1. Ubi primum senatus amplissimus semperque vester,
subiecta legibus vitia cognovit et a principibus piis vidit purgari famam
temporum proximorum, boni saeculi auctoritatem secutus evomuit diu pressum
dolorem atque iterum me querelarum suarum iussit esse legatum. Cui
ideo divi principis denegata est ab inprobis audientia quia non erat iustitia
defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi et
Arcadi incliti victores ac triumphatores, semper augusti.
2. Gemino igitur functus officio et ut praefectus vester gesta publica
prosequor et ut legatus civium mandata commendo. Nulla est
hic dissensio voluntatum, quia iam credere homines desierunt aulicorum se
studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi maius imperio est.
Quis ferat obfuisse rei publicae privata certamina? Merito
illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt,
noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. Cui enim magis
commodat, quod instituta maiorum, quod patriae iura et fata defendimus quam
temporum gloriae? Quae tum maior est, cum vobis contra morem parentum
intellegitis nil licere.
[Pars I]
3. Repetimus igitur religionum
statum, qui rei publicae diu profuit. Certe dinumerentur
principes utriusque sectae, utriusque sententiae: Pars eorum prior caerimonias
patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum
non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum. Quis ita familiaris
est barbaris, ut aram Victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et
aliarum rerum ostenta vitamus. Reddatur saltem nomini honor, qui numini
denegatus est. Multa Victoriae debet aeternitas vestra et adhuc plura debebit.
Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit, vos amicum triumphis
patrocinium nolite deserere! Cunctis potentia ista votiva est. Nemo colendam neget
quam profitetur optandam.
4. Quodsi huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit
abstineri. Praestate, oro vos, ut ea, quae pueri suscepimus, senes posteris
relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantii factum diu
non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis.
Aeternitatem curamus famae et nominis vestri, ne quid futura aetas inveniat
corrigendum.
5. Ubi in leges vestras et verba iurabimus? Qua religione mens falsa
terrebitur, ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem deo plena sunt nec ullus
perfidis tutus est locus, sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam
praesentia numinis urgueri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum neque aliud magis auctoritatem
facit sententiis nostris quam quod omnia quasi iuratus ordo decernit. Patebit
ergo sedes profana periuriis et hoc incliti principes mei probabile iudicabunt,
qui sacramento publico tuti sunt?
6. Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. Cetera potius illius
principis aemulemur, qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius
deviasset. Corrigit enim sequentem lapsus prioris et de reprehensione
antecedentis exempli nascitur emendatio. Fas fuit, ut parens ille clementiae
vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Nunc potest etiam nobis eadem
defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum?
7. Accipiat aeternitas vestra alia eiusdem principis facta, quae in usum
dignius trahat. Nihil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, decrevit
nobilibus sacerdotia, Romanis caerimoniis non negavit inpensas et per omnes
vias aeternae urbis laetum secutus senatum vidit placido ore delubra, legit
inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus templorum origines est, miratus
est conditores cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio.
8. Suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus
cultus mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis fatales genii
dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos adserit. Nam cum ratio
omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum
secundarum cognitio venit numinum? Iam si longa aetas auctoritatem religionibus
faciat, servanda est tot saeculis fides et sequendi sunt nobis parentes, qui
secuti sunt feliciter suos.
9. Romam nunc putemus adsistere atque his vobiscum agere sermonibus: Optimi
principum, patres patriae, reveremini annos meos, in quos me pius ritus
adduxit! Utar caerimoniis avitis; neque enim paenitet. Vivam meo more, quia
libera sum! Hic cultus in leges meas orbem redegit, haec sacra
Hannibalem a moenibus, a Capitolio Senonas reppulerunt. Ad hoc ergo servata
sum, ut longaeva reprehendar?
10. Videro, quale sit, quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa
emendatio senectutis. Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum
est, quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune
caelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest, qua quisque
prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniri ad
tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est. Nunc preces, non
certamina offerimus.
