(1,1)Arma virumque cano, Troiae qui primus ab
oris
(1,2)Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
(1,3)litora, multum ille et terris iactatus
et alto
(1,4)vi superum saevae memorem Iunonis ob
iram;
(1,5)multa quoque et bello passus, dum
conderet urbem,
(1,6)inferretque deos Latio, genus unde
Latinum,
(1,7)Albanique patres, atque altae moenia
Romae.
(1,8)Musa, mihi causas memora, quo numine
laeso,
(1,9)quidve dolens, regina deum tot volvere
casus
(1,10)insignem pietate virum, tot adire
labores
(1,11)impulerit. Tantaene animis caelestibus
irae?
(1,12)Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere
coloni,
(1,13)Karthago, Italiam contra Tiberinaque
longe
(1,14)ostia, dives opum studiisque asperrima
belli;
(1,15)quam Iuno fertur terris magis omnibus
unam
(1,16)post habita coluisse Samo; hic illius
arma,
(1,17)hic currus fuit; hoc regnum dea
gentibus esse,
(1,18)si qua fata sinant, iam tum tenditque
fovetque.
(1,19)Progeniem sed enim Troiano a sanguine
duci
(1,20)audierat, Tyrias olim quae verteret
arces;
(1,21)hinc populum late regem belloque
superbum
(1,22)venturum excidio Libyae: sic volvere
Parcas.
(1,23)Id metuens, veterisque memor Saturnia
belli,
(1,24)prima quod ad Troiam pro caris gesserat
Argis --
(1,25)necdum etiam causae irarum saevique
dolores
(1,26)exciderant animo: manet alta mente
repostum
(1,27)iudicium Paridis spretaeque iniuria
formae,
(1,28)et genus invisum, et rapti Ganymedis
honores.
(1,29)His accensa super, iactatos aequore
toto
(1,30)Troas, reliquias Danaum atque immitis
Achilli,
(1,31)arcebat longe Latio, multosque per
annos
(1,32)errabant, acti fatis, maria omnia
circum.
(1,33)Tantae molis erat Romanam condere
gentem!
(1,34)Vix e conspectu Siculae telluris in
altum
(1,35)vela dabant laeti, et spumas salis aere
ruebant,
(1,36)cum Iuno, aeternum servans
sub pectore volnus,
(1,37)haec secum: 'Mene incepto
desistere victam,
(1,38)nec posse Italia Teucrorum avertere
regem?
(1,39)Quippe vetor fatis. Pallasne exurere
classem
(1,40)Argivom atque ipsos potuit submergere
ponto,
(1,41)unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
(1,42)Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus
ignem,
(1,43)disiecitque rates evertitque aequora
ventis,
(1,44)illum expirantem transfixo pectore
flammas
(1,45)turbine corripuit scopuloque infixit
acuto.
(1,46)Ast ego, quae divom incedo regina,
Iovisque
(1,47)et soror et coniunx, una cum gente tot
annos
(1,48)bella gero! Et quisquam numen Iunonis
adoret
(1,49)praeterea, aut supplex aris imponet
honorem?'
(1,50)Talia flammato secum dea corde volutans
(1,51)nimborum in patriam, loca feta
furentibus austris,
(1,52)Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus
antro
(1,53)luctantes ventos tempestatesque sonoras
(1,54)imperio premit ac vinclis et carcere
frenat.
(1,55)Illi indignantes magno cum murmure
montis
(1,56)circum claustra fremunt; celsa sedet
Aeolus arce
(1,57)sceptra tenens, mollitque animos et
temperat iras.
(1,58)Ni faciat, maria ac terras caelumque
profundum
(1,59)quippe ferant rapidi secum verrantque
per auras.
(1,60)Sed pater omnipotens speluncis abdidit
atris,
(1,61)hoc metuens, molemque et montis insuper
altos
(1,62)imposuit, regemque dedit, qui foedere
certo
(1,63)et premere et laxas sciret dare iussus
habenas.
(1,64)Ad quem tum Iuno supplex his vocibus
usa est:
(1,65)'Aeole, namque tibi divom pater atque
hominum rex
(1,66)et mulcere dedit fluctus et tollere
vento,
(1,67)gens inimica mihi Tyrrhenum navigat
aequor,
(1,68)Ilium in Italiam portans victosque
Penates:
(1,69)incute vim ventis submersasque obrue
puppes,
(1,70)aut age diversos et disiice corpora
ponto.
(1,71)Sunt mihi bis septem praestanti corpore
nymphae,
(1,72)quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
(1,73)conubio iungam stabili propriamque
dicabo,
(1,74)omnis ut tecum meritis pro talibus
annos
(1,75)exigat, et pulchra faciat te prole
parentem.'
(1,76)Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina,
quid optes
(1,77)explorare labor; mihi iussa capessere
fas est.
(1,78)Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu
sceptra Iovemque
(1,79)concilias, tu das epulis accumbere
divom,
(1,80)nimborumque facis tempestatumque
potentem.'
(1,81)Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide
montem
(1,82)impulit in latus: ac venti, velut
agmine facto,
(1,83)qua data porta, ruunt et terras turbine
perflant.
(1,84)Incubuere mari, totumque a sedibus imis
(1,85)una Eurusque Notusque ruunt creberque
procellis
(1,86)Africus, et vastos volvunt ad litora
fluctus.
(1,87)Insequitur clamorque virum stridorque
rudentum.
(1,88)Eripiunt subito nubes caelumque diemque
(1,89)Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat
atra.
(1,90)Iutonuere poli, et crebris micat
ignibus aether,
(1,91)praesentemque viris intentant omnia
mortem.
(1,92)Extemplo Aeneae solvuntur frigore
membra:
(1,93)ingemit, et duplicis tendens ad sidera
palmas
(1,94)talia voce refert: 'O terque quaterque
beati,
(1,95)quis ante ora patrum Troiae sub
moenibus altis
(1,96)contigit oppetere! O Danaum fortissime
gentis
(1,97)Tydide! Mene Iliacis occumbere campis
(1,98)non potuisse, tuaque animam hanc
effundere dextra,
(1,99)saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector,
ubi ingens
(1,100)Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub
undis
(1,101)scuta virum galeasque et fortia
corpora volvit?'
(1,102)Talia iactanti stridens Aquilone
procella
(1,103)velum adversa ferit,
fluctusque ad sidera tollit.
(1,104)Franguntur remi; tum prora avertit, et
undis
(1,105)dat latus; insequitur cumulo
praeruptus aquae mons.
(1,106)Hi summo in flucta pendent;
his unda dehiscens
(1,107)terram inter fluctus aperit;
furit aestus harenis.
(1,108)Tris Notus abreptas in saxa
latentia torquet --
(1,109)saxa vocant Itali mediis
quae in fluctibus aras --
(1,110)dorsum immane mari summo;
tris Eurus ab alto
(1,111)in brevia et Syrtis urguet,
miserabile visu,
(1,112)inliditque vadis atque
aggere cingit harenae.
(1,113)Unam, quae Lycios fidumque
vehebat Oronten,
(1,114)ipsius ante oculos ingens a
vertice pontus
(1,115)in puppim ferit: excutitur
pronusque magister
(1,116)volvitur in caput; ast illam
ter fluctus ibidem
(1,117)torquet agens circum, et rapidus vorat
aequore vortex.
(1,118)Adparent rari nantes in gurgite vasto,
(1,119)arma virum, tabulaeque, et Troia gaza
per undas.
(1,120)Iam validam Ilionei navem, iam fortis
Achati,
(1,121)et qua vectus Abas, et qua grandaevus
Aletes,
(1,122)vicit hiems; laxis laterum compagibus
omnes
(1,123)accipiunt inimicum imbrem, rimisque
fatiscunt.
(1,124)Interea magno misceri murmure pontum,
(1,125)emissamque hiemem sensit Neptunus, et
imis
(1,126)stagna refusa vadis, graviter
commotus; et alto
(1,127)prospiciens, summa placidum caput
extulit unda.
(1,128)Disiectam Aeneae, toto videt aequore
classem,
(1,129)fluctibus oppressos Troas caelique
ruina,
(1,130)nec latuere doli fratrem Iunonis et
irae.
(1,131)Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc
talia fatur:
(1,132)'Tantane vos generis tenuit fiducia
vestri?
(1,133)Iam caelum terramque meo sine numine,
venti,
(1,134)miscere, et tantas audetis tollere
moles?
(1,135)Quos ego -- sed motos praestat
componere fluctus.
(1,136)Post mihi non simili poena commissa
luetis.
(1,137)Maturate fugam, regique haec dicite
vestro:
(1,138)non illi imperium pelagi saevumque
tridentem,
(1,139)sed mihi sorte datum. Tenet ille
immania saxa,
(1,140)vestras, Eure, domos; illa se iactet
in aula
(1,141)Aeolus, et clauso ventorum carcere
regnet.'
(1,142)Sic ait, et dicto citius tumida
aequora placat,
(1,143)collectasque fugat nubes, solemque
reducit.
(1,144)Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
(1,145)detrudunt navis scopulo; levat ipse
tridenti;
(1,146)et vastas aperit syrtis, et temperat
aequor,
(1,147)atque rotis summas levibus perlabitur
undas.
(1,148)Ac veluti magno in populo cum saepe
coorta est
(1,149)seditio, saevitque animis ignobile
volgus,
(1,150)iamque faces et saxa volant -- furor
arma ministrat;
(1,151)tum, pietate gravem ac meritis si
forte virum quem
(1,152)conspexere, silent, arrectisque
auribus adstant;
(1,153)ille regit dictis animos, et pectora
mulcet, --
(1,154)sic cunctus pelagi cecidit fragor,
aequora postquam
(1,155)prospiciens genitor caeloque invectus
aperto
(1,156)flectit equos, curruque volans dat
lora secundo.
(1,157)Defessi Aeneadae, quae proxima litora,
cursu
(1,158)contendunt petere, et Libyae vertuntur
ad oras.
(1,159)Est in secessu longo locus: insula
portum
(1,160)efficit obiectu laterum, quibus omnis
ab alto
(1,161)frangitur inque sinus scindit sese
unda reductos.
(1,162)Hinc atque hinc vastae rupes geminique
minantur
(1,163)in caelum scopuli, quorum sub vertice
late
(1,164)aequora tuta silent; tum silvis scaena
coruscis
(1,165)desuper horrentique atrum nemus
imminet umbra.
(1,166)Fronte sub adversa scopulis
pendentibus antrum,
(1,167)intus aquae dulces vivoque sedilia
saxo,
(1,168)nympharum domus: hic fessas non
vincula navis
(1,169)ulla tenent, unco non alligat ancora
morsu.
(1,170)Huc septem Aeneas collectis navibus
omni
(1,171)ex numero subit; ac magno telluris
amore
(1,172)egressi optata potiuntur Troes harena,
(1,173)et sale tabentis artus in litore
ponunt.
(1,174)Ac primum silici scintillam excudit
Achates,
(1,175)succepitque ignem foliis, atque arida
circum
(1,176)nutrimenta dedit, rapuitque in fomite
flammam.
(1,177)Tum Cererem corruptam undis
Cerealiaque arma
(1,178)expediunt fessi rerum,
frugesque receptas
(1,179)et torrere parant flammis et frangere
saxo.
(1,180)Aeneas scopulum interea
conscendit, et omnem
(1,181)prospectum late pelago
petit, Anthea si quem
(1,182)iactatum vento videat Phrygiasque
biremis,
(1,183)aut Capyn, aut celsis in
puppibus arma Caici.
(1,184)Navem in conspectu nullam,
tris litore cervos
(1,185)prospicit errantis; hos tota
armenta sequuntur
(1,186)a tergo, et longum per
vallis pascitur agmen.
(1,187)Constitit hic, arcumque manu
celerisque sagittas
(1,188)corripuit, fidus quae tela
gerebat Achates;
(1,189)ductoresque ipsos primum,
capita alta ferentis
(1,190)cornibus arboreis, sternit,
tum volgus, et omnem
(1,191)miscet agens telis nemora
inter frondea turbam;
(1,192)nec prius absistit, quam
septem ingentia victor
(1,193)corpora fundat humi, et
numerum cum navibus aequet.
(1,194)Hinc portum petit, et socios
partitur in omnes.
(1,195)Vina bonus quae deinde cadis
onerarat Acestes
(1,196)litore Trinacrio dederatque
abeuntibus heros,
(1,197)dividit, et dictis maerentia
pectora mulcet:
(1,198)'O socii -- neque enim
ignari sumus ante malorum --
(1,199)O passi graviora, dabit deus
his quoque finem.
(1,200)Vos et Scyllaeam rabiem
penitusque sonantis
(1,201)accestis scopulos, vos et
Cyclopea saxa
(1,202)experti: revocate animos,
maestumque timorem
(1,203)mittite: forsan et haec olim
meminisse iuvabit.
(1,204)Per varios casus, per tot
discrimina rerum
(1,205)tendimus in Latium; sedes
ubi fata quietas
(1,206)ostendunt; illic fas regna resurgere
Troiae.
(1,207)Durate, et vosmet rebus
servate secundis.'
(1,208)Talia voce refert, curisque
ingentibus aeger
(1,209)spem voltu simulat, premit
altum corde dolorem.
(1,210)Illi se praedae accingunt,
dapibusque futuris;
(1,211)tergora deripiunt costis et
viscera nudant;
(1,212)pars in frusta secant
veribusque trementia figunt;
(1,213)litore aena locant alii,
flammasque ministrant.
(1,214)Tum victu revocant vires,
fusique per herbam
(1,215)implentur veteris Bacchi
pinguisque ferinae.
(1,216)Postquam exempta fames
epulis mensaeque remotae,
(1,217)amissos longo socios sermone
requirunt,
(1,218)spemque metumque inter
dubii, seu vivere credant,
(1,219)sive extrema pati nec iam
exaudire vocatos.
(1,220)Praecipue pius Aeneas nunc
acris Oronti,
(1,221)nunc Amyci casum gemit et
crudelia secum
(1,222)fata Lyci, fortemque Gyan,
fortemque Cloanthum.
(1,223)Et iam finis erat, cum
Iuppiter aethere summo
(1,224)despiciens mare velivolum
terrasque iacentis
(1,225)litoraque et latos populos,
sic vertice caeli
(1,226)constitit, et Libyae defixit
lumina regnis.
(1,227)Atque illum talis iactantem
pectore curas
(1,228)tristior et lacrimis oculos
suffusa nitentis
(1,229)adloquitur Venus: 'O qui res
hominumque deumque
(1,230)aeternis regis imperiis, et
fulmine terres,
(1,231)quid meus Aeneas in te
committere tantum,
(1,232)quid Troes potuere, quibus,
tot funera passis,
(1,233)cunctus ob Italiam terrarum
clauditur orbis?
(1,234)Certe hinc Romanos olim,
volventibus annis,
(1,235)hinc fore ductores, revocato
a sanguine Teucri,
(1,236)qui mare, qui terras omni
dicione tenerent,
(1,237)pollicitus, quae te,
genitor, sententia vertit?
(1,238)Hoc equidem occasum Troiae
tristisque ruinas
(1,239)solabar, fatis contraria
fata rependens;
(1,240)nunc eadem fortuna viros tot
casibus actos
(1,241)insequitur. Quem das finem,
rex magne, laborum?
(1,242)Antenor potuit, mediis
elapsus Achivis,
(1,243)Illyricos penetrare sinus,
atque intima tutus
(1,244)regna Liburnorum, et fontem
superare Timavi,
(1,245)unde per ora novem vasto cum
murmure montis
(1,246)it mare proruptum et pelago
premit arva sonanti.
(1,247)Hic tamen ille urbem Patavi
sedesque locavit
(1,248)Teucrorum, et genti nomen
dedit, armaque fixit
(1,249)Troia; nunc placida
compostus pace quiescit:
(1,250)nos, tua progenies, caeli
quibus adnuis arcem,
(1,251)navibus (infandum!) amissis,
unius ob iram
(1,252)prodimur atque Italis longe
disiungimur oris.
(1,253)Hic pietatis honos? Sic nos
in sceptra reponis?'
(1,254)Olli subridens hominum sator
atque deorum,
(1,255)voltu, quo caelum tempestatesque
serenat,
(1,256)oscula libavit natae, dehinc
talia fatur:
(1,257)'Parce metu, Cytherea:
manent immota tuorum
(1,258)fata tibi; cernes urbem et
promissa Lavini
(1,259)moenia, sublimemque feres ad
sidera caeli
(1,260)magnanimum Aenean; neque me
sententia vertit.
(1,261)Hic tibi (fabor enim, quando
haec te cura remordet,
(1,262)longius et volvens fatorum
arcana movebo)
(1,263)bellum ingens geret Italia,
populosque feroces
(1,264)contundet, moresque viris et
moenia ponet,
(1,265)tertia dum Latio regnantem
viderit aestas,
(1,266)ternaque transierint Rutulis
hiberna subactis.
(1,267)At puer Ascanius, cui nunc
cognomen Iulo
(1,268)additur, -- Ilus erat, dum
res stetit Ilia regno, --
(1,269)triginta magnos volvendis
mensibus orbis
(1,270)imperio explebit, regnumque
ab sede Lavini
(1,271)transferet, et longam multa
vi muniet Albam.
(1,272)Hic iam ter centum totos
regnabitur annos
(1,273)gente sub Hectorea, donec
regina sacerdos,
(1,274)Marte gravis, geminam partu
dabit Ilia prolem.
(1,275)Inde lupae fulvo nutricis
tegmine laetus
(1,276)Romulus excipiet gentem, et
Mavortia condet
(1,277)moenia, Romanosque suo de
nomine dicet.
(1,278)His ego nec metas rerum nec
tempora pono;
(1,279)imperium sine fine dedi.
Quin aspera Iuno,
(1,280)quae mare nunc terrasque
metu caelumque fatigat,
(1,281)consilia in melius referet,
mecumque fovebit
(1,282)Romanos rerum dominos
gentemque togatam:
(1,283)sic placitum. Veniet lustris
labentibus aetas,
(1,284)cum domus Assaraci Phthiam
clarasque Mycenas
(1,285)servitio premet, ac victis dominabitur
Argis.
(1,286)Nascetur pulchra Troianus
origine Caesar,
(1,287)imperium oceano, famam qui
terminet astris, --
(1,288)Iulius, a magno demissum
nomen Iulo.
(1,289)Hunc tu olim caelo, spoliis
Orientis onustum,
(1,290)accipies secura; vocabitur
hic quoque votis.
(1,291)Aspera tum positis mitescent
saecula bellis;
(1,292)cana Fides, et Vesta, Remo
cum fratre Quirinus,
(1,293)iura dabunt; dirae ferro et
compagibus artis
(1,294)claudentur Belli portae;
Furor impius intus,
(1,295)saeva sedens super arma, et
centum vinctus aenis
(1,296)post tergum nodis, fremet
horridus ore cruento.'
(1,297)Haec ait, et Maia genitum
demittit ab alto,
(1,298)ut terrae, utque novae
pateant Karthaginis arces
(1,299)hospitio Teucris, ne fati
nescia Dido
(1,300)finibus arceret: volat ille
per aera magnum
(1,301)remigio alarum, ac Libyae
citus adstitit oris.
(1,302)Et iam iussa facit,
ponuntque ferocia Poeni
(1,303)corda volente deo; in primis
regina quietum
(1,304)accipit in Teucros animum
mentemque benignam.
(1,305)At pius Aeneas, per noctem
plurima volvens,
(1,306)ut primum lux alma data est,
exire locosque
(1,307)explorare novos, quas vento
accesserit oras,
(1,308)qui teneant, nam inculta
videt, hominesne feraene,
(1,309)quaerere constituit,
sociisque exacta referre
(1,310)Classem in convexo nemorum
sub rupe cavata
(1,311)arboribus clausam circum
atque horrentibus umbris
(1,312)occulit; ipse uno graditur
comitatus Achate,
(1,313)bina manu lato crispans
hastilia ferro.
(1,314)Cui mater media sese tulit
obvia silva,
(1,315)virginis os habitumque
gerens, et virginis arma
(1,316)Spartanae, vel qualis equos
Threissa fatigat
(1,317)Harpalyce, volucremque fuga
praevertitur Hebrum.
(1,318)Namque umeris de more
habilem suspenderat arcum
(1,319)venatrix, dederatque comam
diffundere ventis,
(1,320)nuda genu, nodoque sinus
collecta fluentis.
(1,321)Ac prior, 'Heus' inquit
'iuvenes, monstrate mearum
(1,322)vidistis si quam hic
errantem forte sororum,
(1,323)succinctam pharetra et
maculosae tegmine lyncis,
(1,324)aut spumantis apri cursum
clamore prementem.'
(1,325)Sic Venus; et Veneris contra
sic filius orsus:
(1,326)'Nulla tuarum audita mihi
neque visa sororum --
(1,327)O quam te memorem, virgo?
Namque haud tibi voltus
(1,328)mortalis, nec vox hominem
sonat: O, dea certe --
(1,329)an Phoebi soror? an
nympharum sanguinis una? --
(1,330)sis felix, nostrumque leves,
quaecumque, laborem,
(1,331)et, quo sub caelo tandem,
quibus orbis in oris
(1,332)iactemur, doceas. Ignari
hominumque locorumque
(1,333)erramus, vento huc vastis et
fluctibus acti:
(1,334)multa tibi ante aras nostra
cadet hostia dextra.'
