tremuli tolle parentis opus.
(68b,105)nec
tamen illa mihi dextra deducta paterna
(68b,106)fragrantem
Assyrio venit odore domum,
(68b,107)sed
furtiva dedit muta munuscula nocte,
(68b,108)ipsius
ex ipso dempta viri gremio.
(68b,109)quare
illud satis est, si nobis is datur unis,
(68b,110)quem
lapide illa diem candidiore notat.
68c
(68c,1)Hoc
tibi, quod potui, confectum carmine munus
(68c,2)pro
multis, Alli, redditur officiis,
(68c,3)ne
vestrum scabra tangat robigine nomen
(68c,4)haec
atque illa dies atque alia atque alia.
(68c,5)huc
addent divi quam plurima, quae Themis olim
(68c,6)antiquis
solitast munera ferre piis.
(68c,7)sitis
felices et tu simul et tua vita,
(68c,8)et
domus ipsa, in qua lusimus, et domina,
(68c,9)et qui
principio nobis te tradidit Afer,
(68c,10)a quo
sunt primo mi omnia nata bono,
(68c,11)et
longe ante omnes, mihi quae me carior ipsost,
(68c,12)lux
mea, qua viva vivere dulce mihist.
69
(69,1)Noli
admirari quare tibi femina nulla,
(69,2)Rufe,
velit tenerum supposuisse femur,
(69,3)non si
illam rarae labefactes munere vestis
(69,4)aut
perluciduli deliciis lapidis.
(69,5)laedit
te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
(69,6)valle
sub alarum trux habitare caper.
(69,7)hunc
metuunt omnes; neque mirum: nam mala valdest
(69,8)bestia,
nec quicum bella puella cubet.
(69,9)quare
aut crudelem nasorum interfice pestem,
(69,10)aut
admirari desine cur fugiant.
70
(70,1)Nulli se
dicit mulier mea nubere malle
(70,2)quam
mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
(70,3)dicit:
sed mulier cupido quod dicit amanti,
(70,4)in vento
et rapida scribere oportet aqua.
71
(71,1)Siqua
iure bono sacer alarum obstitit hircus,
(71,2)aut
siqua merito tarda podagra secat,
(71,3)aemulus
iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
(71,4)mirificest,
Quinti, nactus utrumque malum.
(71,5)nam
quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:
(71,6)illam
affligit odore, ipse perit podagra.
72
(72,1)Dicebas
quondam solum te nosse Catullum,
(72,2)Lesbia,
nec prae me velle tenere Iovem.
(72,3)dilexi
tum te non tantum ut vulgus amicam,
(72,4)sed
pater ut natos diligit et generos.
(72,5)nunc te
cognovi: quare etsi impensius uror,
(72,6)multo mi
tamen es vilior et levior.
(72,7)qui
potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
(72,8)cogit
amare magis, sed bene velle minus.
73
(73,1)Desine
de quoquam quicquam bene velle mereri
(73,2)aut
aliquem fieri posse putare pium.
(73,3)omnia
sunt ingrata, nihil fecisse benignest,
(73,4)immo etiam
taedet, taedet obestque magis;
(73,5)ut mihi, quem
nemo gravius nec acerbius urget,
(73,6)quam modo
quae me unum atque unicum amicum habuit.
74
(74,1)Gellius
audierat patruum obiurgare solere,
(74,2)siquis
delicias diceret aut faceret.
(74,3)hoc ne
ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
(74,4)uxorem
et patruum reddidit Harpocraten.
(74,5)quod
voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
(74,6)nunc
patruum, verbum non faciet patruus.
75
(75,1)Huc est
mens deducta tua mea, Lesbia, culpa,
(75,2)atque
ita se officio perdidit ipsa suo,
(75,3)ut iam
nec bene velle queat tibi, si optima fias,
(75,4)nec
desistere amare, omnia si facias.
76
(76,1)Siqua
recordanti benefacta priora voluptas
(76,2)est
homini, cum se cogitat esse pium,
(76,3)nec
sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
(76,4)divum ad fallendos numine
abusum homines,
(76,5)multa
parata manent in longa aetate, Catulle,
(76,6)ex hoc
ingrato gaudia amore tibi.