[Pars II]
11. Quanto
commodo sacri aerarii vestri Vestalium virginum praerogativa detracta
est? Sub largissimis imperatoribus denegetur, quod parcissimi praestiterunt?
Honor solus est in illo veluti stipendio castitatis. Ut
vittae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacerdotii vacare
muneribus. Nudum quoddam nomen inmunitatis requirunt, quoniam paupertate
a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei
detrahunt, siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret
praemio.
12. Absint ab aerarii vestri puritate ista conpendia! Fiscus bonorum principum
non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur! Illud tenue lucrum
conpensat invidiam? Atqui avaritia in mores vestros non cadit. Hoc miseriores
sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt; etenim sub imperatoribus, qui
alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam
detrahitur amittentis iniuriam, quod desiderium non movet auferentis.
13. Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus
retentat. Oro vos, iustitiae sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur
privata successio. Dictent testamenta securi et sciant sub
principibus non avaris stabile esse, quod scripserint. Delectet vos ista
felicitas generis humani. Coepit causae huius exemplum sollicitare morientes.
Ergo Romanae religiones ad Romana iura non pertinent?
Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit
caducas?
14. Capiunt legata liberti, servis testamentorum iusta commoda non negantur,
tantum nobiles virgines et fatalium sacrorum ministri excludentur praediis
hereditate quaesitis? Quid iuvat saluti publicae castum corpus dicare, et
imperii aeternitatem caelestibus fulcire praesidiis, armis vestris, aquilis
vestris amicas adplicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere et ius
cum omnibus non habere? Itane melior est servitus, quae hominibus inpenditur? Rem
publicam laedimus, cui numquam expediit, ut ingrata sit.
15. Nemo me putet tueri solam causam religionum! Ex huiusmodi facinoribus orta
sunt cuncta Romani generis incommoda. Honoraverat lex
parentum Vestales virgines ac ministros deorum victu modico iustisque
privilegiis. Stetit muneris huius integritas usque ad
degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium baiulorum sacra castitatis
alimenta verterunt. Secuta est hoc factum fames publica et
spem provinciarum omnium messis aegra decepit.
16. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil inputemus austris! Nec rubigo segetibus
obfuit nec avena fruges necavit: Sacrilegio annus exaruit. Necesse enim fuit
perire omnibus, quod religionibus negabatur. Certe si est huius mali aliquod exemplum, inputemus tantam famem vicibus annorum: Gravis
hanc sterilitatem causa contraxit. Silvestribus arbustis vita producitur et
rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia
convolavit.
17. Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus
pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum
radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua, cum populo et virginibus sacris communis esset
annona? Commendabat enim terrarum proventum victus antistitum et remedium magis
quam largitas erat. An dubium est semper pro copia
omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit?
18. Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis inpendiis. Absit a bonis principibus ista sententia, ut quod olim de communi
quibusdam tributum est, in iure fisci esse videatur. Nam
cum res publica de singulis constet, quod ab ea proficiscitur, fit rursus
proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique
servatis plusque apud vos iustitia quam licentia valet. Consulite certe
munificentiam vestram, an adhuc publica velit existimari, quae in alios
transtulistis! Semel honori urbis delata conpendia desinunt
esse tribuentium et, quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit
debitum.
19. Inanem igitur metum divino animo vestro temptat incutere, si quis adserit
conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam.
Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia et
haec maxime, quae maiores vestros aliquando iuverunt. Vos defendant, a nobis
colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti
numinis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos
suffecit heredes.
[Peroratio]
20. Spectat
senior ille divus ex arce siderea lacrimas sacerdotum et se culpatum
putat more violato, quem libenter ipse servavit. Praestate etiam divo
fratri vestro alieni consilii correctionem, tegite factum, quod senatui
displicuisse nescivit, siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum iudicium publicum perveniret. Pro
existimatione est temporum superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probandum
est principis non fuisse.