(1,335)Tum Venus: 'Haud equidem
tali me dignor honore;
(1,336)virginibus Tyriis mos est
gestare pharetram,
(1,337)purpureoque alte suras
vincire cothurno.
(1,338)Punica regna vides, Tyrios
et Agenoris urbem;
(1,339)sed fines Libyci, genus
intractabile bello.
(1,340)Imperium Dido Tyria regit
urbe profecta,
(1,341)germanum fugiens. Longa est
iniuria, longae
(1,342)ambages; sed summa sequar
fastigia rerum.
(1,343)'Huic coniunx Sychaeus erat,
ditissimus agri
(1,344)Phoenicum, et magno miserae
dilectus amore,
(1,345)cui pater intactam dederat,
primisque iugarat
(1,346)ominibus. Sed regna Tyri
germanus habebat
(1,347)Pygmalion, scelere ante
alios immanior omnes.
(1,348)Quos inter medius venit
furor. Ille Sychaeum
(1,349)impius ante aras, atque auri
caecus amore,
(1,350)clam ferro incautum superat,
securus amorum
(1,351)germanae; factumque diu
celavit, et aegram,
(1,352)multa malus simulans, vana
spe lusit amantem.
(1,353)Ipsa sed in somnis inhumati
venit imago
(1,354)coniugis, ora modis
attollens pallida miris,
(1,355)crudeles aras traiectaque
pectora ferro
(1,356)nudavit, caecumque domus
scelus omne retexit.
(1,357)Tum celerare fugam patriaque
excedere suadet,
(1,358)auxiliumque viae veteres
tellure recludit
(1,359)thesauros, ignotum argenti
pondus et auri.
(1,360)His commota fugam Dido
sociosque parabat:
(1,361)conveniunt, quibus aut odium
crudele tyranni
(1,362)aut metus acer erat; navis,
quae forte paratae,
(1,363)corripiunt, onerantque auro:
portantur avari
(1,364)Pygmalionis opes pelago; dux
femina facti.
(1,365)Devenere locos, ubi nunc
ingentia cernis
(1,366)moenia surgentemque novae
Karthaginis arcem,
(1,367)mercatique solum, facti de
nomine Byrsam,
(1,368)taurino quantum possent
circumdare tergo.
(1,369)Sed vos qui tandem, quibus
aut venistis ab oris,
(1,370)quove tenetis iter?
'Quaerenti talibus ille
(1,371)suspirans, imoque trahens a
pectore vocem:
(1,372)'O dea, si prima repetens ab
origine pergam,
(1,373)et vacet annalis nostrorum
audire laborum,
(1,374)ante diem clauso componat
Vesper Olympo.
(1,375)Nos Troia antiqua, si
vestras forte per auris
(1,376)Troiae nomen iit, diversa
per aequora vectos
(1,377)forte sua Libycis tempestas
adpulit oris.
(1,378)Sum pius Aeneas, raptos qui
ex hoste Penates
(1,379)classe veho mecum, fama
super aethera notus.
(1,380)Italiam quaero patriam et
genus ab Iove summo.
(1,381)Bis denis Phrygium conscendi
navibus aequor,
(1,382)matre dea monstrante viam,
data fata secutus;
(1,383)vix septem convolsae undis
Euroque supersunt.
(1,384)Ipse ignotus, egens, Libyae
deserta peragro,
(1,385)Europa atque Asia pulsus.'
Nec plura querentem
(1,386)passa Venus medio sic
interfata dolore est:
(1,387)'Quisquis es, haud, credo,
invisus caelestibus auras
(1,388)vitalis carpis, Tyriam qui
adveneris urbem.
(1,389)Perge modo, atque hinc te
reginae ad limina perfer,
(1,390)Namque tibi reduces socios
classemque relatam
(1,391)nuntio, et in tutum versis
aquilonibus actam,
(1,392)ni frustra augurium vani
docuere parentes.
(1,393)Aspice bis senos laetantis
agmine cycnos,
(1,394)aetheria quos lapsa plaga
Iovis ales aperto
(1,395)turbabat caelo; nunc terras
ordine longo
(1,396)aut capere, aut captas iam
despectare videntur:
(1,397)ut reduces illi ludunt
stridentibus alis,
(1,398)et coetu cinxere polum, cantusque
dedere,
(1,399)haud aliter puppesque tuae
pubesque tuorum
(1,400)aut portum tenet aut pleno
subit ostia velo.
(1,401)Perge modo, et, qua te ducit
via, dirige gressum.'
(1,402)Dixit, et avertens rosea
cervice refulsit,
(1,403)ambrosiaeque comae divinum
vertice odorem
(1,404)spiravere, pedes vestis
defluxit ad imos,
(1,405)et vera incessu patuit dea.
Ille ubi matrem
(1,406)adgnovit, tali fugientem est
voce secutus:
(1,407)'Quid natum totiens,
crudelis tu quoque, falsis
(1,408)iudis imaginibus? Cur dextrae
iungere dextram
(1,409)non datur, ac veras audire
et reddere voces?'
(1,410)Talibus incusat, gressumque
ad moenia tendit:
(1,411)at Venus obscuro gradientes
aere saepsit,
(1,412)et multo nebulae circum dea
fudit amictu,
(1,413)cernere ne quis eos, neu
quis contingere posset,
(1,414)molirive moram, aut veniendi
poscere causas.
(1,415)Ipsa Paphum sublimis abit,
sedesque revisit
(1,416)laeta suas, ubi templum
illi, centumque Sabaeo
(1,417)ture calent arae, sertisque
recentibus halant.
(1,418)Corripuere viam interea, qua
semita monstrat.
(1,419)Iamque ascendebant collem,
qui plurimus urbi
(1,420)imminet, adversasque
adspectat desuper arces.
(1,421)Miratur molem Aeneas,
magalia quondam,
(1,422)miratur portas strepitumque
et strata viarum.
(1,423)Instant ardentes Tyrii pars
ducere muros,
(1,424)molirique arcem et manibus
subvolvere saxa,
(1,425)pars optare locum tecto et
concludere sulco.
(1,426)[Iura magistratusque legunt
sanctumque senatum;]
(1,427)hic portus alii effodiunt;
hic alta theatris
(1,428)fundamenta locant alii,
immanisque columnas
(1,429)rupibus excidunt, scaenis
decora alta futuris.
(1,430)Qualis apes aestate nova per
florea rura
(1,431)exercet sub sole labor, cum
gentis adultos
(1,432)educunt fetus, aut cum
liquentia mella
(1,433)stipant et dulci distendunt
nectare cellas,
(1,434)aut onera accipiunt
venientum, aut agmine facto
(1,435)ignavom fucos pecus a
praesepibus arcent:
(1,436)fervet opus, redolentque
thymo fragrantia mella.
(1,437)'O fortunati, quorum iam
moenia surgunt!'
(1,438)Aeneas ait, et fastigia
suspicit urbis.
(1,439)Infert se saeptus nebula,
mirabile dictu,
(1,440)per medios, miscetque viris,
neque cernitur ulli.
(1,441)Lucus in urbe fuit media,
laetissimus umbra,
(1,442)quo primum iactati undis et
turbine Poeni
(1,443)effodere loco signum, quod
regia Iuno
(1,444)monstrarat, caput acris
equi; sic nam fore bello
(1,445)egregiam et facilem victu
per saecula gentem.
(1,446)Hic templum Iunoni ingens
Sidonia Dido
(1,447)condebat, donis opulentum et
numine divae,
(1,448)aerea cui gradibus surgebant
limina, nexaeque
(1,449)aere trabes, foribus cardo
stridebat aenis.
(1,450)Hoc primum in luco nova res
oblata timorem
(1,451)leniit, hic primum Aeneas
sperare salutem
(1,452)ausus, et adflictis melius
confidere rebus.
(1,453)Namque sub ingenti lustrat
dum singula templo,
(1,454)reginam opperiens, dum, quae
fortuna sit urbi,
(1,455)artificumque manus inter se
operumque laborem
(1,456)miratur, videt Iliacas ex
ordine pugnas,
(1,457)bellaque iam fama totum
volgata per orbem,
(1,458)Atridas, Priamumque, et
saevum ambobus Achillem.
(1,459)Constitit, et lacrimans,
'Quis iam locus' inquit 'Achate,
(1,460)quae regio in terris nostri
non plena laboris?
(1,461)En Priamus! Sunt hic etiam
sua praemia laudi;
(1,462)sunt lacrimae rerum et
mentem mortalia tangunt.
(1,463)Solve metus; feret haec
aliquam tibi fama salutem.'
(1,464)Sic ait, atque animum
pictura pascit inani,
(1,465)multa gemens, largoque
umectat flumine voltum.
(1,466)Namque videbat, uti
bellantes Pergama circum
(1,467)hac fugerent Graii, premeret
Troiana iuventus,
(1,468)hac Phryges, instaret curru
cristatus Achilles.
(1,469)Nec procul hinc Rhesi niveis
tentoria velis
(1,470)adgnoscit lacrimans, primo
quae prodita somno
(1,471)Tydides multa vastabat caede
cruentus,
(1,472)ardentisque avertit equos in
castra, prius quam
(1,473)pabula gustassent Troiae
Xanthumque bibissent.
(1,474)Parte alia fugiens amissis
Troilus armis,
(1,475)infelix puer atque impar
congressus Achilli,
(1,476)fertur equis, curruque
haeret resupinus inani,
(1,477)lora tenens tamen; huic
cervixque comaeque trahuntur
(1,478)per terram, et versa pulvis
inscribitur hasta.
(1,479)Interea ad templum non
aequae Palladis ibant
(1,480)crinibus Iliades passis
peplumque ferebant,
(1,481)suppliciter tristes et
tunsae pectora palmis;
(1,482)diva solo fixos oculos
aversa tenebat.
(1,483)Ter circum Iliacos
raptaverat Hectora muros,
(1,484)exanimumque auro corpus
vendebat Achilles.
(1,485)Tum vero ingentem gemitum
dat pectore ab imo,
(1,486)ut spolia, ut currus, utque
ipsum corpus amici,
(1,487)tendentemque manus Priamum
conspexit inermis.
(1,488)Se quoque principibus
permixtum adgnovit Achivis,
(1,489)Eoasque acies et nigri
Memnonis arma.
(1,490)Ducit Amazonidum lunatis
agmina peltis
(1,491)Penthesilea furens,
mediisque in milibus ardet,
(1,492)aurea subnectens exsertae
cingula mammae,
(1,493)bellatrix, audetque viris
concurrere virgo.
(1,494)Haec dum Dardanio Aeneae
miranda videntur,
(1,495)dum stupet, obtutuque haeret
defixus in uno,
(1,496)regina ad templum, forma
pulcherrima Dido,
(1,497)incessit magna iuvenum
stipante caterva.
(1,498)Qualis in Eurotae ripis aut
per iuga Cynthi
(1,499)exercet Diana choros, quam
mille secutae
(1,500)hinc atque hinc glomerantur
oreades; illa pharetram
(1,501)fert umero, gradiensque deas
supereminet omnis:
(1,502)Latonae tacitum pertemptant
gaudia pectus:
(1,503)talis erat Dido, talem se
laeta ferebat
(1,504)per medios, instans operi
regnisque futuris.
(1,505)Tum foribus divae, media
testudine templi,
(1,506)saepta armis, solioque alte
subnixa resedit.
(1,507)Iura dabat legesque viris,
operumque laborem
(1,508)partibus aequabat iustis,
aut sorte trahebat:
(1,509)cum subito Aeneas concursu
accedere magno
(1,510)Anthea Sergestumque videt
fortemque Cloanthum,
(1,511)Teucrorumque alios, ater
quos aequore turbo
(1,512)dispulerat penitusque alias
avexerat oras.
(1,513)Obstipuit simul ipse simul
perculsus Achates
(1,514)laetitiaque metuque; avidi
coniungere dextras
(1,515)ardebant; sed res animos
incognita turbat.
(1,516)Dissimulant, et nube cava
speculantur amicti,
(1,517)quae fortuna viris, classem
quo litore linquant,
(1,518)quid veniant; cunctis nam
lecti navibus ibant,
(1,519)orantes veniam, et templum
clamore petebant.
(1,520)Postquam introgressi et
coram data copia fandi,
(1,521)axumus Ilioneus placido sic
pectore coepit:
(1,522)'O Regina, novam cui condere
Iuppiter urbem
(1,523)iustitiaque dedit gentis
frenare superbas,
(1,524)Troes te miseri, ventis
maria omnia vecti,
(1,525)oramus, prohibe infandos a
navibus ignis,
(1,526)parce pio generi, et propius
res aspice nostras.
(1,527)Non nos aut ferro Libycos
populare Penatis
(1,528)venimus, aut raptas ad
litora vertere praedas;
(1,529)non ea vis animo, nec tanta
superbia victis.
(1,530)Est locus, Hesperiam Grai
cognomine dicunt,
(1,531)terra antiqua, potens armis
atque ubere glaebae;
(1,532)Oenotri coluere viri; nunc
fama minores
(1,533)Italiam dixisse ducis de
nomine gentem.
(1,534)Hic cursus fuit:
(1,535)cum subito adsurgens fluctu
nimbosus Orion
(1,536)in vada caeca tulit,
penitusque procacibus austris
(1,537)perque undas, superante
salo, perque invia saxa
(1,538)dispulit; huc pauci vestris
adnavimus oris.
(1,539)Quod genus hoc hominum?
Quaeve hunc tam barbara morem
(1,540)permittit patria? Hospitio
prohibemur harenae;
(1,541)bella cient, primaque vetant
consistere terra.
(1,542)Si genus humanum et mortalia
temnitis arma
(1,543)at sperate deos memores
fandi atque nefandi.
(1,544)'Rex erat Aeneas nobis, quo
iustior alter,
(1,545)nec pietate fuit, nec bello
maior et armis.
(1,546)Quem si fata virum servant,
si vescitur aura
(1,547)aetheria, neque adhuc
crudelibus occubat umbris,
(1,548)non metus; officio nec te
certasse priorem
(1,549)poeniteat. Sunt et Siculis
regionibus urbes
(1,550)armaque, Troianoque a
sanguine clarus Acestes.
(1,551)Quassatam ventis liceat
subducere classem,
(1,552)et silvis aptare trabes et
stringere remos:
(1,553)si datur Italiam, sociis et
rege recepto,
(1,554)tendere, ut Italiam laeti
Latiumque petamus;
(1,555)sin absumpta salus, et te,
pater optume Teucrum,
(1,556)pontus habet Lybiae, nec
spes iam restat Iuli,
(1,557)at freta Sicaniae saltem
sedesque paratas,
(1,558)unde huc advecti, regemque
petamus Acesten.'
(1,559)Talibus Ilioneus; cuncti
simul ore fremebant
(1,560)Dardanidae.
(1,561)Tum breviter Dido, voltum
demissa, profatur:
(1,562)'Solvite corde metum,
Teucri, secludite curas.
(1,563)Res dura et regni novitas me
talia cogunt
(1,564)moliri, et late finis
custode tueri.
(1,565)Quis genus Aeneadum, quis
Troiae nesciat urbem,
(1,566)virtutesque virosque, aut
tanti incendia belli?
(1,567)Non obtusa adeo gestamus
pectora Poeni,
(1,568)nec tam aversus equos Tyria
Sol iungit ab urbe.
(1,569)Seu vos Hesperiam magnam
Saturniaque arva,
(1,570)sive Erycis finis regemque
optatis Acesten,
(1,571)auxilio tutos dimittam,
opibusque iuvabo.
(1,572)Voltis et his mecum pariter
considere regnis;
(1,573)urbem quam statuo vestra
est, subducite navis;
(1,574)Tros Tyriusque mihi nullo
discrimine agetur.
(1,575)Atque utinam rex ipse Noto
compulsus eodem
(1,576)adforet Aeneas! Equidem per
litora certos
(1,577)dimittam et Libyae lustrare
extrema iubebo,
(1,578)si quibus eiectus silvis aut
urbibus errat.'
(1,579)His animum arrecti dictis et
fortis Achates
(1,580)et pater Aeneas iamdudum
erumpere nubem
(1,581)ardebant. Prior Aenean
compellat Achates:
(1,582)'Nate dea, quae nunc animo
sententia surgit?
(1,583)omnia tuta vides, classem
sociosque receptos.
(1,584)Unus abest, medio in fluctu
quem vidimus ipsi
(1,585)submersum; dictis respondent
cetera matris.'
(1,586)Vix ea fatus erat, cum
circumfusa repente
(1,587)scindit se nubes et in
aethera purgat apertum.
(1,588)Restitit Aeneas claraque in
luce refulsit,
(1,589)os umerosque deo similis;
namque ipsa decoram
(1,590)caesariem nato genetrix
lumenque iuventae
(1,591)purpureum et laetos oculis
adflarat honores:
(1,592)quale manus addunt ebori
decus, aut ubi flavo
(1,593)argentum Pariusve lapis
circumdatur auro.
(1,594)Tum sic reginam adloquitur,
cunctisque repente
(1,595)improvisus ait: 'Coram, quem
quaeritis, adsum,
(1,596)Troius Aeneas, Lybicis
ereptus ab undis.
(1,597)O sola infandos Troiae
miserata labores,
(1,598)quae nos, reliquias Danaum,
terraeque marisque
(1,599)omnibus exhaustos iam
casibus, omnium egenos,
(1,600)urbe, domo, socias, grates
persolvere dignas
(1,601)non opis est nostrae, Dido,
nec quicquid ubique est
(1,602)gentis Dardaniae, magnum
quae sparsa per orbem.
(1,603)Di tibi, si qua pios
respectant numina, si quid
(1,604)usquam iustitia est et mens
sibi conscia recti,
(1,605)praemia digna ferant. Quae
te tam laeta tulerunt
(1,606)saecula? Qui tanti talem
genuere parentes?
(1,607)In freta dum fluvii current,
dum montibus umbrae
(1,608)lustrabunt convexa, polus
dum sidera pascet,
(1,609)semper honos nomenque tuum
laudesque manebunt,
(1,610)quae me cumque vocant
terrae.' Sic fatus, amicum
(1,611)Ilionea petit dextra,
laevaque Serestum,
(1,612)post alios, fortemque Gyan
fortemque Cloanthum.
(1,613)Obstipuit primo aspectu
Sidonia Dido,
(1,614)casu deinde viri tanto, et
sic ore locuta est:
(1,615)'Quis te, nate dea, per
tanta pericula casus
(1,616)insequitur? Quae vis
immanibus applicat oris?
(1,617)Tune ille Aeneas, quem
Dardanio Anchisae
(1,618)alma Venus Phrygii genuit
Simoentis ad undam?
(1,619)Atque equidem Teucrum memini
Sidona venire
(1,620)finibus expulsum patriis,
nova regna petentem
(1,621)auxilio Beli; genitor tum
Belus opimam
(1,622)vastabat Cyprum, et victor
dicione tenebat.
(1,623)Tempore iam ex illo casus
mihi cognitus urbis
(1,624)Troianae nomenque tuum
regesque Pelasgi.
(1,625)Ipse hostis Teucros insigni
laude ferebat,
(1,626)seque ortum antiqua
Teucrorum ab stirpe volebat.
(1,627)Quare agite, O tectis,
iuvenes, succedite nostris.
(1,628)Me quoque per multos similis
fortuna labores
(1,629)iactatam hac demum voluit
consistere terra.
(1,630)Non ignara mali, miseris
succurrere disco.'
(1,631)Sic memorat; simul Aenean in
regia ducit
(1,632)tecta, simul divom templis
indicit honorem.
(1,633)Nec minus interea sociis ad
litora mittit
(1,634)viginti tauros, magnorum
horrentia centum
(1,635)terga suum, pinguis centum
cum matribus agnos,
(1,636)munera laetitiamque dii.
(1,637)At domus interior regali
splendida luxu
(1,638)instruitur, mediisque parant
convivia tectis:
(1,639)arte laboratae vestes
ostroque superbo,
(1,640)ingens argentum mensis,
caelataque in auro
(1,641)fortia facta patrum, series
longissima rerum
(1,642)per tot ducta viros antiqua
ab origine gentis.
(1,643)Aeneas (neque enim patrius
consistere mentem
(1,644)passus amor) rapidum ad
navis praemittit Achaten,
(1,645)Ascanio ferat haec, ipsumque
ad moenia ducat;
(1,646)omnis in Ascanio cari stat
cura parentis.
(1,647)Munera praeterea, Iliacis
erepta ruinis,
(1,648)ferre iubet, pallam signis
auroque rigentem,
(1,649)et circumtextum croceo
velamen acantho,
(1,650)ornatus Argivae Helenae,
quos illa Mycenis,
(1,651)Pergama cum peteret
inconcessosque hymenaeos,
(1,652)extulerat, matris Ledae
mirabile donum:
(1,653)praeterea sceptrum, Ilione
quod gesserat olim,
(1,654)maxima natarum Priami,
colloque monile
(1,655)bacatum, et duplicem gemmis
auroque coronam.
(1,656)Haec celerans ita ad naves
tendebat Achates.