(76,7)nam
quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
(76,8)aut
facere, haec a te dictaque factaque sunt.
(76,9)omnia
quae ingratae perierunt credita menti.
(76,10)quare
cur tete iam amplius excrucies?
(76,11)quin tu
animum offirmas atque istinc te ipse reducis
(76,12)et dis
invitis desinis esse miser?
(76,13)difficilest
longum subito deponere amorem,
(76,14)difficilest,
verum hoc qua libet efficias:
(76,15)una
salus haec est, hoc est tibi pervincendum,
(76,16)hoc
facias, sive id non pote sive pote.
(76,17)o di,
si vestrumst misereri, aut si quibus umquam
(76,18)extremam
iam ipsa in morte tulistis opem,
(76,19)me
miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
(76,20)eripite
hanc pestem perniciemque mihi,
(76,21)quae
mihi surrepens imos ut torpor in artus
(76,22)expulit
ex omni pectore laetitias.
(76,23)non iam
illud quaero, contra me ut diligat illa,
(76,24)aut,
quod non potis est, esse pudica velit:
(76,25)ipse
valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
(76,26)o di,
reddite mi hoc pro pietate mea!
77
(77,1)Rufe
mihi frustra ac nequiquam credite amice
(77,2)frustra?
immo magno cum pretio atque malo),
(77,3)sicine
surrepsti mi, atque intestina perurens
(77,4)ei
misero eripuisti omnia nostra bona?
(77,5)eripuisti,
eheu nostrae crudele venenum
(77,6)vitae,
eheu nostrae pestis amicitiae!
78
(78,1)Gallus
habet fratres, quorumst lepidissima coniunx
(78,2)alterius,
lepidus filius alterius.
(78,3)Gallus homost
bellus: nam dulces iungit amores,
(78,4)cum puero ut
bello bella puella cubet.
(78,5)Gallus
homost stultus, nec se videt esse maritum,
(78,6)qui
patruus patrui monstret adulterium.
78b
(78b,1)[Lesbi,
non quererer te foedis moribus esse,
(78b,2)si
turpes tantum pollueres socios:]
(78b,3)sed
nunc id doleo, quod purae pura puellae
(78b,4)savia
comminxit spurca saliva tua.
(78b,5)verum id non
impune feres: nam te omnia saecla
(78b,6)noscent
et, qui sis, fama loquetur anus.
79
(79,1)Lesbius
est pulcher. quid ni? quem Lesbia malit
(79,2)quam te
cum tota gente, Catulle, tua.
(79,3)sed
tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
(79,4)si tria
notorum savia reppererit.
80
(80,1)quid
dicam, Gelli, quare rosea ista labella
(80,2)hiberna
fiant candidiora nive,
(80,3)mane
domo cum exis et cum te octava quiete
(80,4)e molli
longo suscitat hora die?
(80,5)nescioquid
certest: an vere fama susurrat
(80,6)grandia
te medii tenta vorare viri?
(80,7)sic
certest: clamant Victoris rupta miselli
(80,8)ilia, et
emulso barba notata sero.
81
(81,1)Nemone
in tanto potuit populo esse, Iuventi,
(81,2)bellus
homo, quem tu diligere inciperes,
(81,3)praeterquam
iste tuus moribunda ab sede Pisauri
(81,4)hospes
inaurata pallidior statua,
(81,5)qui tibi
nunc cordist; quem tu praeponere nobis
(81,6)audes,
et nescis quod facinus facias?
82
(82,1)Quinti,
si tibi vis oculos debere Catullum
(82,2)aut
aliud si quid carius est oculis,
(82,3)eripere
ei noli, multo quod carius illi
(82,4)est
oculis seu quid carius est oculis.
83
(83,1)Lesbia
mi praesente viro male plurima dicit:
(83,2)haec
illi fatuo maxima laetitiast.
(83,3)mule,
nihil sentis? si nostri oblita taceret,
(83,4)sana
esset: nunc quod gannit et obloquitur,
(83,5)non
solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
(83,6)iratast.
hoc est, uritur et loquitur.