(1,657)At Cytherea novas artes,
nova pectore versat
(1,658)Consilia, ut faciem mutatus
et ora Cupido
(1,659)pro dulci Ascanio veniat,
donisque furentem
(1,660)incendat reginam, atque
ossibus implicet ignem;
(1,661)quippe domum timet ambiguam
Tyriosque bilinguis;
(1,662)urit atrox Iuno, et sub
noctem cura recursat.
(1,663)Ergo his aligerum dictis
adfatur Amorem:
(1,664)'Nate, meae vires, mea magna
potentia solus,
(1,665)nate, patris summi qui tela
Typhoia temnis,
(1,666)ad te confugio et supplex
tua numina posco.
(1,667)Frater ut Aeneas pelago tuus
omnia circum
(1,668)litora iactetur odiis
Iunonis iniquae,
(1,669)nota tibi, et nostro
doluisti saepe dolore.
(1,670)Hunc Phoenissa tenet Dido
blandisque moratur
(1,671)vocibus; et vereor, quo se
Iunonia vertant
(1,672)hospitia; haud tanto
cessabit cardine rerum.
(1,673)Quocirca capere ante dolis
et cingere flamma
(1,674)reginam meditor, ne quo se
numine mutet,
(1,675)sed magno Aeneae mecum
teneatur amore.
(1,676)Qua facere id possis,
nostram nunc accipe mentem.
(1,677)Regius accitu cari genitoris
ad urbem
(1,678)Sidoniam puer ire parat, mea
maxima cura,
(1,679)dona ferens, pelago et
flammis restantia Troiae:
(1,680)hunc ego sopitum somno super
alta Cythera
(1,681)aut super Idalium sacrata
sede recondam,
(1,682)ne qua scire dolos mediusve
occurrere possit.
(1,683)Tu faciem illius noctem non
amplius unam
(1,684)falle dolo, et notos pueri
puer indue voltus,
(1,685)ut, cum te gremio accipiet
laetissima Dido
(1,686)regalis inter mensas
laticemque Lyaeum,
(1,687)cum dabit amplexus atque
oscula dulcia figet,
(1,688)occultum inspires ignem
fallasque veneno.'
(1,689)Paret Amor dictis carae
genetricis, et alas
(1,690)exuit, et gressu gaudens
incedit Iuli.
(1,691)At Venus Ascanio placidam
per membra quietem
(1,692)inrigat, et fotum gremio dea
tollit in altos
(1,693)Idaliae lucos, ubi mollis
amaracus illum
(1,694)floribus et dulci adspirans
complectitur umbra.
(1,695)Iamque ibat dicto parens et
dona Cupido
(1,696)regia portabat Tyriis, duce
laetus Achate.
(1,697)Cum venit, aulaeis iam se
regina superbis
(1,698)aurea composuit sponda
mediamque locavit.
(1,699)Iam pater Aeneas et iam
Troiana iuventus
(1,700)conveniunt, stratoque super
discumbitur ostro.
(1,701)Dant famuli manibus lymphas,
Cereremque canistris
(1,702)expediunt, tonsisque ferunt
mantelia villis.
(1,703)Quinquaginta intus famulae,
quibus ordine longam
(1,704)cura penum struere, et
flammis adolere Penatis;
(1,705)centum aliae totidemque
pares aetate ministri,
(1,706)qui dapibus mensas onerent
et pocula ponant.
(1,707)Nec non et Tyrii per limina
laeta frequentes
(1,708)convenere, toris iussi
discumbere pictis.
(1,709)Mirantur dona Aeneae,
mirantur Iulum
(1,710)flagrantisque dei voltus
simulataque verba,
(1,711)[pallamque et pictum croceo
velamen acantho.]
(1,712)Praecipue infelix, pesti devota
futurae,
(1,713)expleri mentem nequit
ardescitque tuendo
(1,714)Phoenissa, et pariter puero
donisque movetur.
(1,715)Ille ubi complexu Aeneae
colloque pependit
(1,716)et magnum falsi implevit
genitoris amorem,
(1,717)reginam petit haec oculis,
haec pectore toto
(1,718)haeret et interdum gremio
fovet, inscia Dido
(1,719)insidat quantus miserae
deus. at memor ille
(1,720)matris Acidaliae paulatim
abolere Sychaeum
(1,721)incipit, et vivo temptat
praevertere amore
(1,722)iam pridem resides animos
desuetaque corda.
(1,723)Postquam prima quies epulis,
mensaeque remotae,
(1,724)crateras magnos statuunt et
vina coronant.
(1,725)Fit strepitus tectis,
vocemque per ampla volutant
(1,726)atria; dependent lychni
laquearibus aureis
(1,727)incensi, et noctem flammis
funalia vincunt.
(1,728)Hic regina gravem gemmis
auroque poposcit
(1,729)implevitque mero pateram,
quam Belus et omnes
(1,730)a Belo soliti; tum facta
silentia tectis:
(1,731)'Iuppiter, hospitibus nam te
dare iura loquuntur,
(1,732)hunc laetum Tyriisque diem
Troiaque profectis
(1,733)esse velis, nostrosque huius
meminisse minores.
(1,734)Adsit laetitiae Bacchus
dator, et bona Iuno;
(1,735)et vos, O, coetum, Tyrii,
celebrate faventes.'
(1,736)Dixit, et in mensam laticum
libavit honorem,
(1,737)primaque, libato, summo
tenus attigit ore,
(1,738)tum Bitiae dedit
increpitans; ille impiger hausit
(1,739)spumantem pateram, et pleno
se proluit auro
(1,740)post alii proceres. Cithara
crinitus Iopas
(1,741)personat aurata, docuit quem
maximus Atlas.
(1,742)Hic canit errantem lunam
solisque labores;
(1,743)unde hominum genus et
pecudes; unde imber et ignes;
(1,744)Arcturum pluviasque Hyadas
geminosque Triones;
(1,745)quid tantum Oceano properent
se tinguere soles
(1,746)hiberni, vel quae tardis
mora noctibus obstet.
(1,747)Ingeminant plausu Tyrii,
Troesque sequuntur.
(1,748)Nec non et vario noctem
sermone trahebat
(1,749)infelix Dido, longumque
bibebat amorem,
(1,750)multa super Priamo rogitans,
super Hectore multa;
(1,751)nunc quibus Aurorae venisset
filius armis,
(1,752)nunc quales Diomedis equi,
nunc quantus Achilles.
(1,753)'Immo age, et a prima dic,
hospes, origine nobis
(1,754)insidias,' inquit, 'Danaum,
casusque tuorum,
(1,755)erroresque tuos; nam te iam
septima portat
(1,756)omnibus errantem terris et
fluctibus aestas.'
(2,1)Conticuere omnes, intentique
ora tenebant.
(2,2)Inde toro pater Aeneas sic
orsus ab alto:
(2,3)Infandum, regina, iubes
renovare dolorem,
(2,4)Troianas ut opes et
lamentabile regnum
(2,5)eruerint Danai; quaeque ipse
miserrima vidi,
(2,6)et quorum pars magna fui. Quis
talia fando
(2,7)Myrmidonum Dolopumve aut duri
miles Ulixi
(2,8)temperet a lacrimis? Et iam
nox umida caelo
(2,9)praecipitat, suadentque
cadentia sidera somnos.
(2,10)Sed si tantus amor casus
cognoscere nostros
(2,11)et breviter Troiae supremum
audire laborem,
(2,12)quamquam animus meminisse
horret, luctuque refugit,
(2,13)incipiam. Fracti bello
fatisque repulsi
(2,14)ductores Danaum, tot iam
labentibus annis,
(2,15)instar montis equum divina
Palladis arte
(2,16)aedificant, sectaque intexunt
abiete costas:
(2,17)votum pro reditu simulant; ea
fama vagatur.
(2,18)Huc delecta virum sortiti
corpora furtim
(2,19)includunt caeco lateri,
penitusque cavernas
(2,20)ingentis uterumque armato
milite complent.
(2,21)Est in conspectu Tenedos,
notissima fama
(2,22)insula, dives opum, Priami
dum regna manebant,
(2,23)nunc tantum sinus et statio
male fida carinis:
(2,24)huc se provecti deserto in
litore condunt.
(2,25)Nos abiisse rati et vento
petiisse Mycenas:
(2,26)ergo omnis longo solvit se
Teucria luctu;
(2,27)panduntur portae; iuvat ire
et Dorica castra
(2,28)desertosque videre locos
litusque relictum.
(2,29)Hic Dolopum manus, hic saevus
tendebat Achilles;
(2,30)classibus hic locus; hic acie
certare solebant.
(2,31)Pars stupet innuptae donum
exitiale Minervae,
(2,32)et molem mirantur equi;
primusque Thymoetes
(2,33)duci intra muros hortatur et
arce locari,
(2,34)sive dolo, seu iam Troiae sic
fata ferebant.
(2,35)At Capys, et quorum melior
sententia menti,
(2,36)aut pelago Danaum insidias
suspectaque dona
(2,37)praecipitare iubent,
subiectisque urere flammis,
(2,38)aut terebrare cavas uteri et
temptare latebras.
(2,39)Scinditur incertum studia in
contraria volgus.
(2,40)Primus ibi ante omnis, magna
comitante caterva,
(2,41)Laocoon ardens summa decurrit
ab arce,
(2,42)et procul: 'O miseri, quae
tanta insania, cives?
(2,43)Creditis avectos hostis? Aut
ulla putatis
(2,44)dona carere dolis Danaum? Sic
notus Ulixes?
(2,45)aut hoc inclusi ligno
occultantur Achivi,
(2,46)aut haec in nostros fabricata
est machina muros
(2,47)inspectura domos venturaque
desuper urbi,
(2,48)aut aliquis latet error; equo
ne credite, Teucri.
(2,49)Quicquid id est, timeo Danaos
et dona ferentis.'
(2,50)Sic fatus, validis ingentem
viribus hastam
(2,51)in latus inque feri curvam
compagibus alvum
(2,52)contorsit: stetit illa
tremens, uteroque recusso
(2,53)insonuere cavae gemitumque
dedere cavernae.
(2,54)Et, si fata deum, si mens non
laeva fuisset,
(2,55)impulerat ferro Argolicas
foedare latebras,
(2,56)Troiaque, nunc stares,
Priamique arx alta, maneres.
(2,57)Ecce, manus iuvenem interea
post terga revinctum
(2,58)pastores magno ad regem
clamore trahebant
(2,59)Dardanidae, qui se ignotum
venientibus ultro,
(2,60)hoc ipsum ut strueret
Troiamque aperiret Achivis,
(2,61)obtulerat, fidens animi atque
in utrumque paratus,
(2,62)seu versare dolos, seu certae
occumbere morti.
(2,63)Undique visendi studio
Troiana iuventus
(2,64)circumfusa ruit, certantque
inludere capto.
(2,65)Accipe nunc Danaum insidias,
et crimine ab uno
(2,66)disce omnes.
(2,67)Namque ut conspectu in medio
turbatus, inermis
(2,68)constitit atque oculis
Phrygia agmina circumspexit:
(2,69)'Heu, quae nunc tellus'
inquit 'quae me aequora possunt
(2,70)accipere? Aut quid iam misero
mihi denique restat,
(2,71)cui neque apud Danaos usquam
locus, et super ipsi
(2,72)Dardanidae infensi poenas cum
sanguine poscunt?'
(2,73)Quo gemitu conversi animi,
compressus et omnis
(2,74)impetus. Hortamur fari; quo
sanguine cretus,
(2,75)quidve ferat, memoret, quae
sit fiducia capto.
(2,76)[Ille haec, deposita tandem
formidine, fatur:]
(2,77)'Cuncta equidem tibi, Rex,
fuerit quodcumque, fatebor
(2,78)vera, inquit; neque me
Argolica de gente negabo:
(2,79)hoc primum; nec, si miserum
Fortuna Sinonem
(2,80)finxit, vanum etiam
mendacemque improba finget.
(2,81)Fando aliquod si forte tuas
pervenit ad auris
(2,82)Belidae nomen Palamedis et
incluta fama
(2,83)gloria, quem falsa sub
proditione Pelasgi
(2,84)insontem infando indicio,
quia bella vetabat,
(2,85)demisere neci, nunc cassum
lumine lugent.
(2,86)Illi me comitem et
consanguinitate propinquum
(2,87)pauper in arma pater primis
huc misit ab annis,
(2,88)dum stabat regno incolumis
regumque vigebat
(2,89)consiliis, et nos aliquod
nomenque decusque
(2,90)gessimus. Invidia postquam
pellacis Ulixi --
(2,91)haud ignota loquor -- superis
concessit ab oris,
(2,92)adflictus vitam in tenebris
luctuque trahebam,
(2,93)et casum insontis mecum
indignabar amici.
(2,94)Nec tacui demens, et me, fors
si qua tulisset,
(2,95)si patrios umquam remeassem
victor ad Argos,
(2,96)promisi ultorem, et verbis
odia aspera movi.
(2,97)Hinc mihi prima mali labes,
hinc semper Ulixes
(2,98)criminibus terrere novis,
hinc spargere voces
(2,99)in volgum ambiguas, et
quaerere conscius arma.
(2,100)Nec requievit enim, donec,
Calchante ministro --
(2,101)sed quid ego haec autem
nequiquam ingrata revolvo?
(2,102)Quidve moror, si omnis uno
ordine habetis Achivos,
(2,103)idque audire sat est?
Iamdudum sumite poenas,
(2,104)hoc Ithacus velit, et magno
mercentur Atridae.'
(2,105)Tum vero ardemus scitari et
quaerere causas,
(2,106)ignari scelerum tantorum
artisque Pelasgae.
(2,107)Prosequitur pavitans, et
ficto pectore fatur:
(2,108)'Saepe fugam Danai Troia
cupiere relicta
(2,109)moliri, et longo fessi
discedere bello;
(2,110)fecissentque utinam! Saepe
illos aspera ponti
(2,111)interclusit hiemps, et
terruit Auster euntis.
(2,112)Praecipue, cum iam hic
trabibus contextus acernis
(2,113)staret equus, toto sonuerunt
aethere nimbi.
(2,114)Suspensi Eurypylum scitantem
oracula Phoebi
(2,115)mittimus, isque adytis haec
tristia dicta reportat:
(2,116)''Sanguine placastis ventos
et virgine caesa,
(2,117)cum primum Iliacas, Danai,
venistis ad oras;
(2,118)sanguine quaerendi reditus,
animaque litandum
(2,119)Argolica.'' Volgi quae vox
ut venit ad auris,
(2,120)obstipuere animi, gelidusque
per ima cucurrit
(2,121)ossa tremor, cui fata
parent, quem poscat Apollo.
(2,122)'Hic Ithacus vatem magno
Calchanta tumultu
(2,123)protrahit in medios; quae
sint ea numina divom,
(2,124)flagitat; et mihi iam multi
crudele canebant
(2,125)artificis scelus, et taciti
ventura videbant.
(2,126)Bis quinos silet ille dies,
tectusque recusat
(2,127)prodere voce sua quemquam
aut opponere morti.
(2,128)Vix tandem, magnis Ithaci
clamoribus actus,
(2,129)composito rumpit vocem, et
me destinat arae.
(2,130)Adsensere omnes, et, quae
sibi quisque timebat,
(2,131)unius in miseri exitium
conversa tulere.
(2,132)Iamque dies infanda aderat;
mihi sacra parari,
(2,133)et salsae fruges, et circum
tempora vittae:
(2,134)eripui, fateor, leto me, et
vincula rupi,
(2,135)limosoque lacu per noctem
obscurus in ulva
(2,136)delitui, dum vela darent, si
forte dedissent.
(2,137)Nec mihi iam patriam
antiquam spes ulla videndi,
(2,138)nec dulcis natos
exoptatumque parentem;
(2,139)quos illi fors et poenas ob
nostra reposcent
(2,140)effugia, et culpam hanc
miserorum morte piabunt.
(2,141)Quod te per superos et
conscia numina veri,
(2,142)per si qua est quae restet
adhuc mortalibus usquam
(2,143)intemerata fides, oro,
miserere laborum
(2,144)tantorum, miserere animi non
digna ferentis.'
(2,145)His lacrimis vitam damus, et
miserescimus ultro.
(2,146)Ipse viro primus manicas
atque arta levari
(2,147)vincla iubet Priamus,
dictisque ita fatur amicis:
(2,148)'Quisquis es, amissos hinc
iam obliviscere Graios;
(2,149)noster eris, mihique haec
edissere vera roganti:
(2,150)Quo molem hanc immanis equi
statuere? Quis auctor?
(2,151)Quidve petunt? Quae religio,
aut quae machina belli?'
(2,152)Dixerat. Ille, dolis
instructus et arte Pelasga,
(2,153)sustulit exutas vinclis ad
sidera palmas:
(2,154)'Vos, aeterni ignes, et non
violabile vestrum
(2,155)testor numen' ait 'vos arae
ensesque nefandi,
(2,156)quos fugi, vittaeque deum,
quas hostia gessi:
(2,157)fas mihi Graiorum sacrata
resolvere iura,
(2,158)fas odisse viros, atque
omnia ferre sub auras,
(2,159)si qua tegunt; teneor
patriae nec legibus ullis.
(2,160)Tu modo promissis maneas,
servataque serves
(2,161)Troia fidem, si vera feram,
si magna rependam.
(2,162)'Omnis spes Danaum et coepti
fiducia belli
(2,163)Palladis auxiliis semper
stetit. Impius ex quo
(2,164)Tydides sed enim scelerumque
inventor Ulixes,
(2,165)fatale adgressi sacrato
avellere templo
(2,166)Palladium, caesis summae
custodibus arcis,
(2,167)corripuere sacram effigiem,
manibusque cruentis
(2,168)virgineas ausi divae contingere
vittas;
(2,169)ex illo fluere ac retro
sublapsa referri
(2,170)spes Danaum, fractae vires,
aversa deae mens.
(2,171)Nec dubiis ea signa dedit
Tritonia monstris.
(2,172)Vix positum castris
simulacrum, arsere coruscae
(2,173)luminibus flammae arrectis,
salsusque per artus
(2,174)sudor iit, terque ipsa solo
-- mirabile dictu --
(2,175)emicuit, parmamque ferens
hastamque trementem.
(2,176)'Extemplo temptanda fuga
canit aequora Calchas,
(2,177)nec posse Argolicis exscindi
Pergama telis,
(2,178)omina ni repetant Argis,
numenque reducant,
(2,179)quod pelago et curvis secum
avexere carinis.
(2,180)Et nunc, quod patrias vento
petiere Mycenas,
(2,181)arma deosque parant comites,
pelagoque remenso
(2,182)improvisi aderunt: ita
digerit omina Calchas.
(2,183)Hanc pro Palladio moniti,
pro numine laeso
(2,184)effigiem statuere, nefas
quae triste piaret.
(2,185)Hanc tamen immensam Calchas
attollere molem
(2,186)roboribus textis caeloque
educere iussit,
(2,187)ne recipi portis, aut duci
in moenia possit,
(2,188)neu populum antiqua sub
religione tueri.
(2,189)Nam si vestra manus
violasset dona Minervae,
(2,190)tum magnum exitium (quod di
prius omen in ipsum
(2,191)convertant!) Priami imperio
Phrygibusque futurum;
(2,192)sin manibus vestris vestram
ascendisset in urbem,
(2,193)ultro Asiam magno Pelopea ad
moenia bello
(2,194)venturam, et nostros ea fata
manere nepotes.'
(2,195)Talibus insidiis periurique
arte Sinonis
(2,196)credita res, captique dolis
lacrimisque coactis,
(2,197)quos neque Tydides, nec
Larisaeus Achilles,
(2,198)non anni domuere decem, non
mille carinae.
(2,199)Hic aliud maius miseris
multoque tremendum
(2,200)obicitur magis, atque
improvida pectora turbat.
(2,201)Laocoon, ductus Neptuno
sorte sacerdos,
(2,202)sollemnis taurum ingentem
mactabat ad aras.
(2,203)Ecce autem gemini a Tenedo
tranquilla per alta --
(2,204)horresco referens --
immensis orbibus angues
(2,205)incumbunt pelago, pariterque
ad litora tendunt;
(2,206)pectora quorum inter fluctus
arrecta iubaeque
(2,207)sanguineae superant undas;
pars cetera pontum
(2,208)pone legit, sinuatque
immensa volumine terga.
(2,209)Fit sonitus spumante salo;
iamque arva tenebant,
(2,210)ardentisque oculos suffecti
sanguine et igni,
(2,211)sibila lambebant linguis
vibrantibus ora.
(2,212)Diffugimus visu exsangues:
illi agmine certo
(2,213)Laocoonta petunt; et primum
parva duorum
(2,214)corpora natorum serpens
amplexus uterque
(2,215)implicat, et miseros morsu
depascitur artus;
(2,216)post ipsum auxilio subeuntem
ac tela ferentem
(2,217)corripiunt, spirisque ligant
ingentibus; et iam
(2,218)bis medium amplexi, bis
collo squamea circum
(2,219)terga dati, superant capite
et cervicibus altis.