84
(84,1)Chommoda
dicebat, si quando commoda vellet
(84,2)dicere,
et insidias Arrius hinsidias,
(84,3)et tum
mirifice sperabat se esse locutum,
(84,4)cum
quantum poterat dixerat hinsidias.
(84,5)credo,
sic mater, sic semper avunculus eius,
(84,6)sic
maternus avus dixerat atque avia.
(84,7)hoc
misso in Syriam requierant omnibus aures:
(84,8)audibant
eadem haec leniter et leviter,
(84,9)nec sibi
postilla metuebant talia verba,
(84,10)cum
subito affertur nuntius horribilis,
(84,11)Ionios
fluctus, postquam illuc Arrius isset,
(84,12)iam non
Ionios esse, sed Hionios.
85
(85,1)Odi et
amo. quare id faciam, fortasse requiris.
(85,2)nescio,
sed fieri sentio et excrucior.
86
(86,1)Quintia
formosast multis; mihi candida, longa,
(86,2)rectast.
haec ego sic singula confiteor;
(86,3)totum
illud formosa nego: nam nulla venustas,
(86,4)nulla in
tam magnost corpore mica salis.
(86,5)Lesbia
formosast, quae cum pulcherrima totast,
(86,6)tum
omnibus una omnes surripuit Veneres.
87
(87,1)Nulla
potest mulier tantum se dicere amatam
(87,2)vere,
quantum a me Lesbia amata meast.
(87,3)nulla
fides ullo fuit umquam in foedere tanta,
(87,4)quanta
in amore tuo ex parte reperta meast.
88
(88,1)Quid
facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
(88,2)prurit
et abiectis pervigilat tunicis?
(88,3)quid
facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
(88,4)ecquid
scis quantum suscipiat sceleris?
(88,5)suscipit,
o Gelli, quantum non ultima Tethys
(88,6)nec
genitor Nympharum abluit Oceanus:
(88,7)nam
nihil est quicquam sceleris, quo prodeat, ultra,
(88,8)non si
demisso se ipse voret capite.
89
(89,1)Gellius
est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
(89,2)tamque
valens vivat tamque venusta soror
(89,3)tamque
bonus patruus tamque omnia plena puellis
(89,4)cognatis,
quare is desinat esse macer?
(89,5)qui ut
nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
(89,6)quantumvis
quare sit macer invenies.
90
(90,1)Nascatur
magus ex Gelli matrisque nefando
(90,2)coniugio
et discat Persicum haruspicium:
(90,3)nam
magus ex matre et nato gignatur oportet,
(90,4)si
verast Persarum impia religio,
(90,5)gratus
ut accepto veneretur carmine divos
(90,6)omentum
in flamma pingue liquefaciens.
91
(91,1)Non
ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
(91,2)in
misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
(91,3)quod te
non nossem bene constantemve putarem
(91,4)aut
posse a turpi mentem inhibere probro;
(91,5)sed
neque quod matrem nec germanam esse videbam
(91,6)hanc
tibi, cuius me magnus edebat amor.
(91,7)et
quamvis tecum multo coniungerer usu,
(91,8)non
satis id causae credideram esse tibi.
(91,9)tu satis
id duxti: tantum tibi gaudium in omni
(91,10)culpast,
in quacumque est aliquid sceleris.
92
(92,1)Lesbia
mi dicit semper male nec tacet umquam
(92,2)de me:
Lesbia me dispeream nisi amat.
(92,3)quo
signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
(92,4)assidue,
verum dispeream nisi amo.
93
(93,1)Nil
nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
(93,2)nec
scire utrum sis albus an ater homo.
94
(94,1)Mentula
moechatur. moechatur mentula? certe.
(94,2)hoc est
quod dicunt: ipsa olera olla legit.
95
(95,1)Smyrna
mei Cinnae, nonam post denique messem
(95,2)quam
coeptast nonamque edita post hiemem,
(95,3)milia
cum interea quingenta Hatriensis in uno
(95,4)[versiculorum anno putidus
evomuit,]
(95,5)Smyrna sacras Satrachi
penitus mittetur ad undas,
(95,6)Smyrnam cana diu saecula
pervoluent:
(95,7)at Volusi annales Paduam
morientur ad ipsam
(95,8)et laxas
scombris saepe dabunt tunicas.