(2,220)Ille simul manibus tendit
divellere nodos,
(2,221)perfusus sanie vittas
atroque veneno,
(2,222)clamores simul horrendos ad
sidera tollit:
(2,223)quales mugitus, fugit cum
saucius aram
(2,224)taurus, et incertam excussit
cervice securim.
(2,225)At gemini lapsu delubra ad
summa dracones
(2,226)effugiunt saevaeque petunt
Tritonidis arcem,
(2,227)sub pedibusque deae
clipeique sub orbe teguntur.
(2,228)Tum vero tremefacta novus
per pectora cunctis
(2,229)insinuat pavor, et scelus
expendisse merentem
(2,230)Laocoonta ferunt, sacrum qui
cuspide robur
(2,231)laeserit, et tergo
sceleratam intorserit hastam.
(2,232)Ducendum ad sedes simulacrum
orandaque divae
(2,233)numina conclamant.
(2,234)Dividimus muros et moenia
pandimus urbis.
(2,235)Accingunt omnes operi,
pedibusque rotarum
(2,236)subiciunt lapsus, et stuppea
vincula collo
(2,237)intendunt: scandit fatalis
machina muros,
(2,238)feta armis. Pueri circum
innuptaeque puellae
(2,239)sacra canunt, funemque manu
contingere gaudent.
(2,240)Illa subit, mediaeque minans
inlabitur urbi.
(2,241)O patria, O divom domus
Ilium, et incluta bello
(2,242)moenia Dardanidum, quater
ipso in limine portae
(2,243)substitit, atque utero
sonitum quater arma dedere:
(2,244)instamus tamen inmemores
caecique furore,
(2,245)et monstrum infelix sacrata
sistimus arce.
(2,246)Tunc etiam fatis aperit
Cassandra futuris
(2,247)ora, dei iussu non umquam
credita Teucris.
(2,248)Nos delubra deum miseri,
quibus ultimus esset
(2,249)ille dies, festa velamus
fronde per urbem.
(2,250)'Vertitur interea caelum et
ruit oceano nox,
(2,251)involvens umbra magna
terramque polumque
(2,252)Myrmidonumque dolos; fusi
per moenia Teucri
(2,253)conticuere, sopor fessos
complectitur artus:
(2,254)et iam Argiva phalanx
instructis navibus ibat
(2,255)a Tenedo tacitae per amica
silentia lunae
(2,256)litora nota petens, flammas
cum regia puppis
(2,257)extulerat, fatisque deum
defensus iniquis
(2,258)inclusos utero Danaos et
pinea furtim
(2,259)laxat claustra Sinon. Illos
patefactus ad auras
(2,260)reddit equus, laetique cavo
se robore promunt
(2,261)Thessandrus Sthenelusque
duces, et dirus Ulixes,
(2,262)demissum lapsi per funem,
Acamasque, Thoasque,
(2,263)Pelidesque Neoptolemus,
primusque Machaon,
(2,264)et Menelaus, et ipse doli
fabricator Epeos.
(2,265)Invadunt urbem somno vinoque
sepultam;
(2,266)caeduntur vigiles, portisque
patentibus omnis
(2,267)accipiunt socios atque
agmina conscia iungunt.
(2,268)Tempus erat, quo prima quies
mortalibus aegris
(2,269)incipit, et dono divom
gratissima serpit.
(2,270)In somnis, ecce, ante oculos
maestissimus Hector
(2,271)visus adesse mihi, largosque
effundere fletus,
(2,272)raptatus bigis, ut quondam,
aterque cruento
(2,273)pulvere, perque pedes
traiectus lora tumentis.
(2,274)Ei mihi, qualis erat,
quantum mutatus ab illo
(2,275)Hectore, qui redit exuvias
indutus Achilli,
(2,276)vel Danaum Phrygios
iaculatus puppibus ignis,
(2,277)squalentem barbam et concretos
sanguine crinis
(2,278)volneraque illa gerens, quae
circum plurima muros
(2,279)accepit patrios. Ultro flens
ipse videbar
(2,280)Compellare virum et maestas
expromere voces:
(2,281)'O lux Dardaniae, spes O
fidissima Teucrum,
(2,282)quae tantae tenuere morae?
Quibus Hector ab oris
(2,283)exspectate venis? Ut te post
multa tuorum
(2,284)funera, post varios
hominumque urbisque labores
(2,285)defessi aspicimus! Quae
causa indigna serenos
(2,286)foedavit voltus? Aut cur
haec volnera cerno?'
(2,287)Ille nihil, nec me
quaerentem vana moratur,
(2,288)sed graviter gemitus imo de
pectore ducens,
(2,289)'Heu fuge, nate dea, teque
his, ait, eripe flammis.
(2,290)Hostis habet muros; ruit
alto a culmine Troia.
(2,291)Sat patriae Priamoque datum:
si Pergama dextra
(2,292)defendi possent, etiam hac
defensa fuissent.
(2,293)Sacra suosque tibi commendat
Troia penatis:
(2,294)hos cape fatorum comites,
his moenia quaere
(2,295)magna, pererrato statues
quae denique ponto.'
(2,296)Sic ait, et manibus vittas
Vestamque potentem
(2,297)aeternumque adytis effert
penetralibus ignem.
(2,298)Diverso interea miscentur
moenia luctu,
(2,299)et magis atque magis,
quamquam secreta parentis
(2,300)Anchisae domus arboribusque
obtecta recessit,
(2,301)clarescunt sonitus,
armorumque ingruit horror.
(2,302)Excutior somno, et summi
fastigia tecti
(2,303)ascensu supero, atque
arrectis auribus adsto:
(2,304)in segetem veluti cum flamma
furentibus austris
(2,305)incidit, aut rapidus montano
flumine torrens
(2,306)sternit agros, sternit sata
laeta boumque labores,
(2,307)praecipitisque trahit
silvas, stupet inscius alto
(2,308)accipiens sonitum saxi de
vertice pastor.
(2,309)Tum vero manifesta fides,
Danaumque patescunt
(2,310)insidiae. Iam Deiphobi dedit
ampla ruinam
(2,311)Volcano superante domus; iam
proxumus ardet
(2,312)Ucalegon; Sigea igni freta
lata relucent.
(2,313)Exoritur clamorque virum
clangorque tubarum.
(2,314)Arma amens capio; nec sat
rationis in armis,
(2,315)sed glomerare manum bello et
concurrere in arcem
(2,316)cum sociis ardent animi;
furor iraque mentem
(2,317)praecipitant, pulchrumque
mori succurrit in armis.
(2,318)Ecce autem telis Panthus
elapsus Achivom,
(2,319)Panthus Othryades, arcis
Phoebique sacerdos,
(2,320)sacra manu victosque deos
parvumque nepotem
(2,321)ipse trahit, cursuque amens
ad limina tendit.
(2,322)'Quo res summa, loco,
Panthu? Quam prendimus arcem?'
(2,323)Vix ea fatus eram, gemitu
cum talia reddit:
(2,324)'Venit summa dies et
ineluctabile tempus
(2,325)Dardaniae: fuimus Troes,
fuit Ilium et ingens
(2,326)gloria Teucrorum; ferus
omnia Iuppiter Argos
(2,327)transtulit; incensa Danai
dominantur in urbe.
(2,328)Arduus armatos mediis in
moenibus adstans
(2,329)fundit equus, victorque
Sinon incendia miscet
(2,330)insultans; portis alii
bipatentibus adsunt,
(2,331)milia quot magnis umquam
venere Mycenis;
(2,332)obsedere alii telis angusta
viarum
(2,333)oppositi; stat ferri acies
mucrone corusco
(2,334)stricta, parata neci; vix
primi proelia temptant
(2,335)portarum vigiles, et caeco
Marte resistunt.'
(2,336)Talibus Othryadae dictis et
numine divom
(2,337)in flammas et in arma feror,
quo tristis Erinys,
(2,338)ullo fremitus vocat et
sublatus ad aethera clamor.
(2,339)Addunt se socios Rhipeus et
maximus armis
(2,340)Epytus oblati per lunam
Hypanisque Dymasque,
(2,341)et lateri adglomerant
nostro, iuvenisque Coroebus,
(2,342)Mygdonides: illis ad Troiam
forte diebus
(2,343)venerat, insano Cassandrae
incensus amore,
(2,344)et gener auxilium Priamo
Phrygibusque ferebat,
(2,345)infelix, qui non sponsae
praecepta furentis
(2,346)audierit.
(2,347)Quos ubi confertos audere in
proelia vidi,
(2,348)incipio super his: 'Iuvenes,
fortissima frustra
(2,349)pectora, si vobis audentem
extrema cupido
(2,350)certa sequi, quae sit rebus
fortuna videtis:
(2,351)excessere omnes, adytis arisque
relictis,
(2,352)di, quibus imperium hoc
steterat; succurritis urbi
(2,353)incensae; moriamur et in
media arma ruamus.
(2,354)Una salus victis, nullam
sperare salutem.'
(2,355)Sic animis iuvenum furor
additus: inde, lupi ceu
(2,356)raptores atra in nebula,
quos improba ventris
(2,357)exegit caecos rabies,
catulique relicti
(2,358)faucibus exspectant siccis,
per tela, per hostis
(2,359)vadimus haud dubiam in
mortem, mediaeque tenemus
(2,360)urbis iter; nox atra cava
circumvolat umbra.
(2,361)Quis cladem illius noctis,
quis funera fando
(2,362)explicet, aut possit
lacrimis aequare labores?
(2,363)Urbs antiqua ruit, multos
dominata per annos;
(2,364)plurima perque vias
sternuntur inertia passim
(2,365)corpora, perque domos et
religiosa deorum
(2,366)limina. Nec soli poenas dant
sanguine Teucri;
(2,367)quondam etiam victis redit
in praecordia virtus
(2,368)victoresque cadunt Danai:
crudelis ubique
(2,369)luctus, ubique pavor, et
plurima mortis imago.
(2,370)Primus se, Danaum magna
comitante caterva,
(2,371)Androgeos offert nobis,
socia agmina credens
(2,372)inscius, atque ultro verbis
compellat amicis:
(2,373)'Festinate, viri: nam quae
tam sera moratur
(2,374)segnities? Alii rapiunt
incensa feruntque
(2,375)Pergama; vos celsis nunc
primum a navibus itis.'
(2,376)Dixit, et extemplo, neque
enim responsa dabantur
(2,377)fida satis, sensit medios
delapsus in hostis.
(2,378)Obstipuit, retroque pedem
cum voce repressit:
(2,379)inprovisum aspris veluti qui
sentibus anguem
(2,380)pressit humi nitens,
trepidusque repente refugit
(2,381)attollentem iras et caerula
colla tumentem;
(2,382)haud secus Androgeos visu
tremefactus abibat.
(2,383)Inruimus, densis et
circumfundimur armis,
(2,384)ignarosque loci passim et
formidine captos
(2,385)sternimus: adspirat primo
fortuna labori.
(2,386)Atque hic successu exsultans
animisque Coroebus,
(2,387)'O socii, qua prima' inquit
'fortuna salutis
(2,388)monstrat iter, quoque
ostendit se dextra, sequamur
(2,389)mutemus clipeos, Danaumque
insignia nobis
(2,390)aptemus: dolus an virtus, quis
in hoste requirat?
(2,391)Arma dabunt ipsi.' Sic
fatus, deinde comantem
(2,392)Androgei galeam clipeique
insigne decorum
(2,393)induitur, laterique Argivum
accommodat ensem.
(2,394)Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas
omnisque iuventus
(2,395)laeta facit; spoliis se
quisque recentibus armat.
(2,396)Vadimus immixti Danais haud
numine nostro,
(2,397)multaque per caecam
congressi proelia noctem
(2,398)conserimus, multos Danaum
demittimus Orco.
(2,399)Diffugiunt alii ad navis, et
litora cursu
(2,400)fida petunt: pars ingentem
formidine turpi
(2,401)scandunt rursus equum et
nota conduntur in alvo.
(2,402)Heu nihil invitis fas
quemquam fidere divis!
(2,403)Ecce trahebatur passis
Priameia virgo
(2,404)crinibus a templo Cassandra
adytisque Minervae,
(2,405)ad caelum tendens ardentia
lumina frustra, --
(2,406)lumina, nam teneras arcebant
vincula palmas.
(2,407)Non tulit hanc speciem
furiata mente Coroebus,
(2,408)et sese medium iniecit
periturus in agmen.
(2,409)Consequimur cuncti et densis
incurrimus armis.
(2,410)Hic primum ex alto delubri
culmine telis
(2,411)nostrorum obruimur,
oriturque miserrima caedes
(2,412)armorum facie et Graiarum
errore iubarum.
(2,413)Tum Danai gemitu atque
ereptae virginis ira
(2,414)undique collecti invadunt,
acerrimus Aiax,
(2,415)et gemini Atridae,
Dolopumque exercitus omnis;
(2,416)adversi rupto ceu quondam
turbine venti
(2,417)confligunt, Zephyrusque
Notusque et laetus Eois
(2,418)Eurus equis; stridunt
silvae, saevitque tridenti
(2,419)spumeus atque imo Nereus
ciet aequora fundo.
(2,420)Illi etiam, si quos obscura
nocte per umbram
(2,421)fudimus insidiis totaque
agitavimus urbe,
(2,422)apparent; primi clipeos
mentitaque tela
(2,423)adgnoscunt, atque ora sono
discordia signant.
(2,424)Ilicet obruimur numero;
primusque Coroebus
(2,425)Penelei dextra divae
armipotentis ad aram
(2,426)procumbit; cadit et Rhipeus,
iustissimus unus
(2,427)qui fuit in Teucris et
servantissimus aequi:
(2,428)dis aliter visum; pereunt
Hypanisque Dymasque
(2,429)confixi a sociis; nec te tua
plurima, Panthu,
(2,430)labentem pietas nec
Apollinis infula texit.
(2,431)Iliaci cineres et flamma
extrema meorum,
(2,432)testor, in occasu vestro nec
tela nec ullas
(2,433)vitavisse vices Danaum, et,
si fata fuissent
(2,434)ut caderem, meruisse manu.
Divellimur inde,
(2,435)Iphitus et Pelias mecum,
quorum Iphitus aevo
(2,436)iam gravior, Pelias et
volnere tardus Ulixi;
(2,437)protinus ad sedes Priami
clamore vocati.
(2,438)Hic vero ingentem pugnam,
ceu cetera nusquam
(2,439)bella forent, nulli tota
morerentur in urbe.
(2,440)Sic Martem indomitum,
Danaosque ad tecta ruentis
(2,441)cernimus, obsessumque acta
testudine limen.
(2,442)Haerent parietibus scalae,
postisque sub ipsos
(2,443)nituntur gradibus,
clipeosque ad tela sinistris
(2,444)protecti obiciunt, prensant
fastigia dextris.
(2,445)Dardanidae contra turris ac
tota domorum
(2,446)culmina convellunt; his se,
quando ultima cernunt,
(2,447)extrema iam in morte parant
defendere telis;
(2,448)auratasque trabes, veterum
decora alta parentum,
(2,449)devolvunt; alii strictis
mucronibus imas
(2,450)obsedere fores; has servant
agmine denso.
(2,451)Instaurati animi, regis
succurrere tectis,
(2,452)auxilioque levare viros,
vimque addere victis.
(2,453)Limen erat caecaeque fores
et pervius usus
(2,454)tectorum inter se Priami,
postesque relicti
(2,455)a tergo, infelix qua se, dum
regna manebant,
(2,456)saepius Andromache ferre
incomitata solebat
(2,457)ad soceros, et avo puerum
Astyanacta trahebat.
(2,458)Evado ad summi fastigia
culminis, unde
(2,459)tela manu miseri iactabant
inrita Teucri.
(2,460)Turrim in praecipiti stantem
summisque sub astra
(2,461)eductam tectis, unde omnis
Troia videri
(2,462)et Danaum solitae naves et
Achaia castra,
(2,463)adgressi ferro circum, qua
summa labantis
(2,464)iuncturas tabulata dabant,
convellimus altis
(2,465)sedibus, impulimusque; ea
lapsa repente ruinam
(2,466)cum sonitu trahit et Danaum
super agmina late
(2,467)incidit: ast alii subeunt,
nec saxa, nec ullum
(2,468)telorum interea cessat
genus.
(2,469)Vestibulum ante ipsum
primoque in limine Pyrrhus
(2,470)exsultat, telis et luce
coruscus aena;
(2,471)qualis ubi in lucem coluber
mala gramina pastus
(2,472)frigida sub terra tumidum
quem bruma tegebat,
(2,473)nunc, positis novus exuviis
nitidusque iuventa,
(2,474)lubrica convolvit sublato
pectore terga
(2,475)arduus ad solem, et linguis
micat ore trisulcis.
(2,476)Una ingens Periphas et
equorum agitator Achillis,
(2,477)armiger Automedon, una omnis
Scyria pubes
(2,478)succedunt tecto, et flammas
ad culmina iactant.
(2,479)Ipse inter primos correpta
dura bipenni
(2,480)limina perrumpit, postisque
a cardine vellit
(2,481)aeratos; iamque excisa trabe
firma cavavit
(2,482)robora, et ingentem lato
dedit ore fenestram.
(2,483)Adparet domus intus, et
atria longa patescunt;
(2,484)adparent Priami et veterum
penetralia regum,
(2,485)armatosque vident stantis in
limine primo.
(2,486)At domus interior gemitu
miseroque tumultu
(2,487)miscetur, penitusque cavae
plangoribus aedes
(2,488)femineis ululant; ferit
aurea sidera clamor.
(2,489)Tum pavidae tectis matres
ingentibus errant;
(2,490)amplexaeque tenent postis
atque oscula figunt.
(2,491)Instat vi patria Pyrrhus;
nec claustra, neque ipsi
(2,492)custodes sufferre valent;
labat ariete crebro
(2,493)ianua, et emoti procumbunt
cardine postes.
(2,494)Fit via vi; rumpunt aditus, primosque
trucidant
(2,495)immissi Danai, et late loca
milite complent.
(2,496)Non sic, aggeribus ruptis
cum spumeus amnis
(2,497)exiit, oppositasque evicit
gurgite moles,
(2,498)fertur in arva furens
cumulo, camposque per omnis
(2,499)cum stabulis armenta trahit.
Vidi ipse furentem
(2,500)caede Neoptolemum geminosque
in limine Atridas;
(2,501)vidi Hecubam centumque
nurus, Priamumque per aras
(2,502)sanguine foedantem, quos
ipse sacraverat, ignis.
(2,503)Quinquaginta illi thalami,
spes tanta nepotum,
(2,504)barbarico postes auro
spoliisque superbi,
(2,505)procubuere; tenent Danai,
qua deficit ignis.
(2,506)Forsitan et Priami fuerint
quae fata requiras.
(2,507)Urbis uti captae casum
convolsaque vidit
(2,508)limina tectorum et medium in
penetralibus hostem,
(2,509)arma diu senior desueta
trementibus aevo
(2,510)circumdat nequiquam umeris,
et inutile ferrum
(2,511)cingitur, ac densos fertur
moriturus in hostis.
(2,512)Aedibus in mediis nudoque
sub aetheris axe
(2,513)ingens ara fuit iuxtaque
veterrima laurus,
(2,514)incumbens arae atque umbra
complexa Penatis.
(2,515)Hic Hecuba et natae
nequiquam altaria circum,
(2,516)praecipites atra ceu
tempestate columbae,
(2,517)condensae et divom amplexae
simulacra sedebant.
(2,518)Ipsum autem sumptis Priamum
iuvenalibus armis
(2,519)ut vidit, 'Quae mens tam
dira, miserrime coniunx,
(2,520)impulit his cingi telis? Aut
quo ruis?' inquit;
(2,521)'Non tali auxilio nec
defensoribus istis
(2,522)tempus eget, non, si ipse
meus nunc adforet Hector.
(2,523)Huc tandem concede; haec ara
tuebitur omnis,
(2,524)aut moriere simul.' Sic ore
effata recepit
(2,525)ad sese et sacra longaevum
in sede locavit.
(2,526)Ecce autem elapsus Pyrrhi de
caede Polites,
(2,527)unus natorum Priami, per
tela, per hostis
(2,528)porticibus longis fugit, et
vacua atria lustrat
(2,529)saucius: illum ardens
infesto volnere Pyrrhus
(2,530)insequitur, iam iamque manu
tenet et premit hasta.
(2,531)Ut tandem ante oculos evasit
et ora parentum,
(2,532)concidit, ac multo vitam cum
sanguine fudit.
(2,533)Hic Priamus, quamquam in
media iam morte tenetur,
(2,534)non tamen abstinuit, nec
voci iraeque pepercit:
(2,535)'At tibi pro scelere,'
exclamat, 'pro talibus ausis,
(2,536)di, si qua est caelo pietas,
quae talia curet,
(2,537)persolvant grates dignas et
praemia reddant
(2,538)debita, qui nati coram me
cernere letum
(2,539)fecisti et patrios foedasti
funere voltus.
(2,540)At non ille, satum quo te
mentiris, Achilles
(2,541)talis in hoste fuit Priamo;
sed iura fidemque
(2,542)supplicis erubuit, corpusque
exsangue sepulchro
(2,543)reddidit Hectoreum, meque in
mea regna remisit.'
(2,544)Sic fatus senior, telumque
imbelle sine ictu
(2,545)coniecit, rauco quod
protinus aere repulsum
(2,546)e summo clipei nequiquam
umbone pependit.
(2,547)Cui Pyrrhus: 'Referes ergo
haec et nuntius ibis
(2,548)Pelidae genitori; illi mea
tristia facta
(2,549)degeneremque Neoptolemum
narrare memento.
(2,550)Nunc morere.' Hoc dicens
altaria ad ipsa trementem
(2,551)traxit et in multo lapsantem
sanguine nati,
(2,552)implicuitque comam laeva,
dextraque coruscum
(2,553)extulit, ac lateri capulo
tenus abdidit ensem.
(2,554)Haec finis Priami fatorum;
hic exitus illum
(2,555)sorte tulit, Troiam incensam
et prolapsa videntem
(2,556)Pergama, tot quondam populis
terrisque superbum
(2,557)regnatorem Asiae. Iacet
ingens litore truncus,
(2,558)avolsumque umeris caput, et
sine nomine corpus.
(2,559)At me tum primum saevus
circumstetit horror
(2,560)Obstipui; subiit cari
genitoris imago,
(2,561)ut regem aequaevum crudeli
volnere vidi
(2,562)vitam exhalantem; subiit deserta
Creusa,
(2,563)et direpta domus, et parvi
casus Iuli.
(2,564)Respicio, et quae sit me
circum copia lustro.
(2,565)Deseruere omnes defessi, et
corpora saltu
(2,566)ad terram misere aut ignibus
aegra dedere.
(2,567)[Iamque adeo super unus
eram, cum limina Vestae
(2,568)servantem et tacitam secreta
in sede latentem
(2,569)Tyndarida aspicio: dant
clara incendia lucem
(2,570)erranti passimque oculos per
cuncta ferenti.
(2,571)Illa sibi infestos eversa ob
Pergama Teucros
(2,572)et poenas Danaum et deserti
coniugis iras
(2,573)praemetuens, Troiae et
patriae communis Erinys,
(2,574)abdiderat sese atque aris
invisa sedebat.
(2,575)Exarsere ignes animo; subit
ira cadentem
(2,576)ulcisci patriam et
sceleratas sumere poenas.
(2,577)'Scilicet haec Spartam
incolumis patriasque Mycenas
(2,578)aspiciet, partoque ibit
regina triumpho,
(2,579)coniugiumque, domumque,
patres, natosque videbit,
(2,580)Iliadum turba et Phrygiis
comitata ministris?
(2,581)Occiderit ferro Priamus,
Troia arserit igni?
(2,582)Dardanium totiens sudarit
sanguine litus?
(2,583)Non ita: namque etsi nullum
memorabile nomen
(2,584)feminea in poena est, nec
habet victoria laudem,
(2,585)extinxisse nefas tamen et
sumpsisse merentis
(2,586)laudabor poenas, animumque
explesse iuvabit
(2,587)ultricis flammae, et cineres
satiasse meorum.'
(2,588)Talia iactabam, et furiata
mente ferebar :]
(2,589)cum mihi se, non ante oculis
tam clara, videndam
(2,590)obtulit et pura per noctem
in luce refulsit
(2,591)alma parens, confessa deam,
qualisque videri
(2,592)caelicolis et quanta solet,
dextraque prehensum
(2,593)continuit, roseoque haec
insuper addidit ore:
(2,594)'Nate, quis indomitas tantus
dolor excitat iras?
(2,595)Quid furis, aut quonam
nostri tibi cura recessit?
(2,596)Non prius aspicies, ubi
fessum aetate parentem
(2,597)liqueris Anchisen; superet
coniunxne Creusa,
(2,598)Ascaniusque puer? Quos omnes
undique Graiae
(2,599)circum errant acies, et, ni
mea cura resistat,
(2,600)iam flammae tulerint
inimicus et hauserit ensis.
(2,601)Non tibi Tyndaridis facies
invisa Lacaenae
(2,602)culpatusve Paris: divom
inclementia, divom,
(2,603)has evertit opes sternitque
a culmine Troiam.
(2,604)Aspice -- namque omnem, quae
nunc obducta tuenti
(2,605)mortalis hebetat visus tibi
et umida circum
(2,606)caligat, nubem eripiam; tu
ne qua parentis
(2,607)iussa time, neu praeceptis
parere recusa: --
(2,608)hic, ubi disiectas moles
avolsaque saxis
(2,609)saxa vides mixtoque undantem
pulvere fumum.
(2,610)Neptunus muros magnoque
emota tridenti
(2,611)fundamenta quatit, totamque
a sedibus urbem
(2,612)eruit; hic Iuno Scaeas
saevissima portas
(2,613)prima tenet, sociumque
furens a navibus agmen
(2,614)ferro accincta vocat.
(2,615)Iam summas arces Tritonia,
respice, Pallas
(2,616)insedit, nimbo effulgens et
Gorgone saeva.
(2,617)Ipse pater Danais animos
viresque secundas
(2,618)sufficit, ipse deos in
Dardana suscitat arma.
(2,619)Eripe, nate, fugam, finemque
impone labori.
(2,620)Nusquam abero, et tutum
patrio te limine sistam.'
(2,621)Dixerat, et spissis noctis
se condidit umbris.
(2,622)Adparent dirae facies
inimicaque Troiae
(2,623)numina magna deum.
(2,624)Tum vero omne mihi visum
considere in ignis
(2,625)Ilium et ex imo verti
Neptunia Troia;
(2,626)ac veluti summis antiquam in
montibus ornum
(2,627)cum ferro accisam crebrisque
bipennibus instant
(2,628)eruere agricolae certatim,
-- illa usque minatur
(2,629)et tremefacta comam concusso
vertice nutat,
(2,630)volneribus donec paulatim
evicta, supremum
(2,631)congemuit, traxitque iugis
avolsa ruinam.
(2,632)Descendo, ac ducente deo
flammam inter et hostis
(2,633)expedior; dant tela locum,
flammaeque recedunt.
(2,634)Atque ubi iam patriae
perventum ad limina sedis
(2,635)antiquasque domos, genitor,
quem tollere in altos
(2,636)optabam primum montis
primumque petebam,
(2,637)abnegat excisa vitam
producere Troia
(2,638)exsiliumque pati. 'Vos O,
quibus integer aevi
(2,639)sanguis,' ait 'solidaeque
suo stant robore vires,
(2,640)vos agitate fugam:
(2,641)me si caelicolae voluissent
ducere vitam,
(2,642)has mihi servassent sedes.
Satis una superque
(2,643)vidimus exscidia et captae
superavimus urbi.
(2,644)Sic O, sic positum adfati
discedite corpus.
(2,645)Ipse manu mortem inveniam;
miserebitur hostis
(2,646)exuviasque petet; facilis
iactura sepulcri.
(2,647)Iam pridem invisus divis et
inutilis annos
(2,648)demoror, ex quo me divom
pater atque hominum rex
(2,649)fulminis adflavit ventis et
contigit igni.'
(2,650)Talia perstabat memorans,
fixusque manebat.
(2,651)Nos contra effusi lacrimis,
coniunxque Creusa
(2,652)Ascaniusque omnisque domus,
ne vertere secum
(2653)cuncta pater fatoque urguenti
incumbere vellet.
(2,654)Abnegat, inceptoque et
sedibus haeret in isdem.
(2,655)Rursus in arma feror,
mortemque miserrimus opto:
(2,656)nam quod consilium aut quae
iam fortuna dabatur?
(2,657)'Mene efferre pedem,
genitor, te posse relicto
(2,658)sperasti, tantumque nefas
patrio excidit ore?
(2,659)Si nihil ex tanta Superis
placet urbe relinqui,
(2,660)et sedet hoc animo,
perituraeque addere Troiae
(2,661)teque tuosque iuvat, patet
isti ianua leto,
(2,662)iamque aderit multo Priami
de sanguine Pyrrhus,
(2,663)natum ante ora patris,
patrem qui obtruncat ad aras.
(2,664)Hoc erat, alma parens, quod
me per tela, per ignis
(2,665)eripis, ut mediis hostem in
penetralibus, utque
(2,666)Ascanium patremque meum
iuxtaque Creusam
(2,667)alterum in alterius mactatos
sanguine cernam?
(2,668)Arma, viri, ferte arma;
vocat lux ultima victos.
(2,669)Reddite me Danais; sinite
instaurata revisam
(2,670)proelia: Numquam omnes hodie
moriemur inulti.'
(2,671)Hinc ferro accingor rursus
clipeoque sinistram
(2,672)insertabam aptans, meque
extra tecta ferebam.
(2,673)Ecce autem complexa pedes in
limine coniunx
(2,674)haerebat, parvumque patri
tendebat Iulum:
(2,675)'Si periturus abis, et nos
rape in omnia tecum;
(2,676)sin aliquam expertus sumptis
spem ponis in armis,
(2,677)hanc primum tutare domum.
Cui parvus Iulus,
(2,678)cui pater et coniunx quondam
tua dicta relinquor?'
(2,679)Talia vociferans gemitu
tectum omne replebat,
(2,680)cum subitum dictuque oritur
mirabile monstrum.
(2,681)Namque manus inter
maestorumque ora parentum
(2,682)ecce levis summo de vertice
visus Iuli
(2,683)fundere lumen apex, tactuque
innoxia mollis
(2,684)lambere flamma comas et
circum tempora pasci.
(2,685)Nos pavidi trepidare metu,
crinemque flagrantem
(2,686)excutere et sanctos
restinguere fontibus ignis.
(2,687)At pater Anchises oculos ad
sidera laetus
(2,688)extulit, et caelo palmas cum
voce tetendit:
(2,689)'Iuppiter omnipotens,
precibus si flecteris ullis,
(2,690)aspice nos; hoc tantum, et,
si pietate meremur,
(2,691)da deinde auxilium, pater,
atque haec omina firma.'
(2,692)Vix ea fatus erat senior,
subitoque fragore
(2,693)intonuit laevum, et de caelo
lapsa per umbras
(2,694)stella facem ducens multa
cum luce cucurrit.
(2,695)Illam, summa super labentem
culmina tecti,
(2,696)cernimus Idaea claram se
condere silva
(2,697)signantemque vias; tum longo
limite sulcus
(2,698)dat lucem, et late circum
loca sulphure fumant.
(2,699)Hic vero victus genitor se
tollit ad auras,
(2,700)adfaturque deos et sanctum
sidus adorat.
(2,701)'Iam iam nulla mora est;
sequor et qua ducitis adsum.
(2,702)Di patrii, servate domum,
servate nepotem.
(2,703)Vestrum hoc augurium,
vestroque in numine Troia est.
(2,704)Cedo equidem, nec, nate,
tibi comes ire recuso.'
(2,705)Dixerat ille; et iam per
moenia clarior ignis
(2,706)auditur, propiusque aestus
incendia volvunt.
(2,707)'Ergo age, care pater,
cervici imponere nostrae;
(2,708)ipse subibo umeris, nec me
labor iste gravabit:
(2,709)quo res cumque cadent, unum
et commune periclum,
(2,710)una salus ambobus erit. Mihi
parvus Iulus
(2,711)sit comes, et longe servet
vestigia coniunx:
(2,712)vos, famuli, quae dicam,
animis advertite vestris.
(2,713)Est urbe egressis tumulus
templumque vetustum
(2,714)desertae Cereris, iuxtaque
antiqua cupressus
(2,715)religione patrum multos
servata per annos.
(2,716)Hanc ex diverso sedem
veniemus in unam.
(2,717)Tu, genitor, cape sacra manu
patriosque Penatis;
(2,718)me, bello e tanto digressum
et caede recenti,
(2,719)attrectare nefas, donec me
flumine vivo
(2,720)abluero.'
(2,721)Haec fatus, latos umeros
subiectaque colla
(2,722)veste super fulvique
insternor pelle leonis,
(2,723)succedoque oneri; dextrae se
parvus Iulus
(2,724)implicuit sequiturque patrem
non passibus aequis;
(2,725)pone subit coniunx: ferimur
per opaca locorum;
(2,726)et me, quem dudum non ulla
iniecta movebant
(2,727)tela neque adverso glomerati
ex agmine Grai,
(2,728)nunc omnes terrent aurae,
sonus excitat omnis
(2,729)suspensum et pariter
comitique onerique timentem.
(2,730)Iamque propinquabam portis,
omnemque videbar
(2,731)evasisse viam, subito cum
creber ad auris
(2,732)visus adesse pedum sonitus,
genitorque per umbram
(2,733)prospiciens; 'Nate'
exclamat, 'fuge nate, propinquant.
(2,734)Ardentis clipeos atque aera
micantia cerno!' --
(2,735)Hic mihi nescio quod trepido
male numen amicum
(2,736)confusam eripuit mentem.
Namque avia cursu
(2,737)dum sequor, et nota excedo
regione viarum,
(2,738)heu, misero coniunx fatone
erepta Creusa
(2,739)substitit, erravitne via,
seu lassa resedit,
(2,740)incertum; nec post oculis
est reddita nostris.
(2,741)Nec prius amissam respexi
animumque reflexi,
(2,742)quam tumulum antiquae
Cereris sedemque sacratam
(2,743)venimus; hic demum collectis
omnibus una
(2,744)defuit, et comites natumque
virumque fefellit.
(2,745)Quem non incusavi amens
hominumque deorumque,
(2,746)aut quid in eversa vidi
crudelius urbe?
(2,747)Ascanium Anchisenque patrem
Teucrosque Penatis
(2,748)commendo sociis et curva
valle recondo;
(2,749)ipse urbem repeto et cingor
fulgentibus armis.
(2,750)Stat casus renovare omnis,
omnemque reverti
(2,751)per Troiam, et rursus caput
obiectare periclis.
(2,752)Principio muros obscuraque
limina portae,
(2,753)qua gressum extuleram,
repeto, et vestigia retro
(2,754)observata sequor per noctem
et lumine lustro.
(2,755)Horror ubique animo, simul
ipsa silentia terrent.
(2,756)Inde domum, si forte pedem,
si forte tulisset,
(2,757)me refero: inruerant Danai,
et tectum omne tenebant.
(2,758)Ilicet ignis edax summa ad
fastigia vento
(2,759)volvitur; exsuperant
flammae, furit aestus ad auras.
(2,760)Procedo et Priami sedes
arcemque reviso.
(2,761)Et iam porticibus vacuis
Iunonis asylo
(2,762)custodes lecti Phoenix et
dirus Ulixes
(2,763)praedam adservabant. Huc
undique Troia gaza
(2,764)incensis erepta adytis, mensaeque
deorum,
(2,765)crateresque auro solidi,
captivaque vestis
(2,766)congeritur; pueri et pavidae
longo ordine matres
(2,767)stant circum.
(2,768)Ausus quin etiam voces
iactare per umbram
(2,769)implevi clamore vias,
maestusque Creusam
(2,770)nequiquam ingeminans
iterumque iterumque vocavi.
(2,771)Quaerenti et tectis urbis
sine fine furenti
(2,772)infelix simulacrum atque
ipsius umbra Creusae
(2,773)visa mihi ante oculos et
nota maior imago.
(2,774)Obstipui, steteruntque comae
et vox faucibus haesit.
(2,775)[Tum sic adfari et curas his
demere dictis :]
(2,776)'Quid tantum insano iuvat
indulgere dolori,
(2,777)O dulcis coniunx? Non haec
sine numine divom
(2,778)eveniunt; nec te hinc
comitem asportare Creusam
(2,779)fas, aut ille sinit superi
regnator Olympi.
(2,780)Longa tibi exsilia, et
vastum maris aequor arandum,
(2,781)et terram Hesperiam venies,
ubi Lydius arva
(2,782)inter opima virum leni fluit
agmine Thybris:
(2,783)illic res laetae regnumque
et regia coniunx
(2,784)parta tibi. Lacrimas
dilectae pelle Creusae.
(2,785)Non ego Myrmidonum sedes
Dolopumve superbas
(2,786)aspiciam, aut Graiis
servitum matribus ibo,
(2,787)Dardanis, et divae Veneris
nurus.
(2,788)Sed me magna deum genetrix
his detinet oris:
(2,789)iamque vale, et nati serva
communis amorem.'
(2,790)Haec ubi dicta dedit,
lacrimantem et multa volentem
(2,791)dicere deseruit, tenuisque
recessit in auras.
(2,792)Ter conatus ibi collo dare
bracchia circum:
(2,793)ter frustra comprensa manus
effugit imago,
(2,794)par levibus ventis
volucrique simillima somno.
(2,795)Sic demum socios consumpta
nocte reviso.
(2,796)Atque hic ingentem comitum
adfluxisse novorum
(2,797)invenio admirans numerum,
matresque virosque,
(2,798)collectam exsilio pubem,
miserabile volgus.
(2,799)Undique convenere, animis opibusque
parati,
(2,800)in quascumque velim pelago
deducere terras.
(2,801)Iamque iugis summae surgebat
Lucifer Idae
(2,802)ducebatque diem, Danaique
obsessa tenebant
(2,803)limina portarum, nec spes
opis ulla dabatur;
(2,804)cessi, et sublato montes
genitore petivi.
(3,1)Postquam res Asiae Priamique
evertere gentem
(3,2)immeritam visum Superis,
ceciditque superbum
(3,3)Ilium, et omnis humo fumat
Neptunia Troia,
(3,4)diversa exsilia et desertas
quaerere terras
(3,5)auguriis agimur divom,
classemque sub ipsa
(3,6)Antandro et Phrygiae molimur
montibus Idae,
(3,7)incerti, quo fata ferant, ubi
sistere detur,
(3,8)contrahimusque viros. Vix
prima inceperat aestas,
(3,9)et pater Anchises dare fatis
vela iubebat;
(3,10)litora cum patriae lacrimans
portusque relinquo
(3,11)et campos, ubi Troia fuit:
feror exsul in altum
(3,12)cum sociis natoque Penatibus
et magnis dis.
(3,13)Terra procul vastis colitur
Mavortia campis,
(3,14)Thraces arant, acri quondam
regnata Lycurgo,
(3,15)hospitium antiquum Troiae
sociique Penates,
(3,16)dum Fortuna fuit. Feror huc,
et litore curvo
(3,17)moenia prima loco, fatis
ingressus iniquis,
(3,18)Aeneadasque meo nomen de
nomine fingo.
(3,19)Sacra Dionaeae matri divisque
ferebam
(3,20)auspicibus coeptorum operum,
superoque nitentem
(3,21)caelicolum regi mactabam in
litore taurum.
(3,22)Forte fuit iuxta tumulus, quo
cornea summo
(3,23)virgulta et densis hastilibus
horrida myrtus.
(3,24)Accessi, viridemque ab humo
convellere silvam
(3,25)conatus, ramis tegerem ut
frondentibus aras,
(3,26)horrendum et dictu video
mirabile monstrum.
(3,27)Nam, quae prima solo ruptis
radicibus arbos
(3,28)vellitur, huic atro liquuntur
sanguine guttae,
(3,29)et terram tabo maculant. Mihi
frigidus horror
(3,30)membra quatit, gelidusque
coit formidine sanguis.
(3,31)Rursus et alterius lentum
convellere vimen
(3,32)insequor, et causas penitus
temptare latentis:
(3,33)ater et alterius sequitur de
cortice sanguis.
(3,34)Multa movens animo nymphas
venerabar agrestis
(3,35)Gradivumque patrem, Geticis
qui praesidet arvis,
(3,36)rite secundarent visus
omenque levarent.
(3,37)Tertia sed postquam maiore
hastilia nisu
(3,38)adgredior, genibusque
adversae obluctor harenae---
(3,39)eloquar, an sileam?---gemitus
lacrimabilis imo
(3,40)auditur tumulo, et vox
reddita fertur ad auris:
(3,41)'Quid miserum, Aenea,
laceras? Iam parce sepulto;
(3,42)parce pias scelerare manus.
Non me tibi Troia
(3,43)externum tulit, aut cruor hic
de stipite manat.
(3,44)Heu, fuge crudelis terras,
fuge litus avarum:
(3,45)nam Polydorus ego; hic
confixum ferrea texit
(3,46)telorum seges et iaculis
increvit acutis.'
(3,47)Tum vero ancipiti mentem
formidine pressus
(3,48)obstipui, steteruntque comae
et vox faucibus haesit.
(3,49)Hunc Polydorum auri quondam
cum pondere magno
(3,50)infelix Priamus furtim
mandarat alendum
(3,51)Threicio regi, cum iam
diffideret armis
(3,52)Dardaniae, cingique urbem
obsidione videret.
(3,53)Ille, ut opes fractae
Teucrum, et Fortuna recessit,
(3,54)res Agamemnonias victriciaque
arma secutus,
(3,55)fas omne abrumpit; Polydorum
obtruncat, et auro
(3,56)vi potitur. Quid non mortalia
pectora cogis,
(3,57)auri sacra fames? Postquam
pavor ossa reliquit,
(3,58)delectos populi ad proceres
primumque parentem
(3,59)monstra deum refero, et quae
sit sententia posco.
(3,60)Omnibus idem animus, scelerata
excedere terra,
(3,61)linqui pollutum hospitium, et
dare classibus austros.