(95,9)parva
mei mihi sint cordi monumenta Philitae:
(95,10)at populus tumido gaudeat
Antimacho.
96
(96,1)Si
quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
(96,2)accidere
a nostro, Calve, dolore potest,
(96,3)quo
desiderio veteres renovamus amores
(96,4)atque
olim iunctas flemus amicitias,
(96,5)certe
non tanto mors immatura dolorist
(96,6)Quintiliae,
quantum gaudet amore tuo.
97
(97,1)Non (ita
me di ament) quicquam referre putavi,
(97,2)utrumne
os an culum olfacerem Aemilio.
(97,3)nilo
mundius hoc, nihiloque immundior ille,
(97,4)verum
etiam culus mundior et melior:
(97,5)nam sine
dentibus est. os dentes sesquipedales,
(97,6)gingivas
vero ploxeni habet veteris,
(97,7)praeterea
rictum qualem diffissus in aestu
(97,8)meientis
mulae cunnus habere solet.
(97,9)hic
futuit multas et se facit esse venustum,
(97,10)et non
pistrino traditur atque asino?
(97,11)quem
siqua attingit, non illam posse putamus
(97,12)aegroti
culum lingere carnificis?
98
(98,1)In te,
si in quemquam, dici pote, putide Vetti,
(98,2)id quod
verbosis dicitur et fatuis.
(98,3)ista cum
lingua, si usus veniat tibi, possis
(98,4)culos et
crepidas lingere carpatinas.
(98,5)si nos
omnino vis omnes perdere, Vetti,
(98,6)hiscas:
omnino quod cupis efficies.
99
(99,1)Surripui
tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
(99,2)saviolum
dulci dulcius ambrosia.
(99,3)verum id
non impune tuli: namque amplius horam
(99,4)suffixum
in summa me memini esse cruce,
(99,5)dum tibi
me purgo nec possum fletibus ullis
(99,6)tantillum
vestrae demere saevitiae.
(99,7)nam simul id factumst, multis
diluta labella
(99,8)guttis
abstersti mollibus articulis,
(99,9)ne
quicquam nostro contractum ex ore maneret,
(99,10)tamquam
commictae spurca saliva lupae.
(99,11)praeterea
infesto miserum me tradere amori
(99,12)non
cessasti omnique excruciare modo,
(99,13)ut mi
ex ambrosia mutatum iam foret illud
(99,14)saviolum
tristi tristius elleboro.
(99,15)quam
quoniam poenam misero proponis amori,
(99,16)numquam
iam posthac basia surripiam.
100
(100,1)Caelius
Aufillenum et Quintius Aufillenam
(100,2)flos
Veronensum depereunt iuvenum,
(100,3)hic
fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
(100,4)fraternum
vere dulce sodalicium.
(100,5)cui
faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
(100,6)perspectast
igni tum unica amicitia,
(100,7)cum
vesana meas torreret flamma medullas.
(100,8)sis
felix, Caeli, sis in amore potens.
101
(101,1)Multas
per gentes et multa per aequora vectus
(101,2)advenio has miseras, frater,
ad inferias,
(101,3)ut te
postremo donarem munere mortis
(101,4)et
mutam nequiquam alloquerer cinerem,
(101,5)quandoquidem
fortuna mihi tete abstulit ipsum,
(101,6)heu
miser indigne frater adempte mihi.
(101,7)nunc
tamen interea haec, prisco quae more parentum
(101,8)tradita
sunt tristi munere ad inferias,
(101,9)accipe
fraterno multum manantia fletu,
(101,10)atque
in perpetuum, frater, ave atque vale!
102
(102,1)Si
quicquam tacito commissumst fido ab amico,
(102,2)cuius
sit penitus nota fides animi,
(102,3)me
aeque esse invenies illorum iure sacratum,
(102,4)Corneli,
et factum me esse putum Harpocraten.
103
(103,1)Aut, sodes,
mihi redde decem sestertia, Silo,
(103,2)deinde
esto quamvis saevus et indomitus:
(103,3)aut, si
te nummi delectant, desine, quaeso,
(103,4)leno
esse atque idem saevus et indomitus.