(3,62)Ergo instauramus Polydoro
funus, et ingens
(3,63)aggeritur tumulo tellus;
stant Manibus arae,
(3,64)caeruleis maestae vittis
atraque cupresso,
(3,65)et circum Iliades crinem de
more solutae;
(3,66)inferimus tepido spumantia
cymbia lacte
(3,67)sanguinis et sacri pateras,
animamque sepulchro
(3,68)condimus, et magna supremum
voce ciemus.
(3,69)Inde, ubi prima fides pelago,
placataque venti
(3,70)dant maria et lenis crepitans
vocat Auster in altum,
(3,71)deducunt socii navis et
litora complent:
(3,72)provehimur portu, terraeque
urbesque recedunt.
(3,73)Sacra mari colitur medio
gratissima tellus
(3,74)Nereidum matri et Neptuno
Aegaeo,
(3,75)quam pius arquitenens oras et
litora circum
(3,76)errantem Mycono e celsa
Gyaroque revinxit,
(3,77)immotamque coli dedit et
contemnere ventos.
(3,78)Huc feror; haec fessos tuto
placidissima portu
(3,79)accipit: egressi veneramur
Apollinis urbem.
(3,80)Rex Anius, rex idem hominum
Phoebique sacerdos
(3,81)vittis et sacra redimitus
tempora lauro,
(3,82)occurrit; veterem Anchisen
adgnovit amicum.
(3,83)Iungimus hospitio dextras, et
tecta subimus.
(3,84)Templa dei saxo venerabar
structa vetusto:
(3,85)'Da propriam, Thymbraee,
domum; da moenia fessis
(3,86)et genus et mansuram urbem;
serva altera Troiae
(3,87)Pergama, reliquias Danaum
atque immitis Achilli.
(3,88)Quem sequimur? Quove ire
iubes? Ubi ponere sedes?
(3,89)Da, pater, augurium, atque
animis inlabere nostris.'
(3,90)Vix ea fatus eram: tremere
omnia visa repente,
(3,91)liminaque laurusque dei,
totusque moveri
(3,92)mons circum, et mugire adytis
cortina reclusis.
(3,93)Submissi petimus terram, et
vox fertur ad auris:
(3,94)'Dardanidae duri, quae vos a
stirpe parentum
(3,95)prima tulit tellus, eadem vos
ubere laeto
(3,96)accipiet reduces. Antiquam
exquirite matrem:
(3,97)hic domus Aeneae cunctis
dominabitur oris,
(3,98)et nati natorum, et qui
nascentur ab illis.'
(3,99)Haec Phoebus; mixtoque ingens
exorta tumultu
(3,100)laetitia, et cuncti quae sint
ea moenia quaerunt,
(3,101)quo Phoebus vocet errantis
iubeatque reverti?
(3,102)Tum genitor, veterum volvens
monumenta virorum,
(3,103)'Audite, O proceres' ait 'et
spes discite vestras:
(3,104)Creta Iovis magni medio
iacet insula ponto;
(3,105)mons Idaeus ubi, et gentis
cunabula nostrae.
(3,106)Centum urbes habitant
magnas, uberrima regna;
(3,107)maximus unde pater, si rite
audita recordor,
(3,108)Teucrus Rhoeteas primum est
advectus in oras,
(3,109)optavitque locum regno.
Nondum Ilium et arces
(3,110)Pergameae steterant;
habitabant vallibus imis.
(3,111)hinc mater cultrix Cybeli
Corybantiaque aera
(3,112)Idaeumque nemus; hinc fida
silentia sacris,
(3,113)et iuncti currum dominae
subiere leones.
(3,114)Ergo agite, et, divom ducunt
qua iussa, sequamur;
(3,115)placemus ventos et Gnosia
regna petamus.
(3,116)Nec longo distant cursu;
modo Iuppiter adsit,
(3,117)tertia lux classem Cretaeis
sistet in oris.'
(3,118)Sic fatus, meritos aris
mactavit honores,
(3,119)taurum Neptuno, taurum tibi,
pulcher Apollo
(3,120)nigram Hiemi pecudem,
Zephyris felicibus albam.
(3,121)Fama volat pulsum regnis
cessisse paternis
(3,122)Idomenea ducem, desertaque
litora Cretae
(3,123)hoste vacare domos, sedesque
adstare relictas.
(3,124)Linquimus Ortygiae portus,
pelagoque volamus,
(3,125)bacchatamque iugis Naxon
viridemque Donysam,
(3,126)Olearon, niveamque Paron,
sparsasque per aequor
(3,127)Cycladas, et crebris legimus
freta consita terris.
(3,128)Nauticus exoritur vario
certamine clamor;
(3,129)hortantur socii: ''Cretam
proavosque petamus!''
(3,130)Prosequitur surgens a puppi
ventus euntis
(3,131)et tandem antiquis Curetum
adlabimur oris.
(3,132)Ergo avidus muros optatae
molior urbis,
(3,133)Pergameamque voco, et laetam
cognomine gentem
(3,134)hortor amare focos arcemque
attollere tectis.
(3,135)Iamque fere sicco subductae
litore puppes;
(3,136)conubiis arvisque novis
operata iuventus;
(3,137)iura domosque dabam: subito
cum tabida membris,
(3,138)corrupto caeli tractu,
miserandaque venit
(3,139)arboribusque satisque lues
et letifer annus.
(3,140)Linquebant dulcis animas,
aut aegra trahebant
(3,141)corpora; tum sterilis
exurere Sirius agros;
(3,142)arebant herbae, et victum
seges aegra negabat.
(3,143)Rursus ad oraclum Ortygiae
Phoebumque remenso
(3,144)hortatur pater ire mari,
veniamque precari:
(3,145)quam fessis finem rebus
ferat; unde laborum
(3,146)temptare auxilium iubeat;
quo vertere cursus.
(3,147)Nox erat, et terris animalia
somnus habebat:
(3,148)effigies sacrae divom
Phrygiique Penates,
(3,149)quos mecum a Troia mediisque
ex ignibus urbis
(3,150)extuleram, visi ante oculos
adstare iacentis
(3,151)in somnis, multo manifesti
lumine, qua se
(3,152)plena per insertas fundebat
luna fenestras;
(3,153)tum sic adfari et curas his
demere dictis:
(3,154)'Quod tibi delato Ortygiam
dicturus Apollo est,
(3,155)hic canit, et tua nos en
ultro ad limina mittit.
(3,156)Nos te, Dardania incensa,
tuaque arma secuti,
(3,157)nos tumidum sub te permensi
classibus aequor,
(3,158)idem venturos tollemus in
astra nepotes,
(3,159)imperiumque urbi dabimus: tu
moenia magnis
(3,160)magna para, longumque fugae
ne linque laborem.
(3,161)Mutandae sedes: non haec
tibi litora suasit
(3,162)Delius, aut Cretae iussit
considere Apollo.
(3,163)Est locus, Hesperiam Grai
cognomine dicunt,
(3,164)terra antiqua, potens armis
atque ubere glaebae;
(3,165)Oenotri coluere viri; nunc
fama minores
(3,166)Italiam dixisse ducis de
nomine gentem:
(3,167)hae nobis propriae sedes;
hinc Dardanus ortus,
(3,168)Iasiusque pater, genus a quo
principe nostrum.
(3,169)Surge age, et haec laetus
longaevo dicta parenti
(3,170)haud dubitanda refer:
Corythum terrasque requirat
(3,171)Ausonias; Dictaea negat tibi
Iuppiter arva.'
(3,172)Talibus attonitus visis et
voce deorum---
(3,173)nec sopor illud erat, sed
coram adgnoscere voltus
(3,174)velatasque comas
praesentiaque ora videbar;
(3,175)tum gelidus toto manabat
corpore sudor
(3,176)corripio e stratis corpus,
tendoque supinas
(3,177)ad caelum cum voce manus, et
munera libo
(3,178)intemerata focis. Perfecto
laetus honore
(3,179)Anchisen facio certum,
remque ordine pando.
(3,180)Adgnovit prolem ambiguam
geminosque parentes,
(3,181)seque novo veterum deceptum
errore locorum.
(3,182)Tum memorat: 'Nate, Iliacis
exercite fatis,
(3,183)sola mihi talis casus
Cassandra canebat.
(3,184)Nunc repeto haec generi
portendere debita nostro,
(3,185)et saepe Hesperiam, saepe
Itala regna vocare.
(3,186)Sed quis ad Hesperiae
venturos litora Teucros
(3,187)crederet, aut quem tum vates
Cassandra moveret?
(3,188)Cedamus Phoebo, et moniti
meliora sequamur.'
(3,189)Sic ait, et cuncti dicto
paremus ovantes.
(3,190)Hanc quoque deserimus sedem,
paucisque relictis
(3,191)vela damus, vastumque cava
trabe currimus aequor.
(3,192)Postquam altum tenuere
rates, nec iam amplius ullae
(3,193)adparent terrae, caelum
undique et undique pontus,
(3,194)tum mihi caeruleus supra
caput adstitit imber,
(3,195)noctem hiememque ferens, et
inhorruit unda tenebris.
(3,196)Continuo venti volvunt mare,
magnaque surgunt
(3,197)aequora; dispersi iactamur
gurgite vasto;
(3,198)involvere diem nimbi, et nox
umida caelum
(3,199)abstulit; ingeminant
abruptis nubibus ignes.
(3,200)Excutimur cursu, et caecis
erramus in undis.
(3,201)Ipse diem noctemque negat
discernere caelo,
(3,202)nec meminisse viae media
Palinurus in unda.
(3,203)Tris adeo incertos caeca
caligine soles
(3,204)erramus pelago, totidem sine
sidere noctes.
(3,205)Quarto terra die primum se
attollere tandem
(3,206)visa, aperire procul montis,
ac volvere fumum.
(3,207)Vela cadunt, remis
insurgimus; haud mora nautae
(3,208)adnixi torquent spumas et
caerula verrunt.
(3,209)Servatum ex undis Strophadum
me litora primum
(3,210)accipiunt; Strophades Graio
stant nomine dictae,
(3,211)insulae Ionio in magno, quas
dira Celaeno
(3,212)Harpyiaeque colunt aliae,
Phineia postquam
(3,213)clausa domus, mensasque metu
liquere priores.
(3,214)Tristius haud illis
monstrum, nec saevior ulla
(3,215)pestis et ira deum Stygiis
sese extulit undis.
(3,216)Virginei volucrum voltus,
foedissima ventris
(3,217)proluvies, uncaeque manus,
et pallida semper
(3,218)ora fame.
(3,219)Huc ubi delati portus
intravimus, ecce
(3,220)laeta boum passim campis
armenta videmus,
(3,221)caprigenumque pecus nullo
custode per herbas.
(3,222)Inruimus ferro, et divos
ipsumque vocamus
(3,223)in partem praedamque Iovem;
tum litore curvo
(3,224)exstruimusque toros,
dapibusque epulamur opimis.
(3,225)At subitae horrifico lapsu
de montibus adsunt
(3,226)Harpyiae, et magnis quatiunt
clangoribus alas,
(3,227)diripiuntque dapes,
contactuque omnia foedant
(3,228)immundo; tum vox taetrum
dira inter odorem.
(3,229)Rursum in secessu longo sub
rupe cavata,
(3,230)arboribus clausi circum
atque horrentibus umbris,
(3,231)instruimus mensas arisque
reponimus ignem:
(3,232)rursum ex diverso caeli
caecisque latebris
(3,233)turba sonans praedam pedibus
circumvolat uncis,
(3,234)polluit ore dapes. Sociis
tunc, arma capessant,
(3,235)edico, et dira bellum cum
gente gerendum.
(3,236)Haud secus ac iussi faciunt,
tectosque per herbam
(3,237)disponunt enses et scuta
latentia condunt.
(3,238)Ergo ubi delapsae sonitum
per curva dedere
(3,239)litora, dat signum specula
Misenus ab alta
(3,240)aere cavo. Invadunt socii,
et nova proelia temptant,
(3,241)obscenas pelagi ferro
foedare volucres:
(3,242)sed neque vim plumis ullam
nec volnera tergo
(3,243)accipiunt, celerique fuga sub
sidera lapsae
(3,244)semesam praedam et vestigia
foeda relinquunt.
(3,245)Una in praecelsa consedit
rupe Celaeno,
(3,246)infelix vates, rumpitque
hanc pectore vocem:
(3,247)'Bellum etiam pro caede boum
stratisque iuvencis,
(3,248)Laomedontiadae, bellumne
inferre paratis,
(3,249)et patrio Harpyias insontis
pellere regno?
(3,250)Accipite ergo animis atque
haec mea figite dicta,
(3,251)quae Phoebo pater
omnipotens, mihi Phoebus Apollo
(3,252)praedixit, vobis Furiarum
ego maxuma pando.
(3,253)Italiam cursu petitis,
ventisque vocatis
(3,254)ibitis Italiam, portusque
intrare licebit;
(3,255)sed non ante datam cingetis
moenibus urbem,
(3,256)quam vos dira fames
nostraeque iniuria caedis
(3,257)ambesas subigat malis
absumere mensas.'
(3,258)Dixit, et in silvam pennis
ablata refugit.
(3,259)At sociis subita gelidus
formidine sanguis
(3,260)deriguit; cecidere animi,
nec iam amplius armis,
(3,261)sed votis precibusque iubent
exposcere pacem,
(3,262)sive deae, seu sint dirae
obscenaeque volucres.
(3,263)Et pater Anchises passis de
litore palmis
(3,264)numina magna vocat,
meritosque indicit honores:
(3,265)'Di, prohibete minas; di,
talem avertite casum,
(3,266)et placidi servate pios!'
Tum litore funem
(3,267)deripere, excussosque iubet
laxare rudentes.
(3,268)Tendunt vela Noti; fugimus
spumantibus undis,
(3,269)qua cursum ventusque
gubernatorque vocabat.
(3,270)Iam medio adparet fluctu
nemorosa Zacynthos
(3,271)Dulichiumque Sameque et
Neritos ardua saxis.
(3,272)Effugimus scopulos Ithacae,
Laertia regna,
(3,273)et terram altricem saevi
exsecramur Ulixi.
(3,274)Mox et Leucatae nimbosa
cacumina montis
(3,275)et formidatus nautis
aperitur Apollo.
(3,276)Hunc petimus fessi et parvae
succedimus urbi;
(3,277)ancora de prora iacitur,
stant litore puppes.
(3,278)Ergo insperata tandem
tellure potiti,
(3,279)lustramurque Iovi votisque
incendimus aras,
(3,280)Actiaque Iliacis celebramus
litora ludis.
(3,281)Exercent patrias oleo
labente palaestras
(3,282)nudati socii; iuvat evasisse
tot urbes
(3,283)Argolicas, mediosque fugam
tenuisse per hostis.
(3,284)Interea magnum sol
circumvolvitur annum,
(3,285)et glacialis hiemps
aquilonibus asperat undas.
(3,286)Aere cavo clipeum. magni
gestamen Abantis,
(3,287)postibus adversis figo, et
rem carmine signo:
(3,288)Aeneas haec de Danais
victoribus arma.
(3,289)Linquere tum portus iubeo et
considere transtris:
(3,290)certatim socii feriunt mare
et aequora verrunt.
(3,291)Protinus aerias Phaeacum
abscondimus arces,
(3,292)litoraque Epiri legimus
portuque subimus
(3,293)Chaonio, et celsam Buthroti
accedimus urbem.
(3,294)Hic incredibilis rerum fama
occupat auris,
(3,295)Priamiden Helenum Graias
regnare per urbes,
(3,296)coniugio Aeacidae Pyrrhi
sceptrisque potitum,
(3,297)et patrio Andromachen iterum
cessisse marito.
(3,298)Obstipui, miroque incensum
pectus amore,
(3,299)compellare virum et casus
cognoscere tantos.
(3,300)Progredior portu, classis et
litora linquens,
(3,301)sollemnis cum forte dapes et
tristia dona
(3,302)ante urbem in luco falsi
Simoentis ad undam
(3,303)libabat cineri Andromache,
Manisque vocabat
(3,304)Hectoreum ad tumulum, viridi
quem caespite inanem
(3,305)et geminas, causam lacrimis,
sacraverat aras.
(3,306)Ut me conspexit venientem et
Troia circum
(3,307)arma amens vidit, magnis
exterrita monstris
(3,308)deriguit visu in medio, calor
ossa reliquit;
(3,309)labitur, et longo vix tandem
tempore fatur:
(3,310)'Verane te facies, verus
mihi nuntius adfers,
(3,311)nate dea? Vivisne, aut, si
lux alma recessit,
(3,312)Hector ubi est?' Dixit,
lacrimasque effudit et omnem
(3,313)implevit clamore locum. Vix
pauca furenti
(3,314)subicio, et raris turbatus
vocibus hisco:
(3,315)'vivo equidem, vitamque
extrema per omnia duco;
(3,316)ne dubita, nam vera vides.
(3,317)Heu, quis te casus deiectam
coniuge tanto
(3,318)excipit, aut quae digna
satis fortuna revisit
(3,319)Hectoris Andromachen?
Pyrrhin' conubia servas?'
(3,320)Deiecit voltum et demissa
voce locuta est:
(3,321)'O felix una ante alias
Priameia virgo,
(3,322)hostilem ad tumulum Troiae
sub moenibus altis
(3,323)iussa mori, quae sortitus
non pertulit ullos,
(3,324)nec victoris eri tetigit
captiva cubile!
(3,325)nos, patria incensa, diversa
per aequora vectae,
(3,326)stirpis Achilleae fastus
iuvenemque superbum,
(3,327)servitio enixae, tulimus:
qui deinde, secutus
(3,328)Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque
hymenaeos,
(3,329)me famulo famulamque Heleno
transmisit habendam.
(3,330)Ast illum, ereptae magno
inflammatus amore
(3,331)coniugis et scelerum Furiis
agitatus, Orestes
(3,332)excipit incautum patriasque
obtruncat ad aras.
(3,333)Morte Neoptolemi regnorum
reddita cessit
(3,334)pars Heleno, qui Chaonios
cognomine campos
(3,335)Chaoniamque omnem Troiano a
Chaone dixit,
(3,336)Pergamaque Iliacamque iugis
hanc addidit arcem.
(3,337)Sed tibi qui cursum venti,
quae fata dedere?
(3,338)Aut quisnam ignarum nostris
deus adpulit oris?
(3,339)Quid puer Ascanius?
superatne et vescitur aura,
(3,340)quem tibi iam Troia---
(3,341)Ecqua tamen puero est
amissae cura parentis?
(3,342)Ecquid in antiquam virtutem
animosque virilis
(3,343)et pater Aeneas et avunculus
excitat Hector?'
(3,344)Talia fundebat lacrimans
longosque ciebat
(3,345)incassum fletus, cum sese a
moenibus heros
(3,346)Priamides multis Helenus
comitantibus adfert,
(3,347)adgnoscitque suos, laetusque
ad limina ducit,
(3,348)et multum lacrimas verba
inter singula fundit.
(3,349)Procedo, et parvam Troiam
simulataque magnis
(3,350)Pergama, et arentem Xanthi
cognomine rivum
(3,351)adgnosco, Scaeaeque
amplector limina portae.
(3,352)Nec non et Teucri socia
simul urbe fruuntur:
(3,353)illos porticibus rex
accipiebat in amplis;
(3,354)aulai medio libabant pocula
Bacchi,
(3,355)impositis auro dapibus,
paterasque tenebant.
(3,356)Iamque dies alterque dies
processit, et aurae
(3,357)vela vocant tumidoque
inflatur carbasus austro.
(3,358)His vatem adgredior dictis
ac talia quaeso:
(3,359)'Troiugena, interpres divom,
qui numina Phoebi,
(3,360)qui tripodas, Clarii laurus,
qui sidera sentis,
(3,361)et volucrum linguas et
praepetis omina pennae,
(3,362)fare age---namque omnem
cursum mihi prospera dixit
(3,363)religio, et cuncti suaserunt
numine divi
(3,364)Italiam petere et terras
temptare repostas:
(3,365)sola novum dictuque nefas
Harpyia Celaeno
(3,366)prodigium canit, et tristis
denuntiat iras,
(3,367)obscenamque famem---quae
prima pericula vito?
(3,368)Quidve sequens tantos possim
superare labores?'
(3,369)Hic Helenus, caesis primum
de more iuvencis,
(3,370)exorat pacem divom,
vittasque resolvit
(3,371)sacrati capitis, meque ad
tua limina, Phoebe,
(3,372)ipse manu multo suspensum
numine ducit,
(3,373)atque haec deinde canit
divino ex ore sacerdos:
(3,374)'Nate dea,---nam te
maioribus ire per altum
(3,375)auspiciis manifesta fides:
sic fata deum rex
(3,376)sortitur, volvitque vices;
is vertitur ordo---
(3,377)pauca tibi e multis, quo
tutior hospita lustres
(3,378)aequora et Ausonio possis
considere portu,
(3,379)expediam dictis; prohibent
nam cetera Parcae
(3,380)scire Helenum farique vetat
Saturnia Iuno.
(3,381)Principio Italiam, quam tu
iam rere propinquam
(3,382)vicinosque, ignare, paras
invadere portus,
(3,383)longa procul longis via
dividit invia terris.