104
(104,1)Credis
me potuisse meae maledicere vitae,
(104,2)ambobus
mihi quae carior est oculis?
(104,3)non
potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
(104,4)sed
tua, mi Tappo, crimina nostra facis.
105
(105,1)Mentula
conatur Pipleum scandere montem:
(105,2)Musae
furcillis praecipitem eiciunt.
106
(106,1)Cum
puero bello praeconem qui videt esse
(106,2)quid
credat nisi se vendere discupere?
107
(107,1)Si
quicquam cupidoque optantique obtigit umquam
(107,2)insperanti,
hoc est gratum animo proprie.
(107,3)quare
hoc est gratum nobisque est carius auro,
(107,4)quod te
restituis, Lesbia, mi cupido,
(107,5)restituis
cupido atque insperanti, ipsa refers te
(107,6)nobis.
o lucem candidiore nota!
(107,7)quis me
uno vivit felicior, aut magis hac res
(107,8)optandas
vita dicere quis poterit?
108
(108,1)Si,
Comini, populi arbitrio tua cana senectus
(108,2)spurcata
impuris moribus intereat,
(108,3)non
equidem dubito quin primum inimica bonorum
(108,4)lingua
exsecta avido sit data vulturio,
(108,5)effossos
oculos voret atro gutture corvus,
(108,6)intestina
canes, cetera membra lupi.
109
(109,1)Iucundum,
mea vita, mihi proponis amorem
(109,2)hunc
nostrum inter nos perpetuumque fore.
(109,3)di
magni, facite ut vere promittere possit,
(109,4)atque
id sincere dicat et ex animo,
(109,5)ut
liceat nobis tota perducere vita
(109,6)aeternum
hoc sanctae foedus amicitiae.
110
(110,1)Aufillena,
bonae semper laudantur amicae:
(110,2)accipiunt
pretium, quae facere instituunt.
(110,3)tu,
quod promisti, mihi quod mentita inimicas,
(110,4)quod
nec das et fers saepe, facis facinus.
(110,5)aut
facere ingenuaest, aut non promisse pudicae,
(110,6)Aufillena,
fuit: sed data corripere
(110,7)fraudando
officiis plus quam meretricis avaraest,
(110,8)quae sese
toto corpore prostituit.
111
(111,1)Aufillena,
viro contentam vivere solo
(111,2)nuptarum
laus est laudibus ex nimiis:
(111,3)sed
cuivis quamvis potius succumbere par est
(111,4)quam
matrem fratres ex patre concipere.
112
(112,1)Multus
homos, Naso, neque tecum multus homost qui
(112,2)descendit:
Naso, multus es et pathicus.
113
(113,1)Consule
Pompeio primum duo, Cinna, solebant
(113,2)Mucillam: facto consule nunc
iterum
(113,3)manserunt duo, sed creverunt
milia in unum
(113,4)singula.
fecundum semen adulterio.
114
(114,1)Firmano
saltu non falso Mentula dives
(114,2)fertur,
qui tot res in se habet egregias,
(114,3)aucupium
omne genus, pisces, prata, arva ferasque.
(114,4)nequiquam:
fructus sumptibus exsuperat.
(114,5)quare
concedo sit dives, dum omnia desint.
(114,6)saltum
laudemus, dum modio ipse egeat.
115
(115,1)Mentula
habet iuxta triginta iugera prati,
(115,2)quadraginta
arvi: cetera sunt maria.
(115,3)cur non
divitiis Croesum superare potis sit,
(115,4)uno qui
in saltu tot bona possideat,
(115,5)prata,
arva, ingentes silvas vastasque paludes
(115,6)usque
ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
(115,7)omnia
magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
(115,8)non
homo, sed vero mentula magna minax.
116
(116,1)Saepe
tibi studioso animo verba ante requirens
(116,2)carmina
uti possem vertere Battiadae,
(116,3)qui te
lenirem nobis, neu conarere
(116,4)tela
infesta meum mittere in usque caput,
(116,5)hunc
video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
(116,6)Gelli,
nec nostras hic valuisse preces.
(116,7)contra
nos tela ista tua evitabimus acta:
(116,8)at
fixus nostris tu dabi supplicium.