(3,384)Ante et Trinacria lentandus
remus in unda,
(3,385)et salis Ausonii lustrandum
navibus aequor,
(3,386)infernique lacus, Aeaeaeque
insula Circae,
(3,387)quam tuta possis urbem
componere terra:
(3,388)signa tibi dicam, tu condita
mente teneto:
(3,389)cum tibi sollicito secreti
ad fluminis undam
(3,390)litoreis ingens inventa sub
ilicibus sus
(3,391)triginta capitum fetus enixa
iacebit.
(3,392)alba, solo recubans, albi
circum ubera nati,
(3,393)is locus urbis erit, requies
ea certa laborum.
(3,394)Nec tu mensarum morsus
horresce futuros:
(3,395)fata viam invenient,
aderitque vocatus Apollo.
(3,396)'Has autem terras, Italique
hanc litoris oram,
(3,397)proxuma quae nostri
perfunditur aequoris aestu,
(3,398)effuge; cuncta malis
habitantur moenia Grais.
(3,399)Hic et Narycii posuerunt
moenia Locri,
(3,400)et Sallentinos obsedit
milite campos
(3,401)Lyctius Idomeneus; hic illa
ducis Meliboei
(3,402)parva Philoctetae subnixa
Petelia muro.
(3,403)Quin, ubi transmissae steterint
trans aequora classes,
(3,404)et positis aris iam vota in
litore solves,
(3,405)purpureo velare comas
adopertus amictu,
(3,406)ne qua inter sanctos ignis
in honore deorum
(3,407)hostilis facies occurrat et
omina turbet.
(3,408)Hunc socii morem sacrorum,
hunc ipse teneto:
(3,409)hac casti maneant in
religione nepotes.
(3,410)'Ast ubi digressum Siculae
te admoverit orae
(3,411)ventus, et angusti rarescent
claustra Pelori,
(3,412)laeva tibi tellus et longo
laeva petantur
(3,413)aequora circuitu: dextrum
fuge litus et undas.
(3,414)Haec loca vi quondam et
vasta convolsa ruina---
(3,415)tantum aevi longinqua valet
mutare vetustas---
(3,416)dissiluisse ferunt, cum
protinus utraque tellus
(3,417)una foret; venit medio vi
pontus et undis
(3,418)Hesperium Siculo latus
abscidit, arvaque et urbes
(3,419)litore diductas angusto
interluit aestu.
(3,420)Dextrum Scylla latus, laevum
implacata Charybdis
(3,421)obsidet, atque imo barathri
ter gurgite vastos
(3,422)sorbet in abruptum fluctus,
rursusque sub auras
(3,423)erigit alternos et sidera
verberat unda.
(3,424)At Scyllam caecis cohibet
spelunca latebris,
(3,425)ora exsertantem et navis in
saxa trahentem.
(3,426)Prima hominis facies et
pulchro pectore virgo
(3,427)pube tenus, postrema immani
corpore pristis,
(3,428)delphinum caudas utero
commissa luporum.
(3,429)Praestat Trinacrii metas
lustrare Pachyni
(3,430)cessantem, longos et
circumflectere cursus,
(3,431)quam semel informem vasto
vidisse sub antro
(3,432)Scyllam, et caeruleis
canibus resonantia saxa.
(3,433)'Praeterea, si qua est
Heleno prudentia, vati
(3,434)si qua fides, animum si
veris implet Apollo,
(3,435)unum illud tibi, nate dea,
proque omnibus unum
(3,436)praedicam, et repetens
iterumque iterumque monebo:
(3,437)Iunonis magnae primum prece
numen adora;
(3,438)Iunoni cane vota libens,
dominamque potentem
(3,439)supplicibus supera donis:
sic denique victor
(3,440)Trinacria finis Italos
mittere relicta.
(3,441)'Huc ubi delatus Cumaeam
accesseris urbem,
(3,442)divinosque lacus, et Averna
sonantia silvis,
(3,443)insanam vatem aspicies, quae
rupe sub ima
(3,444)fata canit, foliisque notas
et nomina mandat.
(3,445)Quaecumque in foliis
descripsit carmina virgo,
(3,446)digerit in numerum, atque
antro seclusa relinquit.
(3,447)Illa manent immota locis,
neque ab ordine cedunt;
(3,448)verum eadem, verso tenuis
cum cardine ventus
(3,449)impulit et teneras turbavit
ianua frondes,
(3,450)numquam deinde cavo
volitantia prendere saxo,
(3,451)nec revocare situs aut
iungere carmina curat:
(3,452)inconsulti abeunt, sedemque odere
Sibyllae.
(3,453)Hic tibi ne qua morae
fuerint dispendia tanti,---
(3,454)quamvis increpitent socii,
et vi cursus in altum
(3,455)vela vocet, possisque sinus
implere secundos,---
(3,456)quin adeas vatem precibusque
oracula poscas
(3,457)ipsa canat, vocemque volens
atque ora resolvat.
(3,458)Illa tibi Italiae populos
venturaque bella,
(3,459)et quo quemque modo
fugiasque ferasque laborem
(3,460)expediet, cursusque dabit
venerata secundos.
(3,461)Haec sunt, quae nostra
liceat te voce moneri.
(3,462)Vade age, et ingentem factis
fer ad aethera Troiam.'
(3,463)Quae postquam vates sic ore
effatus amico est,
(3,464)dona dehinc auro gravia
sectoque elephanto
(3,465)imperat ad navis ferri,
stipatque carinis
(3,466)ingens argentum,
Dodonaeosque lebetas,
(3,467)loricam consertam hamis
auroque trilicem,
(3,468)et conum insignis galeae
cristasque comantis,
(3,469)arma Neoptolemi; sunt et sua
dona parenti.
(3,470)Addit equos, additque duces;
(3,471)remigium supplet; socios
simul instruit armis.
(3,472)Interea classem velis aptare
iubebat
(3,473)Anchises, fieret vento mora
ne qua ferenti.
(3,474)Quem Phoebi interpres multo
compellat honore:
(3,475)'Coniugio, Anchise, Veneris
dignate superbo,
(3,476)cura deum, bis Pergameis
erepte ruinis,
(3,477)ecce tibi Ausoniae tellus;
hanc arripe velis.
(3,478)Et tamen hanc pelago
praeterlabare necesse est;
(3,479)Ausoniae pars illa procul,
quam pandit Apollo.
(3,480)Vade' ait 'O felix nati
pietate. Quid ultra
(3,481)provehor, et fando surgentis
demoror austros?'
(3,482)Nec minus Andromache
digressu maesta supremo
(3,483)fert picturatas auri
subtemine vestes
(3,484)et Phrygiam Ascanio
chlamydem (nec cedit honore),
(3,485)textilibusque onerat donis,
ac talia fatur:
(3,486)'Accipe et haec, manuum tibi
quae monumenta mearum
(3,487)sint, puer, et longum
Andromachae testentur amorem,
(3,488)coniugis Hectoreae. Cape
dona extrema tuorum,
(3,489)O milli sola mei super
Astyanactis imago:
(3,490)sic oculos, sic ille manus,
sic ora ferebat;
(3,491)et nunc aequali tecum
pubesceret aevo.'
(3,492)Hos ego digrediens lacrimis
adfabar obortis:
(3,493)'Vivite felices, quibus est
fortuna peracta
(3,494)iam sua; nos alia ex aliis
in fata vocamur.
(3,495)Vobis parta quies; nullum
maris aequor arandum,
(3,496)arva neque Ausoniae semper
cedentia retro
(3,497)quaerenda. Effigiem Xanthi
Troiamque videtis
(3,498)quam vestrae fecere manus,
melioribus, opto,
(3,499)auspiciis, et quae fuerit
minus obvia Graiis.
(3,500)Si quando Thybrim vicinaque
Thybridis arva
(3,501)intraro, gentique meae data
moenia cernam,
(3,502)cognatas urbes olim
populosque propinquos,
(3,503)Epiro, Hesperia, quibus idem
Dardanus auctor
(3,504)atque idem casus, unam
faciemus utramque
(3,505)Troiam animis; maneat
nostros ea cura nepotes.'
(3,506)Provehimur pelago vicina
Ceraunia iuxta,
(3,507)unde iter Italiam cursusque
brevissimus undis.
(3,508)Sol ruit interea et montes
umbrantur opaci;
(3,509)sternimur optatae gremio
telluris ad undam,
(3,510)sortiti remos, passimque in
litore sicco
(3,511)corpora curamus; fessos
sopor inrigat artus.
(3,512)Necdum orbem medium Nox
horis acta subibat:
(3,513)haud segnis strato surgit
Palinurus et omnis
(3,514)explorat ventos, atque
auribus aera captat;
(3,515)sidera cuncta notat tacito
labentia caelo,
(3,516)Arcturum pluviasque Hyadas
geminosque Triones,
(3,517)armatumque auro circumspicit
Oriona.
(3,518)Postquam cuncta videt caelo
constare sereno,
(3,519)dat clarum e puppi signum;
nos castra movemus,
(3,520)temptamusque viam et velorum
pandimus alas.
(3,521)Iamque rubescebat stellis
Aurora fugatis,
(3,522)cum procul obscuros collis
humilemque videmus
(3,523)Italiam. ''Italiam'' primus
conclamat Achates,
(3,524)''Italiam'' laeto socii
clamore salutant.
(3,525)Tum pater Anchises magnum
cratera corona
(3,526)induit, implevitque mero,
divosque vocavit
(3,527)stans celsa in puppi:
(3,528)'Di maris et terrae
tempestatumque potentes,
(3,529)ferte viam vento facilem et
spirate secundi.'
(3,530)Crebrescunt optatae aurae
portusque patescit
(3,531)iam propior, templumque
adparet in arce Minervae.
(3,532)Vela legunt socii et proras
ad litora torquent.
(3,533)Portus ab Euroo fluctu
curvatus in arcum,
(3,534)obiectae salsa spumant
aspargine cautes;
(3,535)ipse latet; gemino demittunt
bracchia muro
(3,536)turriti scopuli, refugitque
ab litore templum.
(3,537)Quattuor hic, primum omen,
equos in gramine vidi
(3,538)tondentis campum late,
candore nivali.
(3,539)Et pater Anchises: 'Bellum,
O terra hospita, portas
(3,540)bello armantur equi, bellum
haec armenta minantur.
(3,541)Sed tamen idem olim curru
succedere sueti
(3,542)quadrupedes, et frena iugo
concordia ferre;
(3,543)spes et pacis' ait. Tum
numina sancta precamur
(3,544)Palladis armisonae, quae
prima accepit ovantis,
(3,545)et capita ante aras Phrygio
velamur amictu;
(3,546)praeceptisque Heleni,
dederat quae maxima, rite
(3,547)Iunoni Argivae iussos
adolemus honores.
(3,548)Haud mora, continuo
perfectis ordine votis,
(3,549)cornua velatarum obvertimus
antemnarum,
(3,550)Graiugenumque domos
suspectaque linquimus arva.
(3,551)Hinc sinus Herculei (si vera
est fama) Tarenti
(3,552)cernitur; attollit se diva
Lacinia contra,
(3,553)Caulonisque arces et
navifragum Scylaceum.
(3,554)Tum procul e fluctu
Trinacria cernitur Aetna,
(3,555)et gemitum ingentem pelagi
pulsataque saxa
(3,556)audimus longe fractasque ad
litora voces,
(3,557)exsultantque vada, atque
aestu miscentur harenae.
(3,558)Et pater Anchises: 'Nimirum
haec illa Charybdis:
(3,559)hos Helenus scopulos, haec
saxa horrenda canebat.
(3,560)Eripite, O socii, pariterque
insurgite remis!'
(3,561)Haud minus ac iussi faciunt,
primusque rudentem
(3,562)contorsit laevas proram
Palinurus ad undas.
(3,563)laevam cuncta cohors remis
ventisque petivit.
(3,564)Tollimur in caelum curvato
gurgite, et idem
(3,565)subducta ad Manis imos
desedimus unda.
(3,566)Ter scopuli clamorem inter
cava saxa dedere:
(3,567)ter spumam elisam et
rorantia vidimus astra.
(3,568)Interea fessos ventus cum
sole reliquit,
(3,569)ignarique viae Cyclopum
adlabimur oris.
(3,570)Portus ab accessu ventorum
immotus et ingens
(3,571)ipse; sed horrificis iuxta
tonat Aetna ruinis;
(3,572)interdumque atram prorumpit
ad aethera nubem,
(3,573)turbine fumantem piceo et
candente favilla,
(3,574)attollitque globos flammarum
et sidera lambit;
(3,575)interdum scopulos avolsaque
viscera montis
(3,576)erigit eructans,
liquefactaque saxa sub auras
(3,577)cum gemitu glomerat,
fundoque exaestuat imo.
(3,578)Fama est Enceladi semustum
fulmine corpus
(3,579)urgueri mole hac,
ingentemque insuper Aetnam
(3,580)impositam ruptis flammam
exspirare caminis;
(3,581)et fessum quotiens mutet
latus, intremere omnem
(3,582)murmure Trinacriam, et
caelum subtexere fumo.
(3,583)Noctem illam tecti silvis
immania monstra
(3,584)perferimus, nec quae sonitum
det causa videmus.
(3,585)Nam neque erant astrorum
ignes, nec lucidus aethra
(3,586)siderea polus, obscuro sed
nubila caelo,
(3,587)et lunam in nimbo nox
intempesta tenebat.
(3,588)Postera iamque dies primo
surgebat Eoo,
(3,589)umentemque Aurora polo
dimoverat umbram:
(3,590)cum subito e silvis, macie
confecta suprema,
(3,591)ignoti nova forma viri
miserandaque cultu
(3,592)procedit, supplexque manus
ad litora tendit.
(3,593)Respicimus: dira inluvies
inmissaque barba,
(3,594)consertum tegumen spinis; at
cetera Graius,
(3,595)[et quondam patriis ad
Troiam missus in armis.]
(3,596)Isque ubi Dardanios habitus
et Troia vidit
(3,597)arma procul, paulum aspectu
conterritus haesit,
(3,598)continuitque gradum; mox
sese ad litora praeceps
(3,599)cum fletu precibusque tulit:
'Per sidera testor,
(3,600)per superos atque hoc caeli
spirabile lumen,
(3,601)tollite me, Teucri;
quascumque abducite terras;
(3,602)hoc sat erit. Scio me Danais
e classibus unum,
(3,603)et bello Iliacos fateor
petiisse Penatis;
(3,604)pro quo, si sceleris tanta
est iniuria nostri,
(3,605)spargite me in fluctus,
vastoque inmergite ponto.
(3,606)Si pereo, hominum manibus
periisse iuvabit.'
(3,607)Dixerat, et genua amplexus
genibusque volutans
(3,608)haerebat. Qui sit, fari, quo
sanguine cretus,
(3,609)hortamur; quae deinde agitet
fortuna, fateri.
(3,610)Ipse pater dextram Anchises,
haud multa moratus,
(3,611)dat iuveni, atque animum
praesenti pignore firmat.
(3,612)Ille haec, deposita tandem
formidine, fatur:
(3,613)'Sum patria ex Ithaca, comes
infelicis Ulixi,
(3,614)nomine Achaemenides, Troiam
genitore Adamasto
(3,615)paupere---mansissetque
utinam fortuna!---profectus.
(3,616)Hic me, dum trepidi crudelia
limina linquunt,
(3,617)inmemores socii vasto
Cyclopis in antro
(3,618)deseruere. Domus sanie
dapibusque cruentis,
(3,619)intus opaca, ingens; ipse
arduus, altaque pulsat
(3,620)sidera---Di, talem terris
avertite pestem!---
(3,621)nec visu facilis nec dictu
adfabilis ulli.
(3,622)Visceribus miserorum et
sanguine vescitur atro.
(3,623)Vidi egomet, duo de numero
cum corpora nostro
(3,624)prensa manu magna, medio
resupinus in antro,
(3,625)frangeret ad saxum, sanieque
aspersa natarent
(3,626)limina; vidi atro cum membra
fluentia tabo
(3,627)manderet, et tepidi
tremerent sub dentibus artus.
(3,628)Haud impune quidem; nec
talia passus Ulixes,
(3,629)oblitusve sui est Ithacus
discrimine tanto.
(3,630)Nam simul expletus dapibus
vinoque sepultus
(3,631)cervicem inflexam posuit,
iacuitque per antrum
(3,632)immensus, saniem eructans et
frusta cruento
(3,633)per somnum commixta mero,
nos magna precati
(3,634)numina sortitique vices, una
undique circum
(3,635)fundimur, et telo lumen
terebramus acuto,---
(3,636)ingens, quod torva solum sub
fronte latebat,
(3,637)Argolici clipei aut Phoebeae
lampadis instar,---
(3,638)et tandem laeti sociorum
ulciscimur umbras.
(3,639)Sed fugite, O miseri,
fugite, atque ab litore funem
(3,640)rumpite.
(3,641)Nam qualis quantusque cavo
Polyphemus in antro
(3,642)lanigeras claudit pecudes
atque ubera pressat,
(3,643)centum alii curva haec
habitant ad litora volgo
(3,644)infandi Cyclopes, et altis
montibus errant.
(3,645)Tertia iam lunae se cornua
lumine complent,
(3,646)cum vitam in silvis inter
deserta ferarum
(3,647)lustra domosque traho,
vastosque ab rupe Cyclopas
(3,648)prospicio, sonitumque pedum
vocemque tremesco.
(3,649)Victum infelicem, bacas
lapidosaque corna,
(3,650)dant rami et volsis pascunt
radicibus herbae.
(3,651)Omnia conlustrans, hanc
primum ad litora classem
(3,652)conspexi venientem. Huic me,
quaecumque fuisset,
(3,653)addixi: satis est gentem
effugisse nefandam.
(3,654)Vos animam hanc potius
quocumque absumite leto.'
(3,655)Vix ea fatus erat, summo cum
monte videmus
(3,656)ipsum inter pecudes vasta se
mole moventem
(3,657)pastorem Polyphemum et
litora nota petentem,
(3,658)monstrum horrendum, informe,
ingens, cui lumen ademptum.
(3,659)Trunca manu pinus regit et
vestigia firmat;
(3,660)lanigerae comitantur
oves---ea sola voluptas
(3,661)solamenque mali.
(3,662)Postquam altos tetigit
fluctus et ad aequora venit,
(3,663)luminis effossi fluidum
lavit inde cruorem,
(3,664)dentibus infrendens gemitu,
graditurque per aequor
(3,665)iam medium, necdum fluctus
latera ardua tinxit.
(3,666)Nos procul inde fugam
trepidi celerare, recepto
(3,667)supplice sic merito,
tacitique incidere funem;
(3,668)vertimus et proni
certantibus aequora remis.
(3,669)Sensit, et ad sonitum vocis
vestigia torsit;
(3,670)verum ubi nulla datur dextra
adfectare potestas,
(3,671)nec potis Ionios fluctus
aequare sequendo,
(3,672)clamorem immensum tollit,
quo pontus et omnes
(3,673)contremuere undae,
penitusque exterrita tellus
(3,674)Italiae, curvisque immugiit
Aetna cavernis.
(3,675)At genus e silvis Cyclopum
et montibus altis
(3,676)excitum ruit ad portus et
litora complent.
(3,677)Cernimus adstantis nequiquam
lumine torvo
(3,678)Aetnaeos fratres, caelo
capita alta ferentis,
(3,679)concilium horrendum: quales
cum vertice celso
(3,680)aeriae quercus, aut
coniferae cyparissi
(3,681)constiterunt, silva alta
Iovis, lucusve Dianae.
(3,682)Praecipites metus acer agit
quocumque rudentis
(3,683)excutere, et ventis
intendere vela secundis.
(3,684)Contra iussa monent Heleni
Scyllam atque Charybdin
(3,685)inter, utramque viam leti
discrimine parvo,
(3,686)ni teneant cursus; certum
est dare lintea retro.
(3,687)Ecce autem Boreas angusta ab
sede Pelori
(3,688)missus adest. Vivo
praetervehor ostia saxo
(3,689)Pantagiae Megarosque sinus
Thapsumque iacentem.
(3,690)Talia monstrabat relegens
errata retrorsus
(3,691)litora Achaemenides; comes
infelicis Ulixi.
(3,692)Sicanio praetenta sinu iacet
insula contra
(3,693)Plemyrium undosum; nomen
dixere priores
(3,694)Ortygiam. Alpheum fama est
huc Elidis amnem
(3,695)occultas egisse vias subter
mare; qui nunc
(3,696)ore, Arethusa, tuo Siculis
confunditur undis.
(3,697)Iussi numina magna loci
veneramur; et inde
(3,698)exsupero praepingue solum
stagnantis Helori.
(3,699)Hinc altas cautes proiectaque
saxa Pachyni
(3,700)radimus, et fatis numquam
concessa moveri
(3,701)adparet Camerina procul
campique Geloi,
(3,702)immanisque Gela fluvii
cognomine dicta.
(3,703)Arduus inde Acragas ostentat
maxuma longe
(3,704)moenia, magnanimum quondam
generator equorum;
(3,705)teque datis linquo ventis,
palmosa Selinus,
(3,706)et vada dura lego saxis
Lilybeia caecis.
(3,707)Hinc Drepani me portus et
inlaetabilis ora
(3,708)accipit. Hic, pelagi tot
tempestatibus actis,
(3,709)heu genitorem, omnis curae
casusque levamen,
(3,710)amitto Anchisen: hic me,
pater optume, fessum
(3,711)deseris, heu, tantis
nequiquam erepte periclis!
(3,712)Nec vates Helenus, cum multa
horrenda moneret,
(3,713)hos mihi praedixit luctus,
non dira Celaeno.
(3,714)Hic labor extremus, longarum
haec meta viarum.
(3,715)Hinc me digressum vestris
deus adpulit oris.
(3,716)Sic pater Aeneas intentis
omnibus unus
(3,717)fata renarrabat divom,
cursusque docebat.
(3,718)Conticuit tandem, factoque
hic fine quievit.
(4,1)At regina gravi iamdudum
saucia cura
(4,2)volnus alit venis, et caeco
carpitur igni.
(4,3)Multa viri virtus animo,
multusque recursat
(4,4)gentis honos: haerent infixi
pectore voltus
(4,5)verbaque, nec placidam membris
dat cura quietem.
(4,6)Postera Phoebea lustrabat
lampade terras,
(4,7)umentemque Aurora polo
dimoverat umbram,
(4,8)cum sic unanimam adloquitur
male sana sororem:
(4,9)'Anna soror, quae me suspensam
insomnia terrent!
(4,10)Quis novus hic nostris
successit sedibus hospes,
(4,11)quem sese ore ferens, quam
forti pectore et armis!
(4,12)Credo equidem, nec vana
fides, genus esse deorum.
(4,13)Degeneres animos timor
arguit: heu, quibus ille
(4,14)iactatus fatis! Quae bella
exhausta canebat!
(4,15)Si mihi non animo fixum
immotumque sederet,
(4,16)ne cui me vinclo vellem
sociare iugali,
(4,17)postquam primus amor deceptam
morte fefellit;
(4,18)si non pertaesum thalami
taedaeque fuisset,
(4,19)huic uni forsan potui
succumbere culpae.
(4,20)Anna, fatebor enim, miseri
post fata Sychaei
(4,21)coniugis et sparsos fraterna
caede Penatis,
(4,22)solus hic inflexit sensus,
animumque labantem
(4,23)impulit: adgnosco veteris
vestigia flammae.
(4,24)Sed mihi vel tellus optem
prius ima dehiscat,
(4,25)vel Pater omnipotens adigat
me fulmine ad umbras,
(4,26)pallentis umbras Erebi
noctemque profundam,
(4,27)ante, Pudor, quam te violo,
aut tua iura resolvo.
(4,28)Ille meos, primus qui me sibi
iunxit, amores
(4,29)abstulit; ille habeat secum
servetque sepulchro.'
(4,30)Sic effata sinum lacrimis
implevit obortis.
(4,31)Anna refert: 'O luce magis
dilecta sorori,
(4,32)solane perpetua maerens
carpere iuventa,
(4,33)nec dulcis natos, Veneris nec
praemia noris?
(4,34)Id cinerem aut Manis credis
curare sepultos?
(4,35)Esto: aegram nulli quondam
flexere mariti,
(4,36)non Libyae, non ante Tyro;
despectus Iarbas
(4,37)ductoresque alii, quos Africa
terra triumphis
(4,38)dives alit: placitone etiam
pugnabis amori?
(4,39)Nec venit in mentem, quorum
consederis arvis?
(4,40)Hinc Gaetulae urbes, genus
insuperabile bello,
(4,41)et Numidae infreni cingunt et
inhospita Syrtis;
(4,42)hinc deserta siti regio,
lateque furentes
(4,43)Barcaei. Quid bella Tyro
surgentia dicam,
(4,44)germanique minas?
(4,45)Dis equidem auspicibus reor
et Iunone secunda
(4,46)hunc cursum Iliacas vento
tenuisse carinas.
(4,47)Quam tu urbem, soror, hanc
cernes, quae surgere regna
(4,48)coniugio tali! Teucrum
comitantibus armis
(4,49)Punica se quantis attollet
gloria rebus!
(4,50)Tu modo posce deos veniam,
sacrisque litatis
(4,51)indulge hospitio, causasque
innecte morandi,
(4,52)dum pelago desaevit hiemps et
aquosus Orion,
(4,53)quassataeque rates, dum non
tractabile caelum.'
(4,54)His dictis incensum animum
inflammavit amore,
(4,55)spemque dedit dubiae menti,
solvitque pudorem.
(4,56)Principio delubra adeunt,
pacemque per aras
(4,57)exquirunt; mactant lectas de
more bidentis
(4,58)legiferae Cereri Phoeboque
patrique Lyaeo,
(4,59)Iunoni ante omnis, cui vincla
iugalia curae.
(4,60)Ipsa, tenens dextra pateram,
pulcherrima Dido
(4,61)candentis vaccae media inter
cornua fundit,
(4,62)aut ante ora deum pinguis
spatiatur ad aras,
(4,63)instauratque diem donis,
pecudumque reclusis
(4,64)pectoribus inhians spirantia
consulit exta.
(4,65)Heu vatum ignarae mentes!
quid vota furentem,
(4,66)quid delubra iuvant? Est
mollis flamma medullas
(4,67)interea, et tacitum vivit sub
pectore volnus.
(4,68)Uritur infelix Dido, totaque
vagatur
(4,69)urbe furens, qualis coniecta
cerva sagitta,
(4,70)quam procul incautam nemora
inter Cresia fixit
(4,71)pastor agens telis, liquitque
volatile ferrum
(4,72)nescius; illa fuga silvas
saltusque peragrat
(4,73)Dictaeos; haeret lateri
letalis arundo.
(4,74)Nunc media Aenean secum per
moenia ducit,
(4,75)Sidoniasque ostentat opes
urbemque paratam;
(4,76)incipit effari, mediaque in
voce resistit;
(4,77)nunc eadem labente die
convivia quaerit,
(4,78)Iliacosque iterum demens
audire labores
(4,79)exposcit, pendetque iterum
narrantis ab ore.
(4,80)Post, ubi digressi, lumenque
obscura vicissim
(4,81)luna premit suadentque
cadentia sidera somnos,
(4,82)sola domo maeret vacua,
stratisque relictis
(4,83)incubat, illum absens
absentem auditque videtque;
(4,84)aut gremio Ascanium,
genitoris imagine capta,
(4,85)detinet, infandum si fallere
possit amorem.
(4,86)Non coeptae adsurgunt turres,
non arma iuventus
(4,87)exercet, portusve aut
propugnacula bello
(4,88)tuta parant; pendent opera
interrupta, minaeque
(4,89)murorum ingentes aequataque
machina caelo.
(4,90)Quam simul ac tali persensit
peste teneri
(4,91)cara Iovis coniunx, nec famam
obstare furori,
(4,92)talibus adgreditur Venerem
Saturnia dictis:
(4,93)'Egregiam vero laudem et
spolia ampla refertis
(4,94)tuque puerque tuus, magnum et
memorabile nomen,
(4,95)una dolo divom si femina
victa duorum est!
(4,96)Nec me adeo fallit veritam te
moenia nostra
(4,97)suspectas habuisse domos
Karthaginis altae.
(4,98)Sed quis erit modus, aut quo
nunc certamine tanto?
(4,99)Quin potius pacem aeternam
pactosque hymenaeos
(4,100)exercemus? Habes, tota quod
mente petisti:
(4,101)ardet amans Dido, traxitque
per ossa furorem.
(4,102)Communem hunc ergo populum
paribusque regamus
(4,103)auspiciis; liceat Phrygio
servire marito,
(4,104)dotalisque tuae Tyrios
permittere dextrae.'
(4,105)Olli -- sensit enim simulata
mente locutam,
(4,106)quo regnum Italiae Libycas
averteret oras --
(4,107)sic contra est ingressa
Venus: 'Quis talia demens
(4,108)abnuat, aut tecum malit
contendere bello,
(4,109)si modo, quod memoras,
factum fortuna sequatur.
(4,110)Sed fatis incerta feror, si
Iuppiter unam
(4,111)esse velit Tyriis urbem
Troiaque profectis,
(4,112)miscerive probet populos,
aut foedera iungi.
(4,113)Tu coniunx tibi fas animum
temptare precando.
(4,114)Perge; sequar. Tum sic
excepit regia Iuno:
(4,115)'Mecum erit iste labor: nunc
qua ratione, quod instat
(4,116)confieri possit, paucis,
adverte, docebo.
(4,117)Venatum Aeneas unaque miserrima
Dido
(4,118)in nemus ire parant, ubi
primos crastinus ortus
(4,119)extulerit Titan, radiisque
retexerit orbem.
(4,120)His ego nigrantem commixta
grandine nimbum,
(4,121)dum trepidant alae,
saltusque indagine cingunt,
(4,122)desuper infundam, et tonitru
caelum omne ciebo.
(4,123)Diffugient comites et nocte
tegentur opaca:
(4,124)speluncam Dido dux et
Troianus eandem
(4,125)devenient; adero, et, tua si
mihi certa voluntas,
(4,126)[conubio iungam stabili
propriamque dicabo,]
(4,127)hic hymenaeus erit.' -- Non
adversata petenti
(4,128)adnuit, atque dolis risit
Cytherea repertis.
(4,129)Oceanum interea surgens
Aurora reliquit.
(4,130)It portis iubare exorto
delecta iuventus;
(4,131)retia rara, plagae, lato
venabula ferro,
(4,132)Massylique ruunt equites et
odora canum vis.
(4,133)Reginam thalamo cunctantem
ad limina primi
(4,134)Poenorum exspectant,
ostroque insignis et auro
(4,135)stat sonipes, ac frena ferox
spumantia mandit.
(4,136)Tandem progreditur, magna
stipante caterva,
(4,137)Sidoniam picto chlamydem
circumdata limbo.
(4,138)Cui pharetra ex auro, crines
nodantur in aurum,
(4,139)aurea purpuream subnectit
fibula vestem.
(4,140)Nec non et Phrygii comites
et laetus Iulus
(4,141)incedunt. Ipse ante alios
pulcherrimus omnis
(4,142)infert se socium Aeneas
atque agmina iungit.
(4,143)Qualis ubi hibernam Lyciam
Xanthique fluenta
(4,144)deserit ac Delum maternam
invisit Apollo,
(4,145)instauratque choros,
mixtique altaria circum
(4,146)Cretesque Dryopesque fremunt
pictique Agathyrsi;
(4,147)ipse iugis Cynthi graditur,
mollique fluentem
(4,148)fronde premit crinem fingens
atque implicat auro;
(4,149)tela sonant umeris: haud
illo segnior ibat
(4,150)Aeneas; tantum egregio decus
enitet ore.
(4,151)Postquam altos ventum in
montis atque invia lustra,
(4,152)ecce ferae, saxi deiectae
vertice, caprae
(4,153)decurrere iugis; alia de
parte patentis
(4,154)transmittunt cursu campos
atque agmina cervi
(4,155)pulverulenta fuga glomerant
montisque relinquunt.
(4,156)At puer Ascanius mediis in
vallibus acri
(4,157)gaudet equo, iamque hos
cursu, iam praeterit illos,
(4,158)spumantemque dari pecora
inter inertia votis
(4,159)optat aprum, aut fulvum
descendere monte leonem.
(4,160)Interea magno misceri
murmure caelum
(4,161)incipit; insequitur commixta
grandine nimbus;
(4,162)et Tyrii comites passim et
Troiana iuventus
(4,163)Dardaniusque nepos Veneris
diversa per agros
(4,164)tecta metu petiere; ruunt de
montibus amnes.
(4,165)Speluncam Dido dux et
Troianus eandem
(4,166)deveniunt: prima et Tellus
et pronuba Iuno
(4,167)dant signum; fulsere ignes
et conscius aether
(4,168)conubiis, summoque ulularunt
vertice nymphae.
(4,169)Ille dies primus leti
primusque malorum
(4,170)causa fuit; neque enim
specie famave movetur,
(4,171)nec iam furtivum Dido
meditatur amorem:
(4,172)coniugium vocat; hoc
praetexit nomine culpam.
(4,173)Extemplo Libyae magnas it
Fama per urbes --
(4,174)Fama, malum qua non aliud
velocius ullum;
(4,175)mobilitate viget, viresque
adquirit eundo,
(4,176)parva metu primo, mox sese
attollit in auras,
(4,177)ingrediturque solo, et caput
inter nubila condit.
(4,178)Illam Terra parens, ira
inritata deorum,
(4,179)extremam (ut perhibent) Coeo
Enceladoque sororem
(4,180)progenuit, pedibus celerem
et pernicibus alis,
(4,181)monstrum horrendum, ingens,
cui, quot sunt corpore plumae
(4,182)tot vigiles oculi subter,
mirabile dictu,
(4,183)tot linguae, totidem ora
sonant, tot subrigit aures.
(4,184)Nocte volat caeli medio
terraeque per umbram,
(4,185)stridens, nec dulci declinat
lumina somno;
(4,186)luce sedet custos aut summi culmine
tecti,
(4,187)turribus aut altis, et
magnas territat urbes;
(4,188)tam ficti pravique tenax,
quam nuntia veri.
(4,189)Haec tum multiplici populos
sermone replebat
(4,190)gaudens, et pariter facta
atque infecta canebat:
(4,191)venisse Aenean, Troiano
sanguine cretum,
(4,192)cui se pulchra viro dignetur
iungere Dido;
(4,193)nunc hiemem inter se luxu,
quam longa, fovere
(4,194)regnorum immemores turpique
cupidine captos.
(4,195)Haec passim dea foeda virum
diffundit in ora.
(4,196)Protinus ad regem cursus
detorquet Iarban,
(4,197)incenditque animum dictis
atque aggerat iras.
(4,198)Hic Hammone satus, rapta
Garamantide Nympha,
(4,199)templa Iovi centum latis
immania regnis,
(4,200)centum aras posuit,
vigilemque sacraverat ignem,
(4,201)excubias divom aeternas,
pecudumque cruore
(4,202)pingue solum et variis
florentia limina sertis.
(4,203)Isque amens animi et rumore
accensus amaro
(4,204)dicitur ante aras media
inter numina divom
(4,205)multa Iovem manibus supplex
orasse supinis:
(4,206)'Iuppiter omnipotens, cui
nunc Maurusia pictis
(4,207)gens epulata toris Lenaeum
libat honorem,
(4,208)aspicis haec, an te,
genitor, cum fulmina torques,
(4,209)nequiquam horremus, caecique
in nubibus ignes
(4,210)terrificant animos et inania
murmura miscent?
(4,211)Femina, quae nostris errans
in finibus urbem
(4,212)exiguam pretio posuit, cui
litus arandum
(4,213)cuique loci leges dedimus,
conubia nostra
(4,214)reppulit, ac dominum Aenean
in regna recepit.
(4,215)Et nunc ille Paris cum
semiviro comitatu,
(4,216)Maeonia mentum mitra
crinemque madentem
(4,217)subnexus, rapto potitur: nos
munera templis
(4,218)quippe tuis ferimus,
famamque fovemus inanem.'
(4,219)Talibus orantem dictis
arasque tenentem
(4,220)audiit omnipotens, oculosque
ad moenia torsit
(4,221)regia et oblitos famae
melioris amantes.
(4,222)Tum sic Mercurium adloquitur
ac talia mandat:
(4,223)'Vade age, nate, voca
Zephyros et labere pennis,
(4,224)Dardaniumque ducem, Tyria
Karthagine qui nunc
(4,225)exspectat, fatisque datas
non respicit urbes,
(4,226)adloquere, et celeris defer
mea dicta per auras.
(4,227)Non illum nobis genetrix
pulcherrima talem
(4,228)promisit, Graiumque ideo bis
vindicat armis;
(4,229)sed fore, qui gravidam
imperiis belloque frementem
(4,230)Italiam regeret, genus alto
a sanguine Teucri
(4,231)proderet, ac totum sub leges
mitteret orbem.
(4,232)Si nulla accendit tantarum
gloria rerum,
(4,233)nec super ipse sua molitur
laude laborem,
(4,234)Ascanione pater Romanas
invidet arces?
(4,235)Quid struit, aut qua spe
inimica in gente moratur,
(4,236)nec prolem Ausoniam et
Lavinia respicit arva?
(4,237)Naviget: haec summa est; hic
nostri nuntius esto.'
(4,238)Dixerat. Ille patris magni
parere parabat
(4,239)imperio; et primum pedibus
talaria nectit
(4,240)aurea, quae sublimem alis
sive aequora supra
(4,241)seu terram rapido pariter
cum flamine portant;
(4,242)tum virgam capit: hac animas
ille evocat Orco
(4,243)pallentis, alias sub Tartara
tristia mittit,
(4,244)dat somnos adimitque, et
lumina morte resignat.
(4,245)Illa fretus agit ventos, et
turbida tranat
(4,246)nubila; iamque volans apicem
et latera ardua cernit
(4,247)Atlantis duri, caelum qui
vertice fulcit,
(4,248)Atlantis, cinctum adsidue
cui nubibus atris
(4,249)piniferum caput et vento
pulsatur et imbri;
(4,250)nix umeros infusa tegit; tum
flumina mento
(4,251)praecipitant senis, et
glacie riget horrida barba.
(4,252)Hic primum paribus nitens
Cyllenius alis
(4,253)constitit; hinc toto
praeceps se corpore ad undas
(4,254)misit, avi similis, quae
circum litora, circum
(4,255)piscosos scopulos humilis
volat aequora iuxta.
(4,256)Haud aliter terras inter
caelumque volabat,
(4,257)litus harenosum Libyae
ventosque secabat
(4,258)materno veniens ab avo
Cyllenia proles.
(4,259)Ut primum alatis tetigit
magalia plantis,
(4,260)Aenean fundantem arces ac
tecta novantem
(4,261)conspicit; atque illi
stellatus iaspide fulva
(4,262)ensis erat, Tyrioque ardebat
murice laena
(4,263)demissa ex umeris, dives
quae munera Dido
(4,264)fecerat, et tenui telas
discreverat auro.
(4,265)Continuo invadit: 'Tu nunc
Karthaginis altae
(4,266)fundamenta locas,
pulchramque uxorius urbem
(4,267)exstruis, heu regni rerumque
oblite tuarum?
(4,268)Ipse deum tibi me claro
demittit Olympo
(4,269)regnator, caelum ac terras
qui numine torquet;
(4,270)ipse haec ferre iubet
celeris mandata per auras:
(4,271)quid struis, aut qua spe
Libycis teris otia terris?
(4,272)Si te nulla movet tantarum
gloria rerum,
(4,273)[nec super ipse tua moliris
laude laborem,]
(4,274)Ascanium surgentem et spes
heredis Iuli
(4,275)respice, cui regnum Italiae
Romanaque tellus
(4,276)debentur.' Tali Cyllenius
ore locutus
(4,277)mortalis visus medio sermone
reliquit,
(4,278)et procul in tenuem ex
oculis evanuit auram.
(4,279)At vero Aeneas aspectu
obmutuit amens,
(4,280)arrectaeque horrore comae,
et vox faucibus haesit.
(4,281)Ardet abire fuga dulcisque
relinquere terras,
(4,282)attonitus tanto monitu
imperioque deorum.
(4,283)Heu quid agat? Quo nunc
reginam ambire furentem
(4,284)audeat adfatu? Quae prima
exordia sumat?
(4,285)Atque animum nunc huc
celerem, nunc dividit illuc,
(4,286)in partisque rapit varias
perque omnia versat.
(4,287)Haec alternanti potior
sententia visa est:
(4,288)Mnesthea Sergestumque vocat
fortemque Serestum,
(4,289)classem aptent taciti
sociosque ad litora cogant,
(4,290)arma parent, et quae rebus
sit causa novandis
(4,291)dissimulent; sese interea,
quando optuma Dido
(4,292)nesciat et tantos rumpi non
speret amores,
(4,293)temptaturum aditus, et quae
mollissima fandi
(4,294)tempora, quis rebus dexter
modus. Ocius omnes
(4,295)imperio laeti parent ac
iussa facessunt.
(4,296)At regina dolos -- quis
fallere possit amantem?
(4,297)praesensit, motusque excepit
prima futuros,
(4,298)omnia tuta timens. Eadem
impia Fama furenti
(4,299)detulit armari classem
cursumque parari.
(4,300)Saevit inops animi, totamque
incensa per urbem
(4,301)bacchatur, qualis commotis
excita sacris
(4,302)Thyias, ubi audito stimulant
trieterica Baccho
(4,303)orgia, nocturnusque vocat
clamore Cithaeron.
(4,304)Tandem his Aenean compellat
vocibus ultro:
(4,305)'Dissimulare etiam sperasti,
perfide, tantum
(4,306)posse nefas, tacitusque mea
decedere terra?
(4,307)Nec te noster amor, nec te
data dextera quondam,
(4,308)nec moritura tenet crudeli
funere Dido?
(4,309)Quin etiam hiberno moliris
sidere classem,
(4,310)et mediis properas aquilonibus
ire per altum,
(4,311)crudelis? Quid, si non arva
aliena domosque
(4,312)ignotas peteres, sed Troia
antiqua maneret,
(4,313)Troia per undosum peteretur
classibus aequor